fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XXXVII.

In n. etc. Haec sunt secreta Alchorani huius, libri clari, [1] uiam rectam docentis, et spem bonam pollicentis orantibus, et decimantibus recte dieique futurae credentibus. Incredulis autem, alio saeculo perdendis, malumque grauissimum passuris, suos actus pulchros apparere fecimus. Ipsi quidem caeci sunt. Tibi quidem hunc Alchoran ego Deus sapiens, et optime cuncta disponens, tradidi. Moyses allocutus suam mulierem de foco uiso, unde pollicitus est se laturum illi partem ad calefaciendum se, seu quem rumorem commodum adueniens illuc hoc a me uerbum audiuit : [2] Ego Deus mitis, mundi dominus, in nullis sollicitus, in ignem tibi proficuum, et etiam † cuicunque poscenti [3] statuo, qui sum incompraehensibilis et sapientissimus, teque tuum proiicere baculum praecipio. Illum itaque proiectum Moyses uidens, et quasi quid erroneum uel daemoniacum moueri, statione relicta timens retrocessit. Quem Deus consolans inquit : O Moyses, nullus apud me quisquam expauescat legatus, nisi tantum malefactor. Gerentem uice mali bonum, ego ueniam faciens pie suscipio. Tua manus in sinu tuo posita, candidissima redibit. Illo deinceps ad Pharaonem gentemque suam malam profecto, nouem cum uirtutibus, illi praesumptuosi negabant eas, licet ueras agnitas, incantationibus annumerando. Quis eorum malorum finis erat, percipito. Dauid item et Salomoni sapientiam simul et abundantiam, unde nobis grates soluerunt, prae caeteris bonis dedimus. Salomon quidem Dauid sui patris haeres constitutus, inquit : [4] Ego quidem garritus [120] auium noticiam didici, et prae caeteris Deo dante pluribus bonis abundo. Deinceps ille suis cum exercitibus tum daemonum tum hominum, tum auium ipsum glorificantium, ad locum formicarum usque peruenti. Quarum una persuadente caeteris suarum cauearum ingressum, ne a Salomone suisque nesciis conculcarentur, Salomon subrisit dicens : Tu Deus immensa tua pietate mihi uim et effectum tribue, ut de hoc commodo caeterisque bonis mihi patrique meo collatis, te digne glorificem, opusque gratum peragam, uirisque bonis aequalis existam. Auibus deinceps aspectis, uppupaque non reperta, qua lateret, quaesiuit.

¶ Ipsi quidem malum uel mortem immittam, nisi mihi aliquos rumores retulerit. Eo itaque paulisper immorato, illa ueniens inquit : Ego de Saba quidem tibi rumorem ueracem afferens, rem amplector tibi minime cognitam. Est ibi namque mulier omnibus imperans, omnibus abundans, alta maiestatis sede quiescens, [5] cui gentique suae solem adorantibus Dei loco, diabolus cultum suum pulchrum † reputans, [6] eos aberrare coëgit. Non adorabant enim Deum cognitorem omnium occultorum, coelestium atque terrestrium, et uocum ac cogitationum, throni dominum, praeter quem non est alius deus. Respondit Salomon : Ad tui dicti probationem, hanc meam chartam illis affer, et reuertere, ut quid acturi sint, nobis innotescat. Illam itaque uisam magnatibus aduocatis regina perlegit, in ea uidens nomen Salomonis.

