fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA II.

Agente praeterita Deus nequaquam opera uestra, nec a uobis sua exiget, quaerens, cur mala gens primum orationis orientem dereliquerit, cum ipsius sint oriens et occidens omnis, quoslibet electos suos ad se ducentis. [1] Tibi tamen nunc huc, nunc illuc aspicienti, tuisque ad meorum propriorum noticiam, qui sunt mediatores gentium testes, suum prophetam proprium testem habentes, orationis locum ueracem et idoneum deo testificante, uidelicet uersus Mecham, templique sui medium, quod Abraham primo fundauit, firmabo : quo semper ubicunque fueris faciem tuam orando uertas, ne te damnent, accusentue alii, quam mali. Et si legum populus illam partem orandi renuerit, tu ne sequaris eum. Haec [14] etenim agens, iam ueraci noticia tibi monstrata, malis connumeraberis. Ipsi tamen filiique sui ueritatem agnoscunt, licet eorum plerique negent. Cauendum quoque, ne sis eorum imitator, qui nunc affirmant, nunc negant. Omnis tamen uersus quamlibet partem orans, quaerendo quod est optimum, Deum exauditorem promerebitur : Licet optimus et ueracissimus orationis aspectus uersus centrum templi Mechae uertendus est, deo teste. [2] Ut in te quidem meum fructificet uerbum, tuque bonam sectam exequaris, me solum time : uosque similiter omnes, quibus de uobismet ipsis prophetam excitaui, qui uobis dicenda gerendaque prius uestrae non subiecta peritiae monstret. [3]

¶ Ut uos aduocem, meum nomen inuocate, grates referendo, nequaquam negando. Bonique sibi per abstinentiam, patientiam, orationes prodesse uelint. Huiusmodi namque uiris deus inhabitat, illis propitius suam concedens gratiam. [4] Patienter enim colligentes mandatum timoris, et famis ac detrimenti, uitae, pecuniaeque, et arborum, gaudium metent, et similiter damno superueniente dicentes : O creator, tui sumus : ad te redituri. Obsequio dei peremptos nemo mortuos existimet, sed illos potissimum uiuos et sanos. [5] Meccham peregrinantes, locum in itinere, cui nomen Acepha, nullatenus adire praetermittant. Omni bonum corde puro proponenti, deus multiplicem remunerationem faciet : mala linquentibus, bonaque gerentibus dabit ipse ueniam, cum sit pius, ueniaeque largitor. Virtutes itemque bonum abnegantem, postquam libri sapientibus illa patefecerint, deus abhorrebit, et destruet. [6] Mandatis Dei contradicenti, sicque mortuo, ira dei, et angelorum omnium, ac hominum superueniens, ipsum nunquam impunitum esse permittet : quem nec deus unquam respiciet. [7] Iurans namque falsum, confunditur : Utroque uero iurante, uerum super Iudaeos transit. [8]

¶ Creator inquit. Unus ego creator sum, semper idem, pius, et misericors : praeter quem non est alius, cuius mirabilia uirtutesque sapientibus atque discretis sunt coeli terraeque machina, diei noctisque uicissitudo, naues aequoreae uiris accommodae, eductus imbrium ad terrae torpescentis rigatum, omnium animalium compositio, uenti, et nubes interpolatae undique uenientes, aërem et terram occupantes. [9] Pars hominum nequaquam Deum, sed aliud loco sui colens, et prae caeteris diligens, cum iram Dei perspicit, illam fatetur grauissimam, omnemque deo uim attribuit, qua plus Deus bonos diligit, diuino quidem iudicio discernente pios ab impiis, sapientes a stultis. Malam sectam assecuti, cum nec poenae nec ardoris finem sentient, si fas esset redire, sibique sectam eligere, primos doctores penitus respuerent. [10] Vos igitur homines comedite sapida bonaque terrae, non exequentes iniurias diaboli, uobis aduersantis : qui peruersa docens insinuat, ut creatoris prorsus uobis ignorata mentientes imponatis. [11] Hi rogati praecepta diuinitus obseruare, dicunt se nullam nisi patrum suorum sectam executuros. Patres itaque si stulti caecique fuerunt, imitabimini ? Eritis igitur uelut surdi, muti, caeci, stulti, iis comparabiles qui nil praeter auditum proferunt, uel sciunt.

