fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XLIII.

In n. etc. Tu propheta Deum omnia noscentem, tuaque facta perspicientem, timens, nequaquam malos et incredulos sequere, te prorsus illi commendans, cuius protectio sufficit. [1] Nemini quidem duo corda tribuit, nec matres in uxores, quae causa sunt uobis balnei, ducere permisit, nec filios uestros : quod et uos etiam confirmatis. Deus ipse uerum omne dinoscens, uiamque rectam pandens, [2] illac aduocari noluit, sed parentes suos, quod est optimum, uel fratres, earumue censores. De factis iniustis nullatenus, nisi sponte crebroque factis, molesteris. Deus enim condonabit, prohibens omnibus bonis, ne matres suas in uxores ducant. Unius etiam legis quidam plus caeteris promerentur, uelut benefacientes, firmeque credentes. Hoc enim per Dei librum firmatum est. Te quidem, sicut et caeteros prophetas, Noë inde et Abraham, ac Moysen, [3] Christumque Mariae filium, pacto dilectionis operisque boni perstrinximus, qui suum a ueridicis uerum perscrutabimur, et incredulos malo grauissimo torquebimus. [4] Omnes itaque credentes, Deum inuocent, illi grates in omnibus referentes. Quando Deus actus uestros perspiciens, et credentes tentans, exercitus a uobis non uisos, post uentos immissos undique super uos uenire fecit, oculi uestri stupuerunt, cordaque fere faucibus adhaeserunt : Unde uos de Deo dubitantes, uictoriae malae succubuistis.

¶ Increduli quidem, et cordis infirmi, dicentes Deum atque prophetam falsum fecisse pollicitum, [5] gentem Iethrib examinabant, inquientes : Mora quidem uobis est impossibilis : sed potius reditum properate, mittentes ad prophetam nuncium, uos excusantes, et dicentes : domos uestras esse desertas. Non erant autem destructae, sed sic fugae consulebant. Licet enim undique illis domo repertis superuenissent exercitus, non nisi paucos rebelles, plures autem fugientes reperirent. Ab illis quidem prius pollicitis, se nec uincendos, nec fugandos, Deus promissum exquiret. [6] Sed quid prodest eorum a caede morteue fuga, cum eorum uita breuissima sit ? Quis eos a Deo, nocere uel obesse uolente, qui solus est tutor et uindex, proteget ? Ipse quidem scit uestri sociorumque, se per alios defendentium, et dicentium, ut uos paucis pugnae dimissis ad illos eatis, iniurias et contumelias. Illi quidem rumore metus accidente, uos circumquaque uelut mortis certus, atque caecus conspiciunt : metu discedente uos oculis acutis respiciunt, et auarissimi manent. Deus autem eorum facta delet, multumque leuiter. Si illis cogitantibus exercitus non discessuros, illi superuenissent, paucos rebelles inuenirent. Eorum namque pars plurima sibi timens, exercitus [132] aliis incumbere uillis optaret.

¶ Prophetam tamen ducem, et persecutorem bonum, in Deo sperantem, eumque multum inuocantem, dieique futurae credentem habebant. [7] Boni quidem illis exercitibus uisis, Deum suo prophetae uerbum misisse, sibique terminum illum proposuisse firmabant : sicque fides eorum et meritum creuerunt. Credentium illud Dei uerbum quidam morti subcubuerunt, quidam superstites nihil inde mutauerunt. Deus autem credentes ob fidem suam optime remunerat, incredulos damnat, uel forsan sua pietate subueniente ueniam tribuit. Reducentur quidem increduli irati, uelut nil boni lucrati, Ad Deum ipsum, qui fortis et potens bonos a lite protexit : Illis rebelles, a suis sublimatibus deposuit, et eorum cordibus impressit. Unde eorum quidam mortem, quidam captiuitatem passi sunt : uosque suarum terrarum et caeterorum etiam hominum, nondum a uobis uisorum, suarumque pecuniarum haeredes Deus omnipotens constituit. [8] Tu propheta tuas sic mulieres alloquere : Si uitam et ornatum huius mundi malueritis, uelle uestrum uobis dabo, formoseque dimittam. Si Deum autem, atque prophetam, aliamque uitam plus dilexeritis, uobis, uelut et omnibus bonis, Deus ueniam mercedemque maximam tribuet, beneficium duplicando, gaudiumque plenum praebendo. Omnis quidem a prophetae mulieribus quid nefandum uel non gerendum postulans, malum suum a Deo duplicatum inueniet. [9]

