fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA II.

[1] In nomine Domini pii et misericordis. Liber hic absque falsitatis, uel erroris annexu, ueridicus eis, quibus inest amor diuinus, deitatisque timor et cultus, nec non orationum ac elemosynarum studium, legem item tum tibi, tum caeteris praedecessoribus coelitus a Deo datarum obseruatio, spesque seculi [9] futuri, sectam ueracem patefecit. Haec namque sui sequaces in summum ducens, summo bono ditat, ac ueneratur : uelut incredulis et erroneis summum malum uere uenturum minatur. Quorum licet uirgam tuae correctionis adhibeas, nulla tamen ad fidem fiet conuersio : cum eorum aures et oculos, corda simul Deus obturauerit. Deum item, Deique legem ore, non opere confitentes : sicque nihil aliud quam suae detrimentum animae, licet inscii, sibi lucrantes, animus uacillans poenis afficit, eisdemque cruciatum parit redargutio : cum illi peccatorum serui sordidi, se lotos et liberos ostentare praesumunt.

¶ Cum illis quidem bonae legis persuadetur acceptio, non oppugnantes coram annuunt, seque non aliam quam rectam amplecti uelle pollicentur. Bonis tamen in successu commodo fauentes, semotim illos sibi fuisse ludibrio suis innuunt diabolis : Cum illi post damnose sectam ueracem ob iniquam et mendacem mutantes, surdi, muti, caecique, simul et inconuertibiles deo ridiculum existant. [2] Illis etenim assimilantur, quibus ignis accensus extinguitur, tenebraeque succedunt, seu nube corusca tonitruus et fulgura gestante praeoccupatis, aures suas timore mortis obstruentibus, lampadeque fulguris fere uisu priuatis : quibus serenitas motum, tenebrae quietem inducunt. Dei quidem omnipotentiae uisum illis et auditum subtrahere possibile est. Omnes igitur homines domini uestri priorumque factorem, qui terram in imo, coelumque summo disposuit, et imbres, et arbores, earumque fructus producit, inuocantes timete, eique nullum existere parem firmate, huncque librum ueracem esse penitus credite, uel consimilem simul omnes manum conferentes, si possibile sit, perficite, testibusque firmate. [3] Sin autem ignem gehennae malos puniturum pertimescentes, domini paradiso bonos inducturum, ubi dulcissimas aquas, pomaque multimoda, fructus uarios, et decentissimas ac mundissimas mulieres, omneque bonum in aeternum possidebunt, praedicate. Prauos autem et incredulos culicibus et huiusmodi comparare Deus nequaquam erubescet. Multis itaque bonis recto calle gradientibus, cum mali plures, ipsique soli mentientes, Deo nefanda, et † a Deo [4] prohibita, sicque sibi flagitio sunt, gerentes, perniciosam sectam exequantur, domini prece quare non flectitis ? [5] His nos namque ad uitam de non esse deducens, mortem inducet, et ad se nos resurgere faciet : [6] qui mundanis peractis ascendens, septem coelos omnisciens disposuit, angelis intimans se facturum sui similem in terra. Quem illi contra sic affati sunt : Nos in omnibus uestrae maiestati subditi, grates uobis deuote referimus. Ille uero uestri simul nequam, et cruoris effusor existet. [7] Tunc Deus se rem ab angelis ignoratam scire firmans, Adam uocabula rerum semotim edocuit, nondum angelis agnita : et illius eloquium suae sapientiae prae cunctis angelis argumentum induxit, firmans etiam, se totius mundi omniumque cordium arcana cognoscere : angelis tamen prius se uocabulorum peritiam ignorare fatentibus, cum Deus ab illis petiisset illius expressionem peritiae, si ueraces essent. Unde angeli iussi se coram Adam humiles exhibere, nequam Belzebub excepto, paruerunt. [8] His omnibus sic ex ordine gestis, Adae praeceptum huiusmodi fecimus, Tu mulierque tua paradiso maneatis, quantum et quodcunque libuerit, nisi de hac arbore solum, comedentes. Quos ab hoc consilio diabolica suggestio semouens, eosdem eiiciendos a paradiso prostrauit. Unde deus illis praeuaricatoribus suae legis inquit, [10] Aduersantes alter alteri ad terram, ibi locum horalem pro uelle meo scilicet habituri descendite. Deinceps item Adae adepto donum pietatis et ueniae, sic Deus inquit : Vos ambo meam mihi paradisum relinquite, uitae uiam a me sumentes, cuius omnis imitator nil periculi seu timoris, deuius et contradicens ignem infernalem finis nescius inibit. [9] Vos item filii Israel bonorum quae uobis contuli, reminiscentes, foederis inter uos constituti dissolutionem uitate, meque super omnia timentes, hunc librum meae legis a me coelitus missum, uestrae legis firmamentum esse cognoscite. Unde nec uos eius obtrectatores, nec contradictores primos esse, ius aequum exigit. [10]

¶ Sit autem constans propositum, falsa ueris nequaquam interserere, nec uera cognita tacere, et orationibus assurgere cum summa mentis et corporis subiectione fractuque, decimas, nec non et debita Deo persoluere, uosque crebris orationibus abstinentiaque premere, quae uelut malis taedium et difficultatem, sic bonis, quorum idoneus ad dominum reditus efficitur, dulcedinem et leuitatem generant. Cauendum quoque, ne caeteris bona praedicantes, [11] bene operari praetermittant, et ne legentes in sua perseuerent inscientia. Horum praeceptorum uos filii Israel executores existite, [12] iudicii diem, qua nulla anima uicem alius nec intercessoris effectum perciperet, timentes, recordantesque bonorum omnium, quae uobis dilectis attuli. Nonne enim uos ego de manu Pharaonis [13] prolem uestram necantis, mulieresque surripientis liberaui, commode transfretans, illum summergens ? Vitulum tamen deinceps, Moyse quadragenarium ieiunium, ut legem susciperet, efficiente, adorasti. [14]

¶ Huius deinceps criminis uobis data uenia mihique gratia reddita, per librum uobis a Moyse traditum, boni malique discretiuum, uos rectam uitae uiam agnoscentes, Moysi uos animabus uestris nociuos ob adorationem uituli increpanti, dicentique uobis optimum esse Deum inuocare, animasque uestras mortificare. Sic enim a Deo, cum sit piissimus, ueniam assequimini. Respondistis, uos nolle gerere quicquam huiusmodi, nisi Deum uideretis : Indeque se fulguris ictus uobis, caeteris uidentibus, ingessit. [15] Huius rei tamen postea uenia facta, gratiaque percepta, temperata serenitate uos proteximus, mannaque dulcissimum, quod comederetis, pluendo praebuimus. Cumque diximus, Villas ingredientes cibos undelibet sumite : et per portam intