fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XXXVIII.

In. n. etc. [1] Volumen istud euidens, cuius haec sunt miranda, ueram historiam de Pharaon et Moyse, tibi caeterisque credentibus pandit. Pharao praesumptuosus, se nimium extollens, gentemque disgregans, partem debilitauit. Ille namque distractor prolem illius uita priuauit, foeminas autem uita donauit. Deus uero commodus atque propicius, Aegyptiis debilitatis eos praecellentis, et imperantes, ac haeredes, ac ditissimos effecit. Pharaoni quidem et Hemen, exercitibusque suis timorem immisit. Matrem Moysis ipsum lacte suo nutrire, timoreque superueniente in mare proiicere sine molestia pauoreque praecepimus, eam de reditu suo certificantes, et ipsam de illo legato futuro laetificantes, qui gentibus quibusdam Pharaonis, uelut hostis suus aduersaretur. Ipse namque Pharao, et Hemen, totusque suus exercitus errabant. Mulier autem Pharaonis, [2] dicens illum puerum, honestum, et commodum, seu filium adoptiuum sibi futurum, mortem illius dissuasit omnibus illum ignorantibus. Matris uero Moysis animus motus atque turbatus, fere rem penitus reuelauit. Sed nos cor suum obstruendo firmauimus. Illa itaque credens, illius sorori praecepit, quatinus fratrem suum scrutaretur. Eum itaque caeteris nescientibus, aliunde ueniens recognouit illa.

¶ Omnibus nutricibus adductis, per me factis haran, sua soror inquit : Ego ducam eum domum, qua nutrietur optime, suscipieturque beniuole. Ita cor et oculos matris quiescere, dictumque nostrum uerum apparere, licet pluribus hoc ignorantibus, reductu Moysis ad ipsam perfecimus. Ipsi quidem uiro facto discretionem, optimamque sapientiam praebuimus. Ita bonis benefacere consueuimus. Ipso deinceps in hora suae genti minime praeuisa, ciuitatem ingresso, duorum hominum uisorum ab illo alternatim in suam mortem enitentium, alter uidelicet de gente sua, suum auxilium in alterum, scilicet suorum hostium unum precatus est. Hostis ita manu sua repulsus periit. [3] Quo uiso conquerendo perhibens, hoc esse factum daemonis deuiatoris, hostis humani generis, seque precasse confitens, a Deo pio condonatore ueniam adeptus est, et dixit : Licet hoc mihi beneficium tu Deus dederis, illis malis hominibus ulterius apparere non audebo. Urbem tamen deinceps ingressus, ante repertum hominis, cui suffragium attulerit, timere non cessauit. Illo uero uocibus eum insequente, ait Moyses : Desiste sodes adeo contumeliosus et malus existere, mihique suffragium praesta. Quod ipse renuens, exclamauit : An me, sicut et alium hesterna die, perimere quaeris ? Te quidem in terra nullatenus potentem esse uolo, cum malorum meorum [123] sis exactor. Quidam autem a capite ciuitatis adueniens, inquit : O Moyses, populus ille te morti tradere nititur. Ego uero tibi fidelis existo. Exiuit itaque timidus, sibi cauens, et deprecans Deum, ut eum a gente mala protegeret.

[4] ¶ Ad terram autem Madian facie sua uersa, dixit : Deus forsan me uiam rectam docebit. Madian quidem adueniens inter homines adaquantes pecora, duas puellas pro uerecundia retrocedentes inuenit. Quae ab illo quaesitae causam recessus, dicebant, se nequaquam aquaturas ante pastorum discessum, cum illae uerecundae patrem antiquum haberent. Ille deinceps eas adaquare faciens, in umbra discedendo dixit : Tu Deus mihi nil habenti necessarium, aliquid tribue. Qui deinceps aduocatus per alteram puellarum, uerecunde dicentem, Pater meus tibi nostram adaquationem remunerare proponit : accedens omnes suos euentus sibi prodidit. Cui ille, eum consolans, inquit : Ne timeas, iam enim a gente mala liberes. Altera filiarum postulante patrem, ut eum sibi clientem et mercenarium, uelut fortem atque fidelem conduceret, pater Moysen allocutus est : Ut harum mearum filiarum ducas alteram, annis octo, seu te uolente, decem (ego namque tibi futurus commodus, nil contra tuum uelle postulo) seruias, exigo. Cui Moyses respondens, et absque sollicitudine fauens, Deum illius pacti testem aduocauit. Termino deinceps completo, muliereque ducta, focoque uiso in monte Sinai, foeminae suae gradum sistere praecepit : donec uel inde rumorem aliquem, uel aliquam ignis portionem, ut illa se calefaceret, afferret. Veniens igitur a parte dextra ad arborem fructificantem, uocem huiusmodi percepit : O Moyses, ego sum Deus, mundi dominus.

