AZOARA XXXII.
In n. etc.
Genus humanum, Deum time, quoniam
horae maximae terraemotus est timendus,
[1]
die resurrectionis, quando nutrix suum alumnum renuet
praegnans aborsum faciet, omnisque (licet falso) uidebitur ebrius.
[2]
Quoniam Deus malum inferet grauissimum :
qui scripto notabit omnem insipienter ratiocinantem
in Deum, et sequacem diaboli mali.
Singulos namque tales aberrabit, et ad ignis poenam
mittet.
Quare de
resurrectione dubitat quisquam ? Nonne uos e terra primo
plasmauimus ? secundo a spermate praeiacente, sanguineque sequente ?
tertio coagulata massa ? quarto forma similitudinis, non nunquam
dissimilitudinis produximus ? Vobis quidem ad plenam noticiam
ex plano
explano
singula, qui matris aluum conceptui mansionem ad terminum
scitum efficio : post quem pueros educo, et ad uirilitatem integram
adduco. Et erit quidam mortis iuri cito suppositus, quidam autem ad
uitam peiorem deductus : ubi primo discretus inscius efficitur.
[3]
Terra quidem stabilis aqua super ipsam cadente, mouetur atque
fuctificat
fructificat
: et ex omni nascentium genere duo parilia decentia per
eam orta sunt.
Haec
quidem digna sunt memoria, quod Deus est ueracissimus, mortuos
uiuificans, et omnipotens,
et e foueis resuscitans omnes in hora totius experte
mendacii.
Quidam in Deum
insipienter inuecti, libro manifesto contradicentes,
in hoc saeculo dedecus, et in futuro
poenam ignis patientur,
secundum actuum praecedentium mensuram, Deo nocente
nemini.
Quidam item non
recto modo Deum inuocantes, si quid boni lucrantur, credent in
illum : si quid autem mali, faciem suam auertunt.
Et sic hoc, aliudque saeculum, quod est damnum maximum, amittent.
Errore autem longinquo
inuoluuntur, quoniam Dei loco bonorum et malorum impotentes adorant,
[4]
proniores ad sibi
nociuum, quam ad commodum : Sicque dominus est prauus, sibique
seruientes nequam et imperiti.
Deus autem omne suum uelle complens, Paradisum
iocundam credentibus et benegerentibus tribuet.
Aestimans Deum nequaquam futurum
uindicem in hoc, saeculoque futuro, per funem coelestem ascendat, et
an sic sua quiescat iracundia, perpendat.
[5]
Iam tibi coelitus missa re
manifesta, quos uult, in uiam rectam Deus diriget :
[6]
qui super omnia potens, illa die
credentium et Iudaeorum, ac leges uariantium Christianorum, item et
gentilium ac incredulorum iudex atque discussor intererit.
[7]
Nonne uidere queunt,
qualiter uniuersa coeli terraeque, ac sol et luna, simul et sidera
et montes, ac arbores et bestiae, pluresque gentium, caeteris in
malo suo manentibus, Deum adorant ? A quo quilibet dedecoratus, et
repulsus, nusquam honoratur.
[8]
Controuersantibus Deo, simul et incredulis, ipse
totum uelle suum perficiens, uestes igneas adaptabit,
eorum uentres et capita, cutesque
foco uoluens perpetuo,
exireque inde uolentem repellens, ut feruorem
indeficienter degustet.
¶
Credentibus, et benefacientibus paradisum praebens, illis armillas
aureas, et margaritas, moniliaque, uestesque sericas adaptabit,
[9]
uiamque rectam,
uerbumque gratum edocebit.
Incredulis autem, et a uia praemonstrata se
diuertentibus, et templum Haran, cuius peregrinationem iugemque
mansionem aeque bonas posuimus, minime diligentibus, uel malum
inferentibus malum grauissimum imprimet.
[10]
Abrahae quidem hoc templum fundare,
et ipsum benedicere ac emundare, propter aduenientes et inibi
morantes, ac
[108]
Deum adorantes, Deoque nullum
statuere participem,
et
ad templum praedictum peregrinationem praedicando persuadere, quo
super bestias undique ueniant,
[11]
ut sibi proficuum testificando uideant, diebusque
determinatis Deum nominando bestias sacrificent :
Unde tum se tum pauperes et egenos pascant,
negotiaque sua peragant, et uota compleant, ac
templum uetustum circumeant :
quod factum maximum a Deo summe remuneratur,
iniunximus. Omnes quidem bestias licitas statuimus, exceptis
superius adscriptis abstinentiae.
[12]
Omnem rem malam, et falsum
testimonium euitate :
[13]
nec iniuste Deo participem statuite. Hoc enim agens,
est quasi quis e coelo decidens, uel ab auibus deuorandus, uel a
uentis in puluerem redigendus.
Qui Deum corde timens, ipsius praecepta maxima
peregerit,
post templi
beneficium summum proficuum hora determinata suscipiet.
Cuiquam gentium locum scitum
disposuimus, ubi Deum inuocando et glorificando ipsi, qui est unus
et solus, bestias immolarent hora praescripta.
[14]
Unde sibi uictum
et pauperibus ac egenis
acciperent in Dei nomine.
Bonis etenim
summum gaudium est sperandum, amorque diuinus,
cum illi cordibus supplicibus iugiter orant, accidentia
sibi patienter sustineant, eleemosynas et hostias diuino praecepto
peragant.
Quippe Deus hominibus omnia commoda
fecit, ut sibi grates inde reddant,
* Qui carnes cruorem ue sibi nequaquam assumit, sed
ut timeatur, appetit.
