fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XXXIX.

In n. etc. [1] Peccatores falso iudicantes, se bonorum fore uictores, opinati sunt, me passurum eos dicere pro suorum antecessorum consuetudine, uidelicet quod credant : Cum ipsi potius fidei nullius, et increduli, cordisque praui sint, egoque dinoscam, quis uerum, quis falsum proferat. Sperans se Deo couniendum, cuncta uidenti et audienti, hoc apud Deum ratum inueniet. Praedator et expugnator, non nisi sibi tantum operantur. Deus enim ob curam hominum et actus parum sollicitatur. [2] Poenitenti, beneque gerenti, suorum peccatorum pondus auferens, mercedem suis actibus maiorem tribuam. [3] Omnis homo bonus, suis parentibus benefaciat : Illos tamen nullatenus sequens, si precentur eum, ut cum Deo participem ponat, uel malam legem imitetur. Vos enim omnes redibitis ad me, omnes uestros actus reuelaturum. Credentes, et benefacientes, bonis associabimus. Sermonem confitentium se in Deum credere, de illo tamen male loquentium, iramque diuinam, in eadem trutina libra. Aliqua re diuinitus adueniente, se nobiscum adhaesisse confirmant. Nonne Deus dinoscens credentes et incredulos, huiusmodi mentes hominum illis etiam perfectius penetrat ? [4] Incredulorum persuadentium credentibus, ut suam uiam sequantur, illis false promittendo, se laturos eorum peccata, cum hoc sit illis impossibile, suorum peccatorum mole pressis, sermo saeculo futuro pertractabitur. [5] Noë uestrum legatum inter suos annorum mille spacio minus quinquaginta annis moratum, suosque fautores in arca saluauimus, caeteros autem diluuio summersimus : quod est sapientibus mirandum. [6] Abraham item suae genti persuasit hoc dicens : Deum inuoca, timens ipsum. Hoc est enim omnium optimum. Illius [126] loco nullatenus adores idola, nequeuntia uobis uictum dare : quem solus Deus omnibus glorificandus tribuit, ad quem omnium fiet reditus. Non mireris, si tibi contradixerint, cum praedecessoribus quoque contradicebatur. [7] Legati quidem est praeceptum, aperire tantum, et nunciare. [8] Nonne uident Deum homines creasse, quos secundo leuiter uiuificabit ? Peregrinatum euntes addiscant, quoniam Deus omnipotens huic bonum, illi malum, pro uelle suo faciens, omnia creauit, secundoque uiuificans ad se reducet.

¶ Vobis est impossibile quicquam in coelo seu terra mandare. Solus enim Deus uester uindex est atque conditor. Contradictores praeceptorum nostrorum die resurrectionis a nostra misericordia ueniaque desperati, graue malum patientur. Gens autem sua nil aliud respondit, nisi quod uel caedi uel combustioni tradetur : Deus autem eum ab igne liberauit, quod est credentibus mirandum. [9] Imagines quidem Dei loco in hoc saeculo adorantium, alii die futura repraehendent alios, et maledicent, ad ignem ituri sine uindice. [10] Loth illum sequendo, Dei sapientis et incompraehensibilis uiam secutus est. [11] Ipsi quidem Abrahae dedimus Isaac atque Iacob, librumque legiferum, et de prole sua prophetam excitauimus. Ipseque diues in hoc saeculo, bonis in alio adnumerabitur. Loth conquesto gentem suam facere scelus nusquam antea perpetratum, hinc maribus abutendo, tum uias abscidendo, tum caetera nefanda gerendo, illa respondit : Ut te ueracem probes, diuinam exerce uindictam. Ille uero Deum inuocando precatus est, ut ab illis maliuolis et flagitiosis se uindicaret.

¶ Nunciis ferentibus Abrahae gaudium, et dicentibus, se destructuros uillas illas ob maliciam inhabitantium : Abraham intimauit, Loth earum inhabitatorem esse. Illi quidem confessi se hoc scisse, polliciti sunt se liberaturos Loth, atque suos, praeter foeminam suam decrepitam. Et hoc idem dixerunt, uenientes ad Loth, ipsos timentem, et ab eisdem postea consolatum et edoctum, illos immissuros coelestem uindictam uillae, propter maliciam hominum. [12] Huiusque rei manent adhuc manifesta uestigia cunctis admiranda. [13] Schaib uenienti ad gentem Madian, praedicantique, ut Deum adoraret, et de die futura speraret, nec terras expugnaret, illa contradixit. Unde eam confundentes fulgure, suarum domuum alia super aliam remansit. [14] Hath et Themuth fines atque loca, [15] et Pharaonis, et Hamer, [16] atque Karon, praesumptuosorum similiter nouistis. Quorum nullus uictor neque uindex sui, quin ob culpas suas eos dirueremus, esse potuit. Eorum enim quosdam uento dispersimus, quosdam uox dissipauit, hos tellus absorbuit, illos aqua summersit. Deus tamen nemini malum fecit, sed ipsi sibi nocuerunt.

