fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

De gente Ioachim ducentorum uerborum. AZOARA V.

[1] Deus pius atque misericors, scilicet uiuus, et altissimus, praeter quem non † est alius : qui prius testamentum, deinceps Euangelium rectas uias hominibus tradidit : postremum librum ueracissimum * uidelicet Alfurcam [2] uestrae legis confirmatorem uobis desuper praebuit. Isteque continet uerba quaedam firmissima, et infringibilia, quae sunt libri scilicet mater ac materia : quaedam uero contraria, quae nutantis peruersique cordis homines ad controuersiam caeteris inferendam, et ad expositionis suae notitiam exequuntur. Expositio uero sua soli Deo et sapientissimis, qui toti libro credentes, totum a Deo datum esse testantur, cuius nulli nisi sapientes memores existunt, patet. Increduli quidem, et huic libro contradicentes, cruciatus grauissimos, et omnimodas angustias patientur, altissimo Deo uindice : cuius sapientiae nulla sunt incompraehensibilia, qui uuluae conceptum prout uult, cuilibet similem operatur. Ille igitur post legem suam rectam a se nobis intimatam, cum sit omnium bonorum largitor, omnium gentium congregator, illa die post certum a Deo terminum propositum uentura, qua nec proles, neque pecunia, nec eloquium prodesse quibit, animos nostros infirmari, mutariue non patiatur.

[3] Per Pharaonis suaeque gentis et propriorum etiam mandatis Dei contradicentium exitium, diuinamque uindictam, et per miraculum etiam factum in illis duobus exercitibus, quorum alter Deo seruiens, alterum Deo contrarium quadruplum uisu iuuante uicit : increduli diuinam grauitatem atque uindictam pertimescere, et ad fidem conuerti, et tuo nunc parere praecepto deberent. [4] Mulierum coitus, et filiorum amplexus, et auri argentique pondus innumerum, et equos, boues, ac pecora, simul et agriculturam, quae cuncta secularia sunt, [5] quibus meliora Deus timentibus eum pollicetur, [22] paradisum scilicet, ubi perseuerantes sponsas decentissimas, deique dilectionem omnia uidentis habebunt, plures uelut summe decora gaudent assequi. Credentes quidem in Deum, peccaminumque suorum ueniam postulantes, et ab ignis feruore liberationem, abstinentes, et ueraces, orationibus insistentes, et eleemosynarii, deo teste, et angelis atque scientibus, qui unum solum deum incompraehensibilem et sapientem creatorem esse fatentur : coram quo nulla lex perhibetur, nisi tantum hominum sese totos suaque negotia deo uouentium, paradisi gaudio perfruentur. [6] Contradicentium autem, seu non credentium Dei praeceptis, deus ipse iudex facta sua conferens existit. Si quis tecum disceptare uoluerit, dic te faciem tuam ad deum eiusque sequaces conuertisse, quod agendo tam legem scientes quam illiterati bonam legem sequentur. Sin autem, tuum est mea praecepta gentibus solummodo patefacere. [7] Increduli, et propheticidae, et iustorum quorumlibet interfectores, in hoc seculo contemptibiles, et in alio perpetue damnandi, poenam grauissimam tortoris atque uindicis expertes subibunt. Partium libri latoribus ad librum ascitis, ut inter eos iudicium discretionem praebeat, quidam eorum renuunt : [8] Quorum haec est sententia, quod ignem gehennae non nisi numero dierum praeterminato sentient, et ad diem ueritatis quilibet accedens, operum suorum mercedem accipiet, Deo iudice nociuo nemini. [9] Tu quidem gentes edoce, quod deus imperii dator, rex regum et potestatuum potentes deprimens, pauperes eleuans, cum in ipsius potentis manu sint omnia, diei noctisque continuator, uitae dator, et mortificator, cui uult dona facit innumera. Nemo uir bonus incredulum amicum loco boni, nisi pro timore solo suscipiat. [10] Hoc igitur summe cauendum, cum ex hoc multam offensionem contrahat deus. Deque secreta deus, et uoce prolata, et quaeque coeli terraeque condita noscens : die, qua cuique sua respondebunt opera, omnis malus sui suorumque factorum inter capedinem atque distantiam esse plurimum uellet, deumque simul abesse : cum ipse tamen singulis benefaciat.