[15]
Ipseque bonis bonum nuncium mittens, eos a
malis protegit :
Subdolum autem, et furem, uel in credulum nullatenus
diligit.
Suis expugnatoribus, uelut iam praediximus, malum ingerant, et Deus est
uindex optimus, firmus, et immensus, qui uult rebelles et uindices
fieri.
† Aliter enim
turres, et mesquide, templaque quibus Deus multum inuocatur, penitus
pessundarentur, et e domibus suis eiicerentur iniuste dicentes :
Deus est dominus noster.
[16]
Illi quibus ego Deus, omnium rerum finis, copiam et
sufficientiam indulsi, tellure orationibus insistunt, eleemosynas ac
decimas tribuunt, remque scitam praecipiunt, nefanda prohibent.
Sin autem tibique
contradixerint, similiter et praedecessoribus fecerunt, uelut Noem
et Hat atque Themuth suae gentes.
¶
Abrahae quoque, nec non et Loth suus populus,
gensque Madian, Moysique sua
contradixit. Ego uero spacium illis incredulis, permisi, deinceps
eosdem suo malo cepi.
Quot uillarum manu nostra suam ob maliciam
pessundatarum apparent uestigia, parietibus et puteis ac municipiis
superstitibus ?
Quare
per terras non proficiscuntur, ut sic saltem corda sensata et aures
audientes acciperent ? Oculorum etenim caecitas minus officit, quam
cordis.
Sed quanquam
plures ad malum sint promptiores, Deus a termino iam praescripto
nequaquam digreditur. Apud ipsum autem erit dies, quales sunt anni
mille a nobis dinumerati.
Ad nos autem opportebat redire uillas omnes, quas
post spacium primo datum diruimus.
Vos homines, ego tantum sum castigator et expositor.
Omnes credentes et
benegerentes, ueniam uictumque bonum assequentur :
Nostris praeceptis resistentes,
igni deputantur perhenni.
A Deo quidem nullus nuncius seu propheta missus est,
nisi a cuius corde diabolicis suggestionibus et uoluptatibus affecto
malum abradat, et bonum inserat Deus, ipse sapiens et
incompraehensibilis.
Diabolus autem hominibus infirmi cordis mala uisu
formosa parat.
Sed
illi longis inuoluentur contrarietatibus. Semper enim contradicent
Dei praeceptis, usquequo uel hora subita, uel malum improuisum
superueniat.
Illa quidem die Deus iudex credentes et benefacientes
in paradisum introducet, et omni suo uoto ditabit :
Incredulis et
[109]
contradicentibus dedecus et malum inferet.
Praedatum uel expugnatum profecti,
et armis uel natura mortui, a Deo optimo remuneratore mercedem
maximam adipiscentur,
in
optimo idoneoque loco statuendi.
Consimiliter facta sibi rependens, et ob hoc deinceps
iniuriam recipiens, Deum pium ueniae datorem uindicem habebit,
qui diei noctem inducit,
et econtra, praeter quem non est Deus.
[17]
Ipse quidem est immensus et uerax, adorata uero sui
loco mendacia.
Ille
quidem aquas de coelo dimittit ad terrae uirorem,
omnia quoque terrestria
aequoreaque, et naues mari currentes Dei praecepto hominum commodo
fecit. Coelum ne cadat in terram, nisi mandato suo, sustinet, et
ueniam ac misericordiam hominibus praebet,
quos uiuificat atque mortificat,
nec non et resuscitat. Eius enim est omnis uirtus atque potentia :
homines tamen permanebunt in credulitate.
Cum a nobis cuique gentium lex,
quam sequuntur, sit imposita, in tuo tibi minime controuersantur
negotio. Sed tu Deum adora, cuius est uia recta.
[18]
Tecum disputare uolentibus dic,
Deum solum omnes actus tuos agnoscere,
qui die postrema lites omnes et contrarietates
discutiet :
quod uelut
libro praescriptum sibi leuissimum est, cum et eius sint uniuersa.
Aliud inuocantes loco
Dei, cuius demonstratione scientiaque carent, uindice carebunt.
Quorum facies in
nostrarum uirtutum lectione colore immutantur, et ipsi fere
lectoribus eorum malum inferunt. Vobis quidem isto deterius
praedico, ignem uidelicet perpetuum, uobis a Deo praedestinatum,
uiamque malam.
[19]
¶
Vos uiri, nouam a me parabolam audituri, memores efficiamini. Omnes
adorati a uobis, Deique loco uocati, culicem unum facere nullatenus
possunt : nec uos illis quicquam auferre, si uobis subripuerint. Et
sic omnes uos, interrogans scilicet et interrogatus, debiles et
inanes estis.
De Deo
quidem firmo preciosissimoque, quia nequaquam modo debito loquimini,
qui cognoscens omnia, ex
angelis et hominibus nuncios mittit,
optime discernens, quid manibus inest, quidque
posterius.
Vos itaque
uiri boni, coram Deo uos flectite, ipsum adorantes,
[20]
et ad processum in anteriora
benefacite, et lites pro posse uestro facultateque peragite. Hoc
enim praecipit Deus, nil nisi iustum in lego disponens, quam pater
uester Abraham tenens, uos fideles et credulos primo uocauit. Unde
testis est hic noster propheta, sicut et uos caeterarum gentium
testes eritis.
[21]
Orationes igitur et eleemosynas ac decimas faciendo,
Deo cohaerete, qui dominus uester, bonus et iudex optimus.