fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA VI.

[1] Plenam dei gratiam dilectionemque nostri nullus assequetur, nisi prius de sibi dilectis distribuerit. Ante testamentum positum atque firmatum, omni cibo, nisi quem Israël sibi posuit illicitum, uesci filiis Israël licuit. Allato testamento, an uerax sit hic sermo uideamus : Et quisquis deo mendacium ulterius imposuerit, malis adscribatur. Tu uero caeteris intima, deum ueraciter iniunxisse, [2] quod Abrahae sectam imitentur : qui nec incredulus, nec idololatra, primam orationis domum Mecham, scilicet locum benedictum, ubi ex ipsius Abrahae aedificio uirtutes sunt manifestae, primo fundauit. Quo quilibet ingressus, omnis timoris expers, quietus existit : Huncque locum ab omnibus honorari, et a quolibet sua facultate permittente peti, deo summe placet : Incredulos autem, minime curat. Homines legum factores, cur dei praeceptis, qui testis est omnium suorum operum, non pareant : uel quare quicquam in ipsum credentes de lege sua iniuste peruertant, cum ipse singula sua facta dinoscat, percontare. Viri boni, si illos legum factores imitari uelitis, uos prius bonos, malos efficient.

[3] ¶ Cum uirtutum Dei lectionem uestrum prophetam habeatis, ad deorum sectam cur conuertimini ? Omnis Deum inuocans, rectam uiam exequitur. Viri boni, Deum, quantum ille meretur, pertimescite, lege bona perseuerantes, omnesque Deo tutori nostro cohaerentes, eiusque misericordiam petentes, dilectionis foedus factum nunquam rumpite. [4] Si qua uestris quibusdam hostilitas inciderit, omni semota discordia, se secundum Dei uelle consimiles et unanimes quasi fratres efficiant, Deum imitando, qui solus uos insidentes praecipitio, ignisque concauo, ne casum et pestem pateremini, diligenter extulit. Suarum uirtutum atque miraculorum notitiam uobis Deus taliter pandit, ut sitis sibi gens fructuosa, et antecedens, res scitas atque licitas praecipiens, et illicita prohibens : non eorum imitatrix, qui post uirtutes agnitas, schismate facto multa nociua perpessi, maxima grauissimaque pericula subibunt, die qua facierum quaedam albescent, quaedam uero nigrescent. [5] Nigrescent quidem, quae fide relicta, factae sunt incredulae, summum malum ob hoc gustaturae. Horum autem albescent facies, qui lege bona perseuerantes, diuinam adepti sunt misericordiam. Istis diuinis uirtutibus tibi ueraciter patefactis, scito Deum, cuius sunt uniuersa, et ad quem cuncta redeunt, suae gentis malum nequaquam uelle. Vos quidem gentem meliorem esse constat, quae dei praeceptis prius per uirtutes agnitas parens, et illicita prohibens, Deum inuocat et adorat. Et si legum factores uobis consentientes uestram legem sequerentur, sibi commodiores et meliores existerent. Eorum tamen quidam credunt, quidam uero minime.

[6] ¶ Illi quidem uobis nequaquam, nisi uerbo solo, nocere poterunt. In litibus namque terga uertent, nec adiutorem inuenient, cum pusillanimitate pressi, et ubique rei constituti ac affligendi, nisi propter foedus mutuum Dei nutu factum, iramque Dei promeriti, et ad inopiam ac paupertatem redacti [26] sunt. Omnia quidem haec illis incumbunt, et eo quod increduli et iniusti propheticidae omnibus uim inferentes pro posse suo simul et uelle, nil pro iustitia perfecere. [7] Viri legum, de nocte surgentes, lectionique uacantes, qui credentes in Deum, ipsum tota nocte deprecantur, diemque iudicii timentes, licita peragunt, et ad omne bonum festini, et illicita prohibentes, caeteris merito praeferuntur. Deus omnium iudex, seque diligentes agnoscens, neminem quicquam bonae operationis suae perdere sinit. [8] Incredulis autem nec proles, neque substantia sua prodesse poterit, quin flamma interminabili torqueantur. Horum quidem sumptus in hoc saeculo uento nociuo, flatu suo cultus hominum noxiorum confundenti, assimilantur, ipsique sibi malum inferunt, nequaquam Deus. [9] Viri boni, nemo uestri uerbis eorum credat, quoniam abhorritionem odiumque uestri, lingua sua propalant, maius autem intrinsecus abscondunt. Vos itaque tum dogmate nostro, tum proprio sensu praemuniti, eos uobis diligentibus inimicari, perpendere potestis. Ipsi tamen uobis toti libro credentibus immixti, uestram legem penitus amplecti confitentur : semoti autem obstrepunt, et ex ira nimia saepius ungues rodunt. Dic illis, ut cum hac ira moriantur, Deum tamen omnium secreta cordium noscere sciant. Quanquam illis uestri meriti gaudium adueniens dolorem, uester cruciatus gaudium pariat, eorum uelle nil nocumenti uobis inferet, si deum timentes induraueritis. Ipse namque nostros actus omnes circumuallabit.