¶ Viri boni, deo grati, bona uobis ab illo collata comedite, grates ipsi reddentes, et eum prae cunctis inuocantes. A morticiniis, uero, et porco, et sanguine, et ab animali quolibet perempto non in creatoris nomine, uos abstinete. [12] [13] Necessitate tamen locoue cogente, inde quemlibet saturari, nil alias secum inde portantem, minime peccatum censetur. Deus namque pius inde ueniam largitur. Hunc librum a creatore datum contradicentium, et pro minimo ducentium uentres ignis indeficiens cibabit, eisque nullum [15] opus proficiet. Qui nec diuinum alloquium in saeculo futuro, nec poenae decrementum accipient : cum sectam malam pro bona, iramque Dei pro dilectione sibi comparauerunt, potius errori quam libro coelitus misso consentientes. [14] Versus orientem uel occidentem orationes fundere, minime fideles et ueraces efficit : sed in Deum credere, et alius aduentui saeculi, nec non angelis, et libris atque prophetis fidem adhibere, pecuniamque suam beneuole consanguineis suis, orphanis, pauperibus, et mendicis hostiatim quaerentibus, atque captiuis impertire, orationibus inuigilare, Deo debita soluere, uerbis fidem et constantiam habere, hora graui malum et litem sustentare : Haec inquam omnia quibus insunt, Deum timentes atque fideles perficiunt. [15] Caedis uindictam aequalem et consimilem, quae multorum uitas protegere, uersus scientes Deumque timentes uobis scripsimus, ut liber scilicet pro libero, captiuus pro sui simili, foeminaque pro foemina mortem subeat : nisi quis pro pecunia condonare uolens, secundum Dei praeceptum, leuius homicidae pacificetur. Aliter autem faciens, malum diuinitus datum incurret. [16] Quilibet item ad interitum accedens, de pecunia sua possessa rem determinatam atque scitam familiae suae, propinquisue suis ad eleemosynas distinctas peragendas inde commendat : quas quilibet eorum postea mutans peccabit, creatore singulos actus suos diiudicante.

¶ Si prauitatem derisorum suspicetur, ipse rem disponens, eos mitigando corrigat, Deo cuncta condonaturo. [17] Ieiunium quidem uobis, sicut et praedecessoribus uestris, per quod Deum timere uideamini, tempore statuto, certoque dierum numero, uidelicet mense Romodam, in quo liber hic legifer, boni malique discretiuus, coelitus est datus, iniungimus : quod quisque uiuus, praeter infirmum, et uiatorem, persoluat. Quod et ipsi postea faciant, tempore quo libet. Deus enim mansuetus et pius, grauia a uobis nequaquam exigit : qui communiter etiam uobis nocturnos cum mulieribus coitus, cum abstinentiam huiusmodi tum difficilem, tum uobis impossibilem agnoscat, permittit, inde daturus ueniam. Inoleuit quidem diuitibus consuetudo, ut eleemosynis ieiunium redimerent. Sed hinc alter comitetur alterum. Vos de me quaestione facta, me propinquum orantibus responsurum, iustisque praemia facturum, affirmate. Inuocantes quoque meis obedienter praeceptis respondeant, ne deuius error eos abducat. In templis nullus sit cum mulieribus coitus. Die tota ieiunantes, nocte ieiunium soluite, tunc commedentes et bibentes quantum libuerit, fere usque ad principium horae quae solis ortum antecedit. Hos terminos a Deo constitutos nemo transgrediatur. [18] Ex mendaciis, uel pro causis agendis, iudiciisue dandis uictum acquirere, pecuniam sumendo nolite. [19] Interrogati de lunationibus, docete illas homini cum modo statutas, cum per eas tempora peregrinationis atque ieiunii discernantur. In quibus summe nitendum, ut Deum timere atque diligere uideamini. [20] Hostes atque pugnaces Dei praecepto dilectioneque expugnate et interficite, et a locis unde uos proiecerint eiicite. [21] Infestatio namque seditioque pugnax plusquam caedes officiunt. Apud Meccham tamen nemo nisi uobis superueniens hostis perimatur. Tunc autem, caedem promeretur. Solus domorum ingressus per portas, non retrorsum, non collateraliter, iustus atque bonus censetur.

