AZOARA XLI.
In n. etc.
[1]
Haec sunt
huius uoluminis optime compositi secreta.
Ipsum quidem misericordiam uiamque
rectam monstrat benefacientibus,
et orantibus, ac dantibus decimas et eleemosynas,
saeculoque futuro credentibus :
qui bonam sequendo uiam semper antecedunt.
Homines uerba falsa uiasque deuias
uadentes,
qui nostris
uerbis lectis discedunt, quasi non audientes, seu plumbatis auribus,
dedecus magnumque malum patientur.
Credentes autem et benefacientes, paradisum
mansionem perpetuam
sortientur :
secundum uerax Dei mandatum. qui sublimis et sapiens,
coelum sine columnarum
sustentamine sursum erexit, et terram montibus firmauit, et in ea
cuiusque generis animalium par unum constituens, ad eorum crementum,
et ortum, aquas e coelis demisit.
Monstrent increduli factum saltem aliquod eorum, quos
inuocant loco Dei, cuncta praedicta facientis. Illi quidem uiam
erroris sequuntur.
[2]
¶
Aluchimen, cui magisterium optimum, operisque discretionem
tribuimus, unde nobis gratias persoluit,
inquit filium suum castigando : O
fili, nec cum Deo participem ponas, nec quid Haram interficias, nec
huiusmodi criminalia perpetres. Omnis enim benefaciens sibi prodest,
et incredulus sibimet operatur. Deus quidem piissimus nullius est
indigens.
Omnis quidem
ad me rediturus, mihi, et utrique suo parenti, quorum alter eum
necessariis sustentauit, altera prius aluo sua concipiens, et
fomentando in aliquid ducens, cum prius non esset, deinceps ad cibum
a lacte separauit post biennium, Illis inquam, et mihi, gratiam et
honorem faciat.
Sed
licet ipsi natum precentur, ut cum Deo participem ponat, uel de Deo
quid mali dicat, nullatenus in hoc illis pareat : sed illis in hoc
saeculo benefaciens, uiam inuocantis Deum, reuelaturum omnibus sua
facta, sequatur.
[3]
Ille
namque fili, subtilissimus, et omnia penetrans, omnia remunerabit,
siue fuerit aureus, siue sinapis granum etiam in petra, seu terra,
coeloue positum.
Tu
itaque puer mi, orationes funde, iusque notum praecipe, iniustum
prohibe, indurans super omne propositum nostrum et commodum,
nec tuam hominibus
faciem subiicias, nec gyrouagus nisi secundum ius et honestum
existas.
[4]
In itinere namque tuo,
[5]
atque sermone modestus et mediocris esto. Vox enim nulla
peior est asinina :
et
Deus fraudulentos et iactatores abhorret.
Nonne uidetis Deum omnia fecisse
uobis commoda, et coeli terraeque singula, uobisque clam et palam de
sua pecunia dedisse ?
[6]
Sunt autem quidam irrationabiliter in Deum, uiamque
suam rectam, librumque manifestum ratiocinantes, et dicentes, cum
praedicantur illis diuina praecepta : Nos nostrorum patrum sectam
imitamur. Quid si diabolus illos decipiens, eos ad ignem uocauit ?
Tuam ad Deum faciem
uertens, nec illicitum aliquod perpetrans, firmitati rerum, quarum
omnium Deus finis est, adhaere. ob incredulitatem malorum non
solliciteris.
[130]
Ad me namque redibunt singuli, dicturum illis omnia
facta sua : cum omnium secreta cordium agnoscam :
licet paulisper malos dilatans,
quos in ignem pinguem postremo proiiciam.
Quaesiti tamen, quis coelos et
terram fecerit ? Inquient, Deus.
Deo gratias, quod eorum pars plurima manet incredula
Dei, glorificandi semper, et nullius quoque indigentis sunt omnia
coelorum et terrae :
Ad
cuius incompraehensibilis et sapientis integre scribenda miracula,
non sufficerent omnes arbores in pennas redactae, nec marium
septuplum incaustum.
[7]
Cui
cuncta uidenti et scienti, adeo leue est omnes suscitare, sicut
unum,
qui diem nocti et
econuerso iungit, solem et lunam ad terminum scitum promoueri fecit,
omnium opera ueraciter dinoscens, omnia uere suscitaturus.
Illi autem quos adoratis
Dei loco, fallaces sunt et impotentes.
Ipsius quidem Dei praecepto miranda gerentis, naues
aequora sulcant, quod credentibus, Deoque grates reddentibus est
admirandum.
[8]
¶
Undis autem homines cooperti uelut montibus, Deum inuocant corde
deuoto : ad littus autem reuersorum quidam, uotis suis ab
renunciant. Increduli quidem tantum nostris praeceptis resistunt.
Omnes boni Deum,
illamque diem, qua nec proles patri, nec econuerso proderit, uere
uenturam timete, nec huius mundi uitae confidite : nec uiam falsam
ingressi, de Deo, illius aduentum horae noscente, securi sitis : A
quo procedit imbris descensus, aluique conceptus perspicitur :
nec quis praeter eum
scit, quid in crastino sit acturus, uel ubi morietur.
[9]
Ipse namque
solus sapiens, et eloquens, haec omnia perfecte dinoscit.