[10] ¶ Die qua mane domum tuam egressus, ad loca litibus aptanda, uires Deo audiente atque sciente plurimum animasti, duabus uestris cohortibus omnimodo fatigatis uos omnium bonorum auxiliatores, qui uobis etiam pauca manu multorum uictoriam in Badar praebuimus, uim atque suffragium contulimus, uestrisque bonis hominibus quodammodo desperatis, atque dicentibus uestram manum aduersus hostes minime sufficere posse, licet ipse Deus angelorum armatorum tria millia mitteret, dixisti : [11] Si Deum timentes induraueritis, dominus uobis auxiliabitur, huc cito missurus quinque millia angelorum, belligerantium similium. Hoc quidem miraculum non ob aliam causam Deus uobis edisserit, nisi ut uos saepe bono gaudioque firmet, et partem incredulorum debilitet, suis faciebus plagas inferens, aut ad nihilum deducens. Eius enim solius sapientis et incompraehensibilis est omnis uirtus, atque uictoria. Tua quidem manus nihil horum possidet : quippe cuius sunt uniuersa coelestia atque terrestria ipse pius, ueniaeque dator, aut ad se trahens illos ueniam faciet, aut illis malis malum inferet. [12] Omni timenti Deum summe cauendum, ne de foenore uiuat.

[13] ¶ Ignem incredulis praeparatum timentes, Deo obsequium praestando, et ipsum legatumque suum sequendo, ueniam atque paradisum timentibus Deum fabricatam, cuius capacitas coelo terraeque coaequatur, promerebitis. [14] In tempore famis et ubertatis, sua pro Deo distribuentes, iramque corde funditus prementes, et condonantes iniurias, et pro peccatis poenitentes, nec ipsa scienter celantes, castos etiam, omnes tandem Deum inuocantes, et benefacientes, Deus illis ueniam faciens, in paradiso quemque secundum merita sua ditans locabit. [15] Illicita uero, animabusque suis nociua gerentes, igne feruebunt indeficienti, [16] Mores et consuetudines antecessorum uestrorum pertranseundo perspicite, ut quis qualisue finis contradicentium esset, percipiatis. Haec quidem timentibus Deum, eiusque sequacibus manifesta sunt castigamina. Tu quidem omnem dolorem et tristitiam, ac [27] desperationem expelle : quia tu tuique super caeteros sublimati estis, si in lege bona perseueraueritis. Si uobis aduersitates incubuerint, similiter et caeteris incubuerint. Isti quidem sunt dies casus, atque fortunae. Deus malos abhorrens, in se credentes agnoscat, de cunctis testes accipiendo.

[17] Bonos homines deus mundat et purgat : incredulos autem, ut ferri purgamentum eiiciens, ad nihilum reducit. Opinati estis uobis aditum paradisi patere, nisi prius adeo fortibus et magnanimis in bello perspectis ? [18] Ante litis ingressum, uos morti paratos firmabitis : Nunc eam uidendo, quid agetis ? [19] Machumeto non nisi legato Dei, quem et caeteri praecesserunt prophetae, natura caedeue perempto, uestram legem defendentes, suum terminare negotium studeatis. Sic enim uobis deo grates referentibus, suffragium atque munimen tribuet diuina manus. Nullus igitur mortem subire poterit, nisi deo uolente, tempore scilicet statuto. Deus omnium uota dinoscens, omniumque diues, mundana quaerentibus temporale, petentibusque coelestia summum bonum tribuit. [20] Constat item, multorum prophetarum uiros summates, pluresque bonos interfectos esse : nec inde detrimentum seu timor oppressit Deo pugnantes, qui fortes et induratos diligit, atque sustentat, et hanc suam orationem benigne suscipit : hic saeculoque futuro illis misericors atque propicius, ueniae dator, cum cunctis benegerentibus benefaciat. [21] O deus, culpas nostras ablue, peccata dimitte, pedes firma, et uim atque uirtutem nobis contra malos et incredulos tribue. [22] Incredulos nullatenus quis sequatur, ne deuium et erroneum, illum uertendo, faciant, sicque damnandis adscribant. Deus autem omnium optimus iudex, semper est sequendus.