[11] Deum diligentes me sequentur, sicque diuinam dilectionem, peccaminumque ueniam a Deo pio ueniae datore consequentur. In deum itaque credentes, prophetae credite, nisi deitatis amore carere studeatis. Adam, ac Noë, et Abraham, illiusque posteritatem, et Ioachim, alios scilicet aliorum filios Deus elegit, et super omnem gentem extulit. [12] Mulier Ioachim se grauidam sentiens inquit : Tibi uentris mei conceptum Deus omnium creator uouens, ipsum tibi soli supplicem, seruientem deuote postulo : colligere digneris. [13] Cum natam autem peperisset, eique nomen Maria posuisset, deum testem sexus sui partus aduocans inquit : Natam meam, suamque prolem, tuo penitus obsequio deuotas, a tentationibus et insidiis diaboli protege. Hoc matris uotum Deus benigne suscipiens, natae suae crementum optimum, corque firmissimum praebuit. Hanc Zacharias in domum suam atque tutelam suscipiens, quotiens ut orationes funderet, ad altare processit, fructus optimos intempestiuos super eam inuenit. [14] Quae ab ipso quaesita, unde sumeret ? inquit, a Deo, qui cui uult, dona facit innumera. Zachariae deinceps Deum ut filium sibi gratum et honorificum tribueret, deprecanti, cum orationes ad altare coram Deo funderet, angeli responderunt : Deus uestrae petitioni satisfaciens, optimoque nuncio laetificans, filium permittit Ioannem, confirmantem uerbum Dei. [15] Eritque uir bonus, uirgo perseuerans, magnusque propheta. Zacharias inquit : Cum sim [23] senex, mulierque mea sterilis, quomodo prolem Creator faciam ? Inquiunt angeli : Deo nihil est impossibile. [16]

¶ Zachariae poenitenti, sibique difficile quid imponi postulanti, triduanam taciturnitatem nisi signis tantum cum hominibus, et di†uinam inuocationem, precisque studium sero maneque Deus iniunxit. Angeli rursus Mariam alloquentes inquiunt : O Maria, omnibus uiris et mulieribus splendidior et mundior atque lotior, soli Deo perseueranter studens, ipsum cum humilibus, genuaque Deo flectentibus adora. Tibi, qui nequaquam intereras sortes proiicientibus, et curam agentibus quis Mariae custos efficeretur, haec arcana secretissima committo. Angelis dicentibus, O Maria tibi summi nuncii gaudium cum uerbo Dei, cuius nomen est Christus Iesus filius Mariae, [17] qui est facies omnium gentium in hoc saeculoque futuro, senes, et infantulos cunabulas seruantes conueniens, prudens, sapiens, uir optimus ab uniuersitatis creatore mittitur. [18] Respondet illa : O Deus, cum uirum non tetigi, filium quomodo concipiam ? [19] Inquiunt angeli : Deo nihil occurrit impossibile, omnia prout uult operanti : cuius mandatum omne suum placere perficit : Ipseque filium tuum cum diuina uirtute uenientem, librum legiferum, omnisque magisterii peritiam, et testamentum ac euangelium, mandatumque filiis Israël edocebit. Ille namque formis uolatilium luteis a se compositis insufflans uolatile faciet : caecos et mutos curabit : morpheaticos atque leprosos emundabit : mortuos creatore cooperante uiuificabit : quidque commestui, quidue dispositioni deputatum sit, propalabit. a in Deum a credentibus miracula censentur. [20] Quae cunct [21] Vetus testamentum confirmabit : quaedam tamen prius prohibita licitis annumerabit, seque cum diuina uirtute, potentiaque uenisse patefaciens inquiet, Timentes Deum me sequamini : Deus enim mei uestrique dominus est : Quem adorantes, recto procedetis tramite.