¶ Omni quoque mulieri prophetae, Deum et ipsum sequendo benefacienti, meritum suum duplicabitur. Vos prophetae mulieres si timueritis, caeteris nequaquam similes, nolite uerba blanda seu lasciua proferre, sed honesta et cognita. Homines etenim cordis infirmi, tunc a uobis aliquid non agendum sperarent. In domibus uestris manete, non euntes modo priorum : et orationes ac eleemosynas gerendo, Deum atque prophetam imitemini, et Dei sapientiam suaque praecepta lecta super uos nominate. Deus enim a uobis, quoniam prophetae domum inhabitatis, omne malum auferre proponens, uos lotas et benedictas esse desiderat, cum sit mitis atque sapiens. [10] Viri, seu foeminae, se Deo penitus uouentes, et credentes, ac orantes, et ueraces, et indurantes, ac flentes, genuaque Deo flectentes, et eleemosynas ac ieiunia peragentes, castitateque perseuerantes, et Deum iugiter inuocantes, a Deo ueniam et gaudium plenum assequentur. Non decet uirum, seu mulierem benefacientem, non adhaerere iudicio dato, foederiue praecepto a Deo seu propheta. Tu uero uirum a Deo ditatum affatus, dicendo, Tene mulierem, timeque Deum, quidnam a solo Deo notum, plus homines quam deum, timens, timuisti, licet Deum plus timere deberes. Post moram igitur sui mariti pro uelle suo cum illa, tibi permisimus illam ducere sponsam. Licet enim etiam bonis omnibus, post discessum suum a maritis, quas libet Deo iubente ducere. [11] Non erat igitur prophetae curandum tum Dei mandatum, tum praedecessorum morem diuinitus statutum exequi. [12] Deusque solus est sufficiens dinumerator, sua mandata ferentium, et se solum timentium. Machometus nequaquam pater alicuius, uestrique tantum Dei, scientis omnia, legatus, postremum omnium sigillum et cumulus accessit. [13]

¶ Viri boni, Deum iugiter, mane uespereque ipsum adorantes, inuocate : qui uobis beneficus atque propicius, sicut et angeli sui, uos e tenebris ad lucem reducit : gaudiique pleni dator, die congregationis uerbum salubre profert. Tu propheta, missus a nobis testis et nuncius, ac gentis corrector, eiusque prolocutor coram Deo, luxque manifesta bonis, nunciaturus se gaudium plenum habituros. Malos et incredulos non sequere, sed potius [133] illos linquendo, te Deo prorsus, quia salutem sufficienter praestat, commenda. [14] Viri boni, si mulieres desponsatas intactas dimiseritis, illis munera faciendo, formose dimittite. Et ipsis deinceps de mora determinata non est curandum. [15] Tibi quidem, o propheta, mulieres omnes, quibus donando dederis, et omnes tuae manui per emptionem suppositas, et amitae tuae materteraeque filias, omnes item bonas mulieres, tibi uolenti gratis subcumbere cupientes, hocque tibi soli permittitur, licitas constituimus. Iam notum esse censeo, quid tibi et caeteris bonis de mulieribus uestris, atque de suppositis manibus uestris agendum sit.