¶ Cordibus incredulorum ob incredulitatem et obstinantiam in uia praua turbationem immittam, ignisque perpetui feruori tradam. Priusquam uestris cordibus dissensio titubatioque fatigans inhaesissent, uobis digredientibus a caeteris, ut uester successus claresceret, me prius tamen uobis dilecta patefaciente, [23] Deus uobiscum pro suo uelle foedus firmauit, uobis omnia peccata uestra, sola gratia misericordiaque condonans. [24] Vobis tamen postea lite relicta, per rupes atque conuexa fugientibus, nec prophetam uos retrouocantem, ut qui fortiter agendo saeculi futuri gaudium assequeremini, exaudientibus, curam atque dolorem Deus immisit. [25] De praedae quidem amissione, uestrique detrimento, deo daturo ueniam, consolemini, nihil timentes, cum post dolorem habitum uobis quietum somuum deus induxit. Quo uobis refocillatis, uestri quidam animarum suarum commodo studuerunt : quidam de Deo rem iniustam atque nefandam cogitauerunt, intrinsecus retentam maliciam nequaquam propalantes : [26] cum in solius Dei manu cuncta, in nostra uero nulla sint posita. Unde illis dicentibus, se nequaquam interfici, si manus sua disponeret, manifesta eos, licet in propriis domibus atque lectis quiescerent, hostium manu superueniente perimendos. Deusque cognitor omnium uestrorum, arcana cordium cognoscit. [27] Sciendum quidem, diabolum omnibus die belli retrocedentibus, regressum propter actus antecedentes machinatum esse. Horum tamen omnium ueniam deus, omnibus benefacientibus propicius, permittit. [28] Viri boni, nullatenus incredulis consentiatis, qui suis amicis praedatum pugnatumue proficiscentibus dissuadent, dicendo : Vestris domibus immorando, naturae caedisque mortem euitare possetis. Horum tamen corda dolor et desperatio penitus occupant : Deusque singulos uestros actus discernens, hos uiuificat, illos uero uelle suo mortificat : omnibus in itinere suo mortuis [28] ueniam, [29] quae cunctis uestris possessionibus praeualet, largiens, et ad iudicium mitissimum reuocans. Si tu grauis rigidique cordis existeres, nequaquam discederent. Sed tua tibi tuisque mollicies obfuit. Unde nunc illis condonans, illis a Deo ueniam perpetra : eosque deinceps consulens, de omnibus tuis negotiis delibera, et in omnium rerum exordio te Deo tutori commenda. [30] Quo uobis auxiliante, quis uos uincere quibit ? eo uero nocente, quis subueniet ? Cui singuli sapientes se commendant.

[31] Dedecus et illicitum prophetae censentur, ut cum praedatum uenerit, quid praedae negetur. Haec namque faciens, die qua quisque a Deo nemini nocente sua merita suscipiet, secundum graduum coram Deo distinctionem, cum negato coram ueniet. [32] Deus quidem e uobis prophetam docentem prius erroneos uias rectas, et legem, et castigantem animas, atque mundificantem excitans, bonis hominibus multum beneficium contulit : uobis semel mala, secundoque duplicata passis, et mirantibus hoc unde contingeret, uosmetipsos causam illius esse patefeci : [33] quia Deus est omnipotens, qui die coniunctionis exercituum mala uobis accidere permisit, ut fortes et bonos ab hominibus praui cordis et inconstantis discerneret, qui scilicet pugnare, hostesue reiicere in Dei nomine rogati dixerunt : Si pugnare sciremus, uos sequeremur. Sed illi potius incredulis quam bonis consentientes, aliud quam corde retentum, uoce proferunt, morantes domo, sibique dilectis dicentes : Si modo uerbo parerent, nullatenus interficerentur. Si ueraces sunt, se morti subtrahant. [34] In uiis Dei morientes, nequaquam mortui dicendi sunt. Illi namque de bono Dei dilectioneque gaudentes, apud deum uiuunt, expectantes post se relictos, nilque timentes.

notes originales réduire la fenêtre

[1] In Arabico incipit, ut superiores, In nomine dei, etc. Ciborum delectus.

[2] Mechae templum conditum ab Abraham.

[3] Contra diuorum ueuerationem. Matth. 5

[4] Redintegranda concordiae mox inter fratres.

[5] Stolide arrogat sibi et suis, quod Deut. 4. tribuitur populo dei. etc.

[6] Victoriam certam contra infideles promittit suis sectatoribus.

[7] Bene operantes non perdent mercedem suam.

[8] Felicitas incredulorum uento noxio similis.

[9] Cauendi infideles. At nunc Christianis scilicet tutum est cum eis foedera pangere.

[10] Conflictus meminit in Badar, qua Saraceni grauiter laborarunt.

[11] In auxilio diuino ponenda spes uictoriae.

[12] Non foenerandum.

[13] Machumetum sequentes paradisum ingredientur.

[14] At Christus ait, Ego sum uia etc. Et si caecus caeco dux , etc.

[15] Inferos petent mali.

[16] Exemplo maiorum deterret a contumacia.

[17] Scoria sunt infideles.

[18] Animat ad bellum, utque religionem armis defendant, ipso mortuo.

[19] Machumet nil quam legatus Prouidentia.

[20] Non desperandum prophetis occisis.

[21] Implorat Dei auxilium contra infideles.

[22] Cauendum commercium infidelium.

[23] Gratuita peccatorum condonatio.

[24] Fuga Saracenorum, nequicquam reuocante illos Machumete.

[25] Prouidentia Dei constituitur, qualem Bardesanes.

[26] Vires hominum nullae.

[27] Fugientes in bello, diabolo instigante.

[28] Non audiendi a bello deterrentes.

[29] Praemia in expeditione morientium.

[30] Si Deus pro nobis, quis contra nos ?

[31] Non praeda neganda prophetae.

[32] Eximio Dei beneficio Machumet exhibitus, uel potius ex ira Dei.

[33] Probatio per calamitates et cladem.

[34] Felices et uiuentes qui moriuntur in uiis Dei, id est, bello.