¶ Sciens Iesus eos in sua incredulitate obstinaces manere, inquit : Quis in Dei nomine me sequetur ? Viri quidem albis induti uestibus respondentes, dixerunt : Nos in Dei nomine te sequentes, in Deum credimus, te teste, dixeruntque, [22] O creator nos huic libro fidem adhibentes, legatumque tuum imitantes, fidelibus atque credulis adscribe. Fraudulenti uero, eum decipere nitentes, ab ipso uelut a callidiore potius delusi sunt. [23] Quem creator taliter affatus est : Ego tuam ad me reducens animam, et exaltans, et ab incredulis te liberans, eos qui te secuti sunt, eisque tuo uerbo non crediderunt, usque ad diem publicae resurrectionis supponam. et tunc ad me tuo reditu facto, controuersiam tuam atque litem discutiam, et incredulos omni uindice tutoreque carentes summis cruciatibus hic seculoque futuro profligam. Fidelibus quidem et benefacientibus, merita sua cum gaudio perpetuo conferam, malos atque flagitiosos perhorrescens. [24] De uirtutibus atque iusticiis Iesu, quodammodo gerentis Adae similitudinem, ista tibi reuelare decreuimus. Adae quidem de terra plasmando Deus inquit, Fiat : et factus est. Tu quidem dubitans et incredulus, ut qui nunc hoc asserit, nunc renuit, cum habueris firmum, sic nullatenus esse velis. Et si quis ratiocinationem huius rei et controuersiam post hanc scientiam tibi desuper traditam inire uoluerit, dic, filiis uestris, et uiris, mulieribusque similiter aduocatis, eorum utique singulis mendacio consentientibus anathema iramque Dei iniungamus. [25]

¶ Creatorem non nisi solum unum, incompraehensibilem, et sapientem, ueracissimus perhibet [24] fermo, praeter quem non est alius. Cuius si quis uerbum quidpiam mutans incredulus extiterit, Deum agnoscentem uiolentos et flagitiosos iudicem habebit. Vos uiri leges scientes, huius sermonis sectatores, ut unus idemque sermo sit omnium nostri, constanter estote : ut nos non nisi deum unum participe carentem adoremus, nec uestri quis alius quasi uerbum dei constituat. [26] Illis autem hoc facere renuentibus dic, quod nos in deum credimus. Testes estote uiri legum : Cur uestrae ratiocinationis et sectae firmamentum ex Abraham illicitis ? cum testamentum, nec non et euangelium post ipsum traditum fuerit, affirmantes quod nescitis. [27] Ipse quidem nec Iudaeus, nec Christianus, sed uir dei fidelis, et non incredulus uixit, eiusque sequaces uiri praeelecti. Hic quidem propheta, eiusque sequax, omnesque credentes in deum, ut uiri boni Dei sunt : secundum uelle uero quorundam gentium legi subiacentium, erronei caecique uiuentes. Sed licet ipsi nesciant, animas suas solum error abducit. Viri legis, cur cur Dei praeceptis agnitis non creditis ? Cur scientes ueritatem tacetis ?

¶ Pars gentium legis inquit, praeceptis traditis bonis uiris per diei portionem credite : completoque die, usquequo conuertantur, negate. Et nemini nisi legem uestram sequenti credentes dicite, Omnes uias cuilibet a deo traditas, cum ille sit benignus atque sapiens, optimas existere : qui sibi dilectis propicius atque misericors, munera pro uelle suo maxima facit. Sunt quidam legi subditi, qui auri talentum sibi commendatum optime reddunt. quidam uero solidum commissum abnegant, de postulante se minime curare dicentes, et de Deo scienter mentientes. [28] Sermonem firmum et constantem, deumque timentem, deus ipse diligit. [29] Fideiussionem et iusiurandum pro modico gerentes, nil boni saeculo futuro sumpturos, nec deus alloquetur, nec aspiciet die iudicii, nec illis qui poenam grauissimam subeant, quicquam prodesse poterit. [30] Quidam item homines uerba libris, quae licet opinio ferat, de ipso minime sunt, admiscentes, Deo scienter mendacium imponunt. [31] Non est cuiquam idoneum et opportunum, cui deus librum et sapientiam permiserit, atque prophetiam docentem homines, persuadere, ut Dei loco adoretur. Sed potissime persuadete, ut praesules et sacerdotes cum noticia sibi tum a libro, tum a legatis comparata diuinis obsequiis perseuerent, non angelos, non prophetas deos existimando, cum prius uias rectas edocti sint. Deus quidem a prophetis, quibus libros et sapientiam tradidit, prius pacto foederis sumpto legatum firmantem, quod nostris inest manibus, cui uult nos adhibere fidem, et auxiliari, misit. et illis hoc pollicentibus inquit : Huius polliciti firmati testes, quibus et ego testis accedam, statuite.