¶ Has a te semoue, illas adiunge, pro uelle tuo : nec prius abiectis, si dilexeris eas, molesteris. Illae namque tuo uoto parere debent. Deus autem sublimis et sapiens, uestrorum secreta cordium agnoscit. Post illas tamen non est tibi licitum, alias, licet placidiores et habiliores, pro tuis mutuo sumere, nec aliquam etiam illarum uice sumere, nisi tantum tuae manui subditas. Deus enim omnipotens, omnia penetrat. [16] [17] Nullus prophetae domum comestum ingrediatur, nisi uocatus. Tunc autem accedans, pransus statim exeat, nec aliquod ibi ridiculum seu ludum agat. Hoc enim est prophetae nociuum et taediosum, qui uos uerecundatur. Sed Deus quidem uerum absque uerecundia promit. Quaerens autem quodlibet, extra portam maneat. Hoc enim est optimum. Neminem quidem oportet uel prophetam in aliquo laedere, uel uxorem eius nunquam post eum habere : cum hoc Deo molestum sit, atque graue : [18] qui perfecte perspicit, si quid clam seu palam fecerit quis. [19] Nemo tamen zelotypia torqueatur, ob patres, uel fratres, seu filios, uel nepotes, aut mulieres ingredientes, seu subditos. Deum timete, testem omnium. Cumque Deus et angeli propter prophetam exorent, uos quoque Deum precemini pro ipso, ut ipsum saluet et protegat. [20] Male loquentes de Deo atque propheta, in hoc saeculoque futuro a Deo repellendi, graue malum patientur. Malum quoque dicentes de bonis uiris, seu foeminis mentiendo, mendacii grauisque peccati supplicio punientur. [21] Tu quidem propheta generaliter iniunge tuae, cunctorumque bonorum mulieribus et filiabus, ut suas facies quantum licet tegant, ne quales sint uideantur : uel malum de illis uerbum proferatur, cuius ueniae Deus largitor est. Nisi se conuerterint inconstantes, cordisque pusillanimis de Midena, [22] malum maximum a me suscipient. Vestri propinqui non nisi parum mansuri, ubique repulsi, et quouis reperti perimantur.

¶ More priorum adhuc inuariabili [23] de Deo dubitantes, et quaerentes aduentum illius horae, sciant Deum solum hoc dinoscere, et fortassis illico ueniet. Illos autem Deus repudians, igne perpetuo damnabit, omnis tutoris et uindicis expertes. Die quidem, qua suas in igne facies uoluent, optabunt se in Deum sequendo prophetam credidisse, et conquerendo dicent : O Deus, nostris magnatibus atque potentibus, causa uidelicet erroris nostri, quos nos secuti fuimus, malum imputa, longiusque repelle. Viri boni, non imitemini male loquentes de Moyse, qui per Deum a prauiloquio liberatus, honestus et bonorum exemplum apparuit.

¶ Deus facta uestra diriget, peccataque dimittet : quem, atque prophetam quilibet sequendo, magnum quid adipiscitur. Conditionem uestram fidelem, super coelos et terram ac montes firmatam, homo suis adsumpsit humeris : quam postea derelinquens, malus et inscius est effectus. Incredulis quidem uiris seu foeminis, suisque participibus, Deus flagitium inferet : Bonis autem omnibus, ueniam et gaudium tribuet. Est namque piissimus, ueniaeque dator.

[134]
notes originales réduire la fenêtre

[1] Prohibet incestas nuptias.

[2] Voluntariae iniuriae demum castigandae.

[3] Christus Mariae filius.

[4] Tempestatis horrendae meminit et cladis.

[5] Iethrib, quae primo recipit Machumetem, alii monuerunt ad resipiscendum.

[6] Non fugiendum e praelio : quia uita hominis breuis.

[7] Machumet dux bonus quia spem collocans in Deo. Est id quidem praecipuum in duce. Psal. 18.

[8] Uxorum Machumet conditio.

[9] Et quod tibi non uis fieri, alteri ne feceris. Cur matronas sectaris Machumet.

[10] Opera bona, seu officia uirorum et foeminarum.

[11] Larga dispensatio super matrimonio.

[12] Intelliguntur haec e Maria uxore regis Iacobitarum.

[13] Machumet ultimus propheta, ut quidam interpretantur. Diuersum tamen legis de religione Turcarum.

[14] Repudium.

[15] O foedissimum libidinis mancipium. O plumbeos homines qui haec non animaduerterunt, aut perferre potuerunt.

[16] Diuortii leges, neque Mosi, neque naturae humanae congruentes.

[17] Ut liceat domum Machumetis ingredi praesertim conuiuas.

[18] Bene sibi ubique cauet legislator, neque iniuria.

[19] Zelotypia modum habeat.

[20] Orent homines pro Machumet, ut seruetur : quia pro ipso et angeli et Deus orant. Quis non amplexetur istam sapientiam ?

[21] Foeminae uelentur.

[22] Midenenses accusantur timiditatis.

[23] Nouissimi diei aduentus incertus.