¶ Moyses Dei iussu suum baculum proiiciens, ipsumque mobilem quasi daemoniacum perpendens, pede moto recessit, nil tamen mali suscipiens. Ipse autem iussu nostro deinde rediens securus, et manum suam in sinum mittens, et hale coniungens, ipsam exire candidam uidebat. Ille quidem iussus has demonstrare uirtutes Pharaoni, gentique suae, male respondit : O Deus, ego reus apud illos ob homicidium statutus, timeo perimi. Fratrem meum Aaron expeditioris linguae, maiorisque facundiae, ut mihi sit adiutor, uerborumque meorum probator, contradictionisque discussor, mecum mitte. Cui Deus inquit : Te fratre tuo corroborabimus, et iudicium atque uim ac discretionem conferemus, et cum tuis fautoribus uincere faciemus absque laesione. Illos itaque nostras uirtutes ostendentes, caeteri magos esse perhibeant, cum nec patres sui prius talia uidissent. Moyse dicente, Deum agnoscere ueracem, et habiturum finem bonum, qui minime prodest retrocedentibus, Pharao taliter magnates suos atque plebem affatus est : Deum praeter me scire non potestis. Hemen autem illi artifici Pharao praecepit, quatinus ex lateribus turrem munitam adeo sublimem sibi strueret, ut Deum Moysis transcenderet : quem nil dicere nisi falsum opinatus est. Illum igitur insurgentem in nos iniuste, nec opinantem se rediturum ad nos, cum exercitu suo sumptum in mare summersimus. Ecce talis eorum finis extitit.

¶ Hos sic igni deputatos, in hoc saeculo malorum copia confusioneque pressimus, et in futuro maioribus poenis affligemus, nullum uindicem habituros. Post praedecessorum confusionem Moysi librum praebentem lucem, uiamque rectam, et ueniam ac sapientiam credentibus, praebuimus. Tu quidem nequaquam tunc partem occidentalem obtinens, nec inde testis, neque uisor affuisti : Sed nos uitae longitudinem per [124] generationum seriem extendimus. Tu rursum minimae genti Madian praedicatum missus fuisti, suis sibi legatis traditis. Moyse rursum legem accipiente in monte Sinai, nequaquam affuisti. Nunc autem te diuina pietas misit, praedicatum gentibus, [5] atque doctum eas, minime prius eruditas. Si malum quidem ob suarum manuum opera prius illis incubuisset, dicerent : O Deus, Si nobis nuncium mitteres, eum sequentes in te crederemus. Nostris autem praeceptis aduenientibus, inquiunt, Se talia uelle, qualia Moyses attulit, quibus plures contradixerunt, affirmantes eos magos esse manifestos, sicut et te moderni. Quibus tu dicas, librum isto meliorem nostrum dictum affirmantes afferte, eumque beniuole sequar. [6] Illis uero minime tibi respondentibus, scias eos nil nisi uoluptates suas et uota sequi. Quis huiusmodi incredulis linquentibus uiam Dei, non dirigentis malos ad eam, deterior existit ?

¶ Sermones seriatim sequentes ad hominum doctrinam conteximus. Quibus uiri iam libro prius ditati perceptis, et electis se credere confitentur, eosque diuinitus positos affirmant. His quidem suum duplicabitur beneficium, eo quod indurauerunt, et beneficiis peccata triuerunt, bonaque sibi data bene distribuerunt, auditisque mendaciis recedentes dixerunt, Nos quidem nostram sectam recusauimus : Salus super nos, uestra uobis opera, nobisque nostra respondebunt. [7] Tu nullos, nisi Deo faciente, in uiam rectam diriges. Dicunt increduli, Si tuam tecum uiam proficiscimur, e terra forsan eiiciemur. Nonne nos undique uictum diuitiasque ferri ad tuam haram fecimus ? Omnium uillarum a nobis distractarum mansiones nulli, nisi perpauci, post reaedificabant. Nos autem omnium haeredes sumus, qui nullam uillam nisi praemisso nuncio gerenda praedicante, eamque malorum hominum tantum confudimus. [8] Vobis quidem nullam pecuniam, nisi mundanam, et illius ornatum, quibus apud nos meliora sunt, praebuimus. An sensu caretis ?