¶ Omnis huiusmodi testimonium imitans, malis et flagitiosis annumerabitur. Cur alius, quam Dei legem, quem omnia coelestia atque terrestria, ad quem et ipsa redibunt, et pro uelle posseque uenerantur, tanto desideratis studio ? Dicite uos credentes in Deum, praeceptisque tibi, et Abrahae et Ismaëli, et Isaac atque Iacob duodecimque tribubus, similiter et Moysi et Cristo prophetisque caeteris, quos discernere nimis est, desuper a deo fide nostra missa, fidem et testimonium adhibemus. [32] Quis aliud per fidem quam legem assequi studet ? Omnis quidem incredulus saeculo futuro damnandis annumerabitur. Viam ueritatis agnitam linquentes, cum prius miracula uidentes ueritatis prophetae teste se extitissent, quonam modo sua doctrina deus instruetur ? Malis etenim ira dei ac cunctorum angelorum et hominum promerentibus, omnis humana diuinaque pietas, rectaeque uiae doctrina subtrahuntur : eisque sic semper manentibus, malum expers [25] alleuiationis et decrementi, respectusque diuini superincumbet : nisi qui postea poenitentes et bene agentes fuerint. Illis enim ueniam gaudiumque tribuet. Eorum reconuersionem, qui prius credentes increduli facti suam augmentant nequitiam, deus minime colligit : nec eorum cuiusuis sic in errore mortui redemptionem quicquid auri terrae capacitas sustineret, acciperet. Poenam igitur grauissimam absque uindice suffragioque patietur. [33]

notes originales réduire la fenêtre

[1] In Arabico incipit, In nomine dei pii et misericordis.

[2] * Testamentum quidem seu lex et prophetae cum Euangelio per omnia congruunt : alphurcam autem iste non item.

[3] Pharaonis ultione Inuitat, ut ipsi credatur.

[4] Temporaria bona minime beatum faciunt Luce 8. quid prodest etc.

[5] Bona opera, quae felicitatem paradisi conferunt.

[6] Non disceptandum cum incredulis.

[7] Prophetarum et iustorum occisores punientur grauissime.

[8] Purgatorium.

[9] ferme ut in Irenaeo.

[10] Infida igitur cum Machumetistis amicitia.

[11] Machumetum sequentes bona consequuntur.

[12] Christi genus.

[13] Mariae natales.

[14] Maria in domo Zachariae educata, nimirum iuxta fabulas pseudo- christianorum apocryphas.

[15] Ioannes baptista.

[16] Deprauat historiam Luc. 1.

[17] Iesus Christus facies omnium gentium. Ge. 49. expectatio 22. Esa. 11. sperabunt in eo.

[18] Zach. 3. super lapidem unum septem oculi. Hoc tenete boni uiri Saraceni, et facile concordiam integrabimus.

[19] Matth. 1. historia interpolata hic.

[20] Naeniae confictorum miraculorum, ut eleuetur fides iis, quibus declaratus est filius dei.

[21] Non uenit soluere legem, sed implere.

[22] Ascendo ad patrem meum et patrem uestrum.

[23] Alluditur ad illa quae sunt in Apoca. 3. 4. 7.

[24] Similitudo Adae et Christi, non Paulino more tractata.

[25] Anathemate feriuntur, qui non de Christo sentiunt iuxta Mahumetis opinionem.

[26] Atqui o Machumet, Christus, cuius te ocium fingis, docuit baptizare in nomen patris et filii et spiritus sancti.

[27] Christianus, pater omnium credentium et Iudaeus circumcisus.

[28] Talenti allegoria ex Euangelio.

[29] Veritas fides, periurium.

[30] Falsarii librorum Christum deum asserunt.

[31] Religionis antistites hortatur ad constantiam. Prophetiae.

[32] Fides legem assequitur.

[33] Negat ueniam deficientibus a fide, ut Nouatiani. Cui tamen pronunciato alibi contradicit.