fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XXXIIII.

In n. etc. [1] In hac azoara diuinitus posita, res manifestas ad hominum memoriam scripsimus. Omnis adulterans, centum ictus suscipiat in multorum praesentia : ut sic tum correptus, tum uerecundatus, ulterius ab illo peccato omnibus bonis illicito cesset. Nec quis Deum legemque diuinam timens, aliqua super hoc pietate moueatur. [2] Imponentes adulterium bonis foeminabus, nec hoc quatuor testibus probantes, ictus octuaginta patiantur, nec ulterius, quoniam iam uicti sunt, credantur : nisi se conuerterint, et benefecerint. Illis etenim Deus dat ueniam. Imponentes quicquam suis uxoribus absque testimonio, quater iurent se uerum dicere, quintaque uice dicant, Maledicamur, si mentimur. [3] Mulieres quoque ne puniantur, econuerso quater iurent, illos fuisse mentitos, et quinto precentur se ipsas destrui, si illi ueridici fuerint, [4] [5] nisi Dei ueniae datoris et sapientis pietate subueniente.

¶ Huiusmodi mendaciorum illatores sciant, hoc sibi pessimum esse, bonum nequaquam. Omnem etenim suorum peccatorum effectus percutiet. Huius autem sceleris author summo flagitio punietur. Quando uerbum huiusmodi turpe de bonis uiris seu mulieribus audietis dictum, dicentem castigate, ne uelit hoc dicere, cum in illis nil sit nisi bonum. Et coram Deo mendax censetur, quatuor carens testibus, oreque proferens ignoratum. Licet hoc apud homines leue uideatur, apud Deum uero difficilimum, hoc saeculoque futuro malum dedecusque grauissimum patietur, nisi diuina pietate dilectioneque subueniente. Deus enim incompraehensibilis pietate mouetur, ueniamque largitur omnibus se conuertentibus, et benefacientibus, qui uos castigat, ne unquam ad tam foetidum uerbum declinetis.

[6] ¶ Vos uiri boni, nullatenus errorem diaboli, persuadentis illicita tantum, sequamini. Omnis enim illius sequax, est erroneus : Diuina uero bonitas abundantiaque, gratuita superueniens, constantem et bonum, solique Deo deuotum efficit. Solus enim Deus omnia uidens et audiens, sibi placitum purgat et firmat. [7] Abundantes proculdubio et pecuniosi, benefaciant suis propinquis, et pauperibus, ac praedatum ac peregrinatum amore Dei proficiscentibus : ueniamque faciant, sicut et ipsi Deum condonatorem exoptant. [8] Male loquentes de mulieribus castis, et credentibus, ac iugiter orantibus, hoc saeculoque futuro remouentur a Deo, grauiter illos cruciaturo. Cognoscent autem eum ueracem esse die, qua suam adimplebit legem, et omnium actus lingua sua simul et manus ac pedes testificabuntur. [9] Meretrices et immundae cum similibus conueniunt : castae bonaeque sibi comportionalibus gaudent : Hisque omnes adiectis turpibus mundi, ueniam uictumque bonum accipient. Vir bonus, nullius nisi sui domum, nisi aduentu suo patefacto, ingrediatur : Et tunc intrinsecus salutet. Hoc enim bonum est. [10] Nemine uero reperto, non intret, nisi iussus. Iniuncto quidem sibi recessu, pareat. Hoc enim uult Deus, omnium cognitor. Domos autem desertas indubitanter ingrediatur omnis illic aliquid habens. Deus quidem scit aeque reuelatum et occultum. [11] * Bonae foeminae suos uisus, quam licet, tegant, membraque genitalia similiter. Hoc enim est optimum apud Deum, omnes suos actus dinoscentem. [12]

¶ Mulieres itaque bonae se curent, ne lunaticum aspiciant, [113] suoque peplo tegentes collum, et pectus, omnemque suam pulchritudinem, nisi quantum apparere necessitas cogit, celent omnibus, speciemque pedum etiam eundo, nisi maritis suis, eorumque suisque parentibus et filiis, atque priuignis et fratribus, atque nepotibus, et ancillis, omnibusque non suspectis, suae subiectis manui, uel prius non pollutis. Ad Deum autem omnes conuertamini : quod est uobis optimum. [13] Vestras clientes tum de gente uestra, tum captiuas, si bonae fuerint, ducite, nullam unquam uim illis inferentes. Quae licet pauperes sint, a Deo ditissimo, datoreque largifluo pecuniam adipiscentur. Nequeuntes autem eas ducere propter inopiam abstineant se, usquequo Deus illos ditet de sua pecunia. Dilectis quidem et bonis agnitis, diuites et potentes de pecunia Dei sibi commissa uel cito tribuant, uel scripto notent. Huius amor saeculi a nemine bono quaeratur. Deus tamen inde ueniam et misercordiam faciet. Iam praelibatis praedecessorum exemplis et factis, unde castigamen sibi timentes assumant : [14] Sciendum est omnibus, Deum coeli terraeque lucem comparari lychno lampadis uitreae, stellam clarissimam imitantis, ex arboris fructu fere lucentem sine foci attactu, uidelicet oliuae nec orientalis nec occidentalis accensae : qui suam lucem clarissimam, cui uult, patefacit : et quos uult, exemplis bonis instruit, omnium doctor et cognitor. [15] In domibus Dei praecepto structis, ad ipsius adorationem et inuocationem uenite uespere et mane. Nemo cogitet de mercaturis, uel huiusmodi negotiis, sed de beneficiis, ac decimis dandis, et orationibus, adorationeque diuina, timoreque diei, qua nutabunt oculi cordaque sua. Sed Deum uoto precetur supplici, ut ei melius suis meritis efficiat, et ex suis diuitiis augeat : qui cui uult, dona facit innumera. Incredulorum quidem opera nebulae montibus incumbenti comparantur : [16] quam sitientes aquam opinati, illucque progressi, nil inueniunt, praeter Deum sibi suum numerum complentem, sicut computista promptissimus agit. aut uelut umbra in mari magno, cum undam unda superuenit, et nubium nigerrimarum series incumbit : quando quilibet manum extollens, eam minime uidere poterit. Omnis enim luce caret, nisi cui Deus dederit, quem inuocant uniuersa coeli terraeque, simul et aues continuatim, [17] quorum quodque suam orationem, orandique modum scit, ipseque Deus omnium dinoscit opera.