¶ Mundanae pecuniae diues, in saeculo futuro perdetur. Omnis pactum a nobis cum illo firmatum proculdubio reperiet die, qua Deus interrogabit de participibus positis. Illi quibus hoc uerbum Dei unum pertinet, inquient : O Deus, nos ad hoc per illos deducti fuimus, iam uero recedimus. Deus autem iniunget, eius aduocatione participes. Quibus deinceps aduocati nil respondebunt, eorum uiso periculo, qui rectam uiam in hoc saeculo minime secuti sunt. Quos Deus interrogabit : Cur legatis non paruerunt, in caecitate stultitiaque manentes, nec ab aliis peritiae quicquam perscrutati ? Qui poenituerit, et credens benefecerit, Deo propitiante bonis associabitur. Deus enim incredulorum dicta minime curans, ore prolata, cordeque retenta perspiciens, cui soli gratia debetur omnis in hoc, saeculoque futuro, omneque iudicium, et ad quem omnium fiet reditus, quem uult eligit, omneque uelle ad effectum suum perducit. [9]

¶ Si Deus ipse noctem continuam protraheret, quis diem induceret, uel e conuerso ? Non auditis ? nonne uidetis ? Ipse quidem solus sua pietate diem motui quaestuique necessariorum, noctem quieti condidit. Unde grates illi maximae reddendae. Cum aduocatis participibus iudicii die, et de quaque gentium adhibitis testibus sui cultus, et orationem fidei quaeremus, agnoscent omnes increduli unum solum Deum et ueracem esse, seque prius errasse confitebuntur. [10] Karon cuidam subiecto Moysi tantam thesauri copiam contulimus, quod ipsius claues solae camelum fortem gestantem eas, fere pressere. Quem sui praemonentes, sic affati sunt : Tuam pecuniam, nequaquam tibi gaudium seu spem extimes, sed tuae partis [125] huius saeculi non oblitus, illinc aliud saeculum tibi compara, et a malis operibus cessans, caeteris, ut tibi Deus, beneficus esto : [11] Tibi namque consimiles aliter agentes Deus abhorret. Ille uero respondebat, hoc sibi nullatenus esse datum, nisi tantum sapientia sua. Nonne uidit multas gentes tum eo potentiores, tum ditiores, a Deo fuisse destructas ? Nonne culpas incredulorum finemque perscrutari uoluit ? Illum deinceps cum summis ornatibus exeuntem, amicis mundi praeferentibus, illiusque pecuniae maximae consimilem quantitatem optantibus, sapientes responderunt, eos malum et uotum et uerbum fecisse. apud Deum enim seruatur optima remuneratio, quam solum timentes et benefacientes adipiscentur.

¶ Tellure deinceps illum domumque suam cum pecunia tota funditus absorbente, [12] cum nec ipse nec alius eum protegere posset a Deo uindice suo, prius desideratores pecuniae se redarguendo dicebant : Vere Deus omne uelle suum complens, cui uult, commodum atque potentiam confert. Vobis quoque fere consimile contigit. Deus enim incredulos nullatenus diligit. Nos alius saeculi curiam daturi, [13] supplicibus in nos nullatenus insurgentibus, nec terras uastantibus, sed timentibus, splendidissimam mansionem tribuemus : quo quisque beneficiis uenturis suis meritis melius accipiet. Cum peccatis autem ueniens, secundum opera sua tantum mercedem sortietur. [14] Qui tibi misit hunc Alchoran, te die futura ad se reducet, discussurus qui uiam rectam, quique falsam secuti sunt. Tu librum ex insperato tibi missum habens, ab illius mandatis nequaquam ulterius digrediaris. Ne sis incredulus, uel incredulorum adiutor, nec cum Deo Deum alium, cum ipse sit solus, participe carens, inuoces : Praeter quem solum omnia pereunt, et ad ipsum iudicia facturum redibunt omnia.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Historiam de Pharaone a Moyse optime perscriptam perperam replicando conspurcat.

[2] Pro filia Pharaonis uxorem ponit.

[3] Aegyptius a Moyse occisus. Exod 2.

[4] Moyses profugit in Madian.

[5] Machumet doctor imperitissimorum.

[6] Habemus autem Moysen et prophetas, et apostolus, ipsumque Christi Euangelium. Cur igitur non obtemperatis o Machumetistae ?

[7] Nisi Deus trahat hominem, doctor nil efficiet.

[8] Diuitiae contemnendae.

[9] Praedestinationis aliquam umbram attingit.

[10] Iudaica fabula de Karone quodam, siue Core, siue alium intelligat.

[11] Benefaciendo thesaurus ad futurum saeculum reponendus. Luc 16.

[12] Videtur somniasse aliquid de supplicio Core, Datham, Abiron, Numer. 16.

[13] Curiam propalatio aliquoties dicit.

[14] Alcoran commendat.