¶ Illi igitur magnates consulenti, quid sibi uideretur inde gerendum esse, cum nil nisi consilio suo faceret, responderunt illi : Nos quidem fortes et audaces atque potentes, tuo semper praecepto parebimus. Tuum itaque uelle compleatur. Quibus illa respondit : Cum illi quidem potentissimi uillam quamlibet ingressi funditus eam proruant, suosque potentes deprimant, illis tributum mittam per nuncios aliquos, ut per eos ipsorum uelle percipiam. Eos deinde profectos Salomon uidens, quaesiuit : An mihi pecunia uestra, unde plurimum gaudetis, proficere studetis ? Nonne mihi Deus maiorem et meliorem commisit ? Eam potius referte. Ego quidem cum exercitibus intolerabilibus uobis superueniam, uosque dedecoratos eiiciam. Illis itaque discedentibus, Salomoneque suum populum sciscitante, an eorum quis reginam in sede suae maiestatis prius adduceret, quam ipsa cum suis credens accederet ? pollicitus est, diabolorum quidem arte magica praecellens et efficax, se ducturum eam sic coram absque laesione, priusquam a loco suo discederet. Huius namque rei potens extitit.

¶ Vir autem quidam librorum peritia perfectus, pollicitus est se facturum illud prius etiam, quam ad se suos oculos diuergeret. His perceptis Salomon inquit, His suis muneribus mihi collatis Deus me pertemptat, an illi digne gratias et gloriam inde referam. Omnibus autem hoc facientibus, suae prodest animae : non agentem, Deus omnium dator parum curat. Sede quidem sua iussu Salomonis in aliam redacta formam, ut sic perciperetur, an sui memor, an immemor esset illa, aduectam quaerebant, an sua sedes talis esset ? Quam talem ex opinione sua perhibebat illa, et ab eius cultu quem adorabat Dei loco discessit. Fuit enim incredula. Quae pauimentum ingredi iussa, putans hoc esse aquam, pannis erectis crura detexit, ut transuadaret. Salomoni uero innuenti, hoc uitreum esse, illa respondit : Quis mihi nocumentum uel impedimentum intulit, iam credenti cum Salomone in Deum totius mundi regem ?

[7] ¶ Schale missus genti Themut, ut ei Deum adorare persuaderet, cum illius disgregate altera pars alteri controuersaretur, quaesiuit, cur potius ad [121] bonum quam malum illa mala properaret ? Si ueniam a Deo postularet, adipisceretur. Responderunt : Tune tuique fautores estis nobis augurium ? Quibus ille : Apud Deum tantum est auguriorum effectus atque peritia : quod uos nescitis. [8] In Medina manebant nouem cohortes terrarum uastatores, boni uero nullius authores.

¶ Illi quidem per Deum asserebant, se peremturos eum mulieremque suam noctu, dicturosque petentibus, se nullatetenus eorum interfectores nouisse, hocque probaturos. Illis autem dolosis et proditoribus nos callidiores, ingenium ab illis improuisum obiecimus. Ob suas namque malicias eos destruximus, suasque domos euacuauimus : credentes autem atque timentes saluauimus. Ex hoc autem sapientes mirari queunt. [9] Loth autem suam gentem increpanti, quoniam uiris abutentes, suis neglectis foeminis, insaniebant, respondebat : Ille, gensque sua tota balneis utentes eiiciantur. Nos autem eum, omnesque suos fautores, praeter foeminam suam annosam atque decrepitam, liberantes, residuos per pluuiam castigatis incredulis pessimam secuimus.

¶ Gratia diuina salusque super Dei gentem electam, incredulae praecellentem. [10] Quis aquas ad speciosarum arborum ortum e coelis demisit, omniaque creauit, nisi Deus ? Hi uero nil creare potentes, a recto digrediuntur. Quis item terram stabilitate fundauit, et in ea montes et aquas ac maria distinxit ? uentis obedientibus imperat ? indigentibus inuocando respondet, et malum aufert ? caeterosque caeterorum uicarios efficit ? in umbra noctis terra marique ducatum praebet, praeter Deum ? Item ipse quidem primus creator omnium, omnia secundo uiuificabit : uictum e coelo terraque tribuit. Vestri tamen plures immemores et negligentes sunt omnium harum Dei uirtutum, collatorumque beneficiorum. Ipsi quidem omnium altissimo molestum est, quod illi participem ponunt, praeter quem non est alius Deus : nec ipsi suum dictum demonstrare queunt. Praeter ipsum autem nemo scit coeli terraeque secreta, nec horae publicae resurrectionis : Unde plures † ambiguiter ratiocinantur ut caeci. [11] [12] Dicunt enim : Nos patresque nostri in terram et ossa redacti, quomodo resuscitabimur ? Hoc tamen antiquorum dictum mirabile, nobis nostrisque patribus saepius est relatum.

¶ Tu uero caeteris persuade, ut per terras eant fines malorum perscrutatum, nil curans de illis, nec inde sollicitus, quod quaerunt : Quando continget hora illa, si ueritatis es conscius ? Quibus tu respondeas : Forsan cito. Deus est autem in suam gentem beneficus, licet pluribus ingratis, qui suorum secreta cordium dinoscit. Liber enim euidens et clarus, nullum occultum praetermittit. [13] Hic Alchoran filiis Israël maximam partem eorum, in quibus dissident, patefacit, uiam rectam et ueniam bene credentibus ostendens. Deus autem omnia noscens, suo iudicio cunctorum controuersias discutiet.

¶ Tu super uerum euidens confirmatus, Deique tutelae subiectus, [14] nec mortuos seu surdos, quoniam in errorem diuertunt Dei praeceptum audite, nec caecis uiam rectam ad erroris sui repulsam aperire, nullos tandem nisi bonos, praeceptisque nostris parentes corrigere perfecte poteris. Quando nostrum mandatum illis accidet, et incumbet illis, quoniam infirmi sunt, bestiam e terra colloquentem producemus die, [15] qua partes quarumque gentium nobis contradicentes coadunabimus, dimouentes eas incarcerabimus. Quibus aduenientibus dicemus : Vos nescientes et obdurati nostris praeceptis contradixistis : uos quid sciuistis ? Ob suum malefactum elingues, mutique fient. Nonne uident, nos noctem quieti somnoque, diemque luci deputasse ? Hoc [122] quidem sapientibus est mirandum. Die sonitus buccinae uniuersa coeli terraeque turbata, nisi quem Deus uoluerit, cito uenient, [16] montes uisu congelati, sicut nubes promouebuntur, Deo hoc faciente : qui cunctorum actus dinoscens, omnia sapienter et optime fecit.

¶ Cum beneficio ueniens, optimum munus inueniet, turbationis illius diei securus, et intimidus mansurus. Afferens autem peccata, faciem suam in ignem subuertet. Unicuique merces pro suorum operum modo rependetur. [17] Mihi quidem non est iniunctum, nisi dominum ciuitatis Haram adorare, et in eum credere cuius sunt uniuersa, et Alchoran hominibus euidenter legere, et per ipsum castigare. Opus autem cuiusque sibi respondebit. Deum glorifica, et suppliciter adora, qui te suas uirtutes edocens, tuorum operum nullatenus erit negligens.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Alcoran commendat subinde : quum uendibili uino nihil opus sit hedera suspensa, neque praeconio.

[2] Moysis cum deo colloquium repetit, non ut in Exodo legimus.

[3] Circunquaque positis.

[4] Salomoni Iudaica figmenta attribuit, ut supra.

[5] De regina Saba fabulatur magnifice, ut ad Salomonem uenerit.

[6] † Al. repraesentans.

[7] Schale ad Themut.

[8] Medina regio

[9] Loth.

[10] Disputat unum Deum uerum esse colendum.

[11] † ambigunt renuunt ut caeci.

[12] Resurrectio generalis mortuorum.

[13] Alcoran explicare quaestiones controuersas Iudaeorum.

[14] Non omnes capaces Alcorani.

[15] Bestiae loquentes, nimirum ut asina Balaam.

[16] Iudicii ultimi horrenda facies malis,

[17] Mandata Machumeti a Deo.