¶ Dei quidem est omnium coelestium terrestriumque iudicium, et ad ipsum omnium erit reditus, ipsius quoque potentia nubes disgregat, et annectit, et hanc illi superponit : Unde producit aquam, lapidesque fulgureos de coeli sublimitatibus emittens. Hos inde percutit, illos minime, suaqua inde lampas fulgurans, uisum aspicientibus impedit, diem nocte transmutat, et contra bestias ex aqua producit : quarum quaedam utero suo prorepunt, quaedam bipedes, quaedam quadrupedes existunt. Deus enim omnipotens omnem suam uoluntatem in effectum ducit, et quos uult, ad uiam rectam dirigit. Pluribus autem confitentibus se in Deum credere, suumque prophetam imitari, eorum quidam infirmae fidei se diuertunt, istique negligunt uerbum bonorum inuocantium Deum atque prophetam, ut inter eos discutiat : et dicentium, nos uidimus, et secuti sumus Deum, non timeant malum illaturum illis malis. Sequens autem Deum, atque prophetam, uoto suo potietur.

[18] ¶ Iurantibus per Deum se facturos exitum, si praecipiatur illis, dic, nec iuramento firment quicquam ab illis nequaquam agendum, cum Deus omnia uideat : cuius atque prophetae sequax omnis, bono calle procedit. Illos igitur sequimini. Sin autem, ipsi prophetae nil aliud quam manifeste Dei mandatum nunciare debetis : [114] sua respondebunt opera, et uobis uestra. Deus quidem bonos atque credentes priorum in terra uicarios statuens, et legem sibi dilectam confirmans, omnem timorem ab illis auferet, ut ipsum adorent, nec illi quenquam participem ponant : Deinceps incredulus factus, malus erit. Orationes, et eleemosynas, ac decimas efficite, prophetam sequentes, usquequo uobis misericordia tribuatur. Non opinentur increduli, se semper sic in terra mansuros. In ignem enim uiamque malam proficentur. De ingressu quidem uobis subiectorum, seu minime ter pollutarum, uel de uestro super eos absque appellatione minime curandum. Cum autem ad mulieres accedunt, non intrent antequam clament : sicut et de prioribus diximus. [19] Ita sua praecepta Deus explanat sapientissimus. [20] Mulieres annosae, nuptiisque desperatae, minime se poliant uel ornent : sed bene se discooperiant. Se tamen tegere commendabilius est Deo, cuncta uidenti et audienti. De caeco rursum, uel infirmo, uel claudo nullatenus tractandum. Non curetis item, quid edatis in domibus uestris, uel utriusque parentis, seu fratrum, uel sororum, uel patruorum, aut amitarum, seu auunculorum, seu materterarum, seu loco supposito clauibus amicorum uestrorum. [21] Seu simul omnes comedatis, seu omnes disgregatim. Ingredientes quidem domos, salutate repertos illic. Deo namque placet salutatio. Sapientes autem, et in Deum credentes, suoque prophetae parentes, et ab ipso cum eo iuncti, quaerentes ante suum discessum, quid acturi sint, quibus tu pro libito consilium dabis, Deusque ueniam. Boni namque sunt.

[22] ¶ Non inuocet quisquam uestri Deum uel prophetam, sicut uestri quis alium. Ipse namque dinoscit omnes : uolentes suis abrenunciare praeceptis : quibus maxime cauendum. Malum enim grauissimum illis accidet a Deo, cognitore uoluntatum omnium, et omnium rege, cunctis sua facta monstraturo, die qua cuncta redibunt ad eum.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Poena adulterii.

[2] Calumniatoris poena, qui non peregerit ream adulterii.

[3] Purgatio adulterii, si zelotypus maritus uxorem non conuincat testibus.

[4] Alia ratio Num. 5. Deut. 19. In ore duorum aut trium testium stabit omne uerbum, etc.

[5] Misericors Deus.

[6] Diabolus malorum tantum suasor.

[7] Diuitum officia.

[8] Castis mulieribus detrahentium poena.

[9] Similis gaudet simili.

[10] Alienas aedes quomodo ingredi liceat.

[11] * Foeminae tegantur diligentissime.

[12] Qui mos in Arabiae fuit temporihus etiam Hieronymi, ut patet in commentariis Esaiae.

[13] Uxores ducendi leges.

[14] Deus lux lychno comparatur.

[15] Preces solennes quomodo peragendae.

[16] Opera incredulorum nubi similia. Os. 6. misericordia uestra quasi nubes. etc.

[17] Dat escam pullis coruorum, inuocantibus eum. Psal. 146.

[18] Non temere iurandum,

[19] Machumet accedente alienas aedes, nemo suspicetur quicquam mali. Nulla ipsum accedat, nisi praemonitum.

[20] Anuum honestas.

[21] Salutare inuicem decet.

[22] Ut Deus uel propheta inuocandus.