¶ Hostibus, sicut et caeteris ad Deum redeuntibus, ipse pius praebet ueniam, uelut peccatum et inultum mense libertatis et quietis : in anni succedentis mense consimili ueniam [16] meruit. [22] De facientibus illicita, fiat iudicium. Inferentem uobis iniurias atque molestias, cum similibus poenis afficite. [23] Pecunias uestras propter Deum in peregrinationibus expendite, non desperantes : nec reuertamini, nisi primum peractis omnibus, pro facultate uestra, peregrinationi conuenientibus, nisi timoris locus impediat. Omnia complere studens, cum Deus grauiter et exquisite perfectionem affectet, pro modo suae facultatis operetur. Impotens autem in itinere tres, et post reditum septem, sicque decem dies ieiunet : quem scilicet peregrinantem sua mulier non comitatur. Caput dolens, et aegrotus, suum eleemosynis ieiunium persoluat. Peregrinari proponens, facta praua, malasque cogitationes prorsus abiiciat, nec aliquam controuersiam agat. [24] Omnes actus bonos deus annumerat : cuius timor, fames est atque sterilitas. Huius abstinentiae peregrinationisque tempus menses statuti metiuntur. Omnes sapientes me pertimescant, a quo sibi necessaria petere non uerecundentur. [25] A peregrinationibus quoque redeuntes, et repatriati, me dominum inuocent, suorum peccaminum ueniam postulantes : cum sim pius, ueniaeque dator : sectam bonam eos edocens, qui prius prauam atque peruersam secuti sunt : omnibusque peractis me, quantum patres suos, plusue diligentes, honorificent. [26] Quidam enim solum in hoc saeculo suo ditari uoto precantur, in alio nil boni sumpturi. Discretiores autem in utroque, suo uoto bonoque perfrui, nec aliquibus poenis opprimi, suppliciter Deum exorantes postulant. Horum Deus exauditor, operumque suorum denumerator, merita multipliciter retribuit.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Versus Mecham spectando praecipit orandum ut Iudaei uersus Hierusalem.

[2] Solus deus timendus.

[3] Subinde in se transfert illud. Deut. 18. et Act. 7. Prophetam de uobis. etc.

[4] In patientia possidebitis animas uestras.

[5] Imitatur illud. Qui perdit animam suam inueniet eam.

[6] Matth. 5. Qui soluerit minimum.

[7] False iurantes puniuntur.

[8] Unum deum colendum ostendit ab eius potentia et operibus.

[9] Sero sapient, qui doctores falsos audiunt.

[10] Diabolus impostor.

[11] Stulti patrum aemulatores.

[12] Vetita et Leuit. 11. et 21.

[13] Dispensatio ex necessitate, non ob pecunias.

[14] Quid beatum faciat, et bonum.

[15] Caedis uindicta.

[16] Eleemosynae per testamentum.

[17] Ieiunium solenne mense Remodam.

[18] Contra calumnias, et rabulas forenses.

[19] Temporis obseruatio.

[20] Bella gerere, deo gratum.

[21] O spiritum sanguinarium, qui mendax et homicida fuit ab initio.

[22] Seueritas iudiciorum.

[23] Peregrinationes ad loca religiosa.

[24] Deus remunerator inquirentibus eum. He. 11.

[25] Deus solus inuocandus.

[26] Imo ex toto corde, tota anima , etc.