¶ Adorans alium Dei loco, comparabilis est araneae, domum sibi cunctis deteriorem et fragiliorem texenti. [17] Quid autem adoretis Dei loco, Deus ipse dinoscit. Nostra quidem exempla saepius allata soli sapientes discernunt, quibus diuina coeli terraeque creatio manifestum est miraculum. Librum tibi missum lege, et iugiter ora. [18] † oratio namque fornicationes, caeteraque nefanda remouet : Deumque cunctos actus dinoscentem inuocare, maximum meretur meritum. Omnes homines legum, praeter malos, honestis uerbis * disputando [19] semper alloquere, et confitere te in Deum credere, et praeceptis sibi missis parere : cum Deus suus sit tui Deus, et omnium omnibus adorandus. Eorum quidam, quibus librum dedimus, illi credunt : quidam autem, uidelicet mali, nequaquam, qui semper praecepta nostra renuentes, diuinas uirtutes super se descendisse postulant. Sed tu dic, solius Dei praeceptum atque [127] uirtutem esse, te uero solummodo legatum. Nunquam illis nec leges, nec manu scribes, quin hoc esse falsum, non Dei mandatum iudicent : licet corda sapientum manifeste uideant illud nil nisi diuinum.

[20] ¶ Nonne sufficit illis me misisse tibi librum legendum illis, patefacientem diuinam pietatem et sapientiam credentibus ? Tu constanter dicito : Deus uniuersa coeli terraeque dinoscens, mihi uobisque testis atque iudex sufficiens intersit. Obedientes mendaciis, et in Deum non credentes, die futura perdentur. Eos enim ad malum festinantes, quibus et iam accideret, nisi propter Dei pactum firmatum subito quidem incumbet, illis nil inde tractantibus genenna circundabit, undique malum atque dolorem iniiciens, me tunc dicente : facta uestra gustate. Vos boni credentesque me, cui subest terrae capacis immensitas, inuocate : uobis tutelae meae commendatis, mercedem maximam daturum, paradisum uidelicet gradibus distinctam, et aquarum fluxu iocundam. Omnis enim anima mortem gustabit, et nos deinde uisitabit, qui uos et animal omne, etiam suum lucrari uictum impotens, pascit, omnia uidens et audiens. [21]

¶ Illi quaesiti, quis coelos et terram creauit, et solem ac lunam currere fecit ? Respondebunt, Deus. Cur igitur non credunt ? Ipse quidem omnipotens et sapientissimus, cuilibet pro suo uelle uictum, caeteraque bona tribuit. Interrogati, quis de coelis aquas ad terrenorum uitam et ortum demisit ? inquient, Deus. Deo gratias. Eorum pars plurima nescia caecaque permanet. [22] Huius quidem saeculi uita nil nisi ludus est, et ludicrum inane. Alius autem saeculi uita melior est, atque uerior. [23] Nauem ascendentes, corde deuoto Deum inuocant : Egressi, siccoque statuti, en recedunt. Nostris item praeceptis resistendo, nonne uident, quod nos terram Haram [24] timoris expertem fecimus ? quo nostro praecepto proficiscuntur homines ? Mendaciis, et non nostris praeceptis fauentes, quibus nullus est deterior, et in Deum non credentes, gehennam mansionem perpetuam sortientur, uelut benefacientes paradisum, quibus nostras uias patefecimus. Deus quidem bonorum est illis propicius, atque misericors.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Mali uana spe ducuntur.

[2] Milites iam acceperunt mercedem suam. At quoties promittit eis coelum ?

[3] Pietas in parentes.

[4] Fallax sponsio eorum, qui recipiunt in se culpam, si quem seducant.

[5] Noe aetas.

[6] Abraham.

[7] Legati officium.

[8] Deus qui creauit homines, facile quoque mortuos suscitabit.

[9] Simulachra colentes damnantur.

[10] Loth.

[11] Abraham.

[12] Sodomae et uicinarum urbium subuersarum uestigia.

[13] Schaibe Madianitarum propheta.

[14] Hath.

[15] Pharao.

[16] Karo.

[17] Adorantes alienos Deos, araneis similes quae parabola concinna Machumetis non est : sed usurpata olim Iob, 8. Es. 59. Oseae 8. etc.

[18] † Orationis sanctae uis.

[19] * Modestia in disputando seruanda. praeceptum sane inculcandum Machumetistis, et magistris nostris.

[20] Alcoran.

[21] Demonstrat, in solo Deo salutem uniuersam collocandam esse.

[22] Vita praesens fabula.

[23] In periculis homines religiosi.

[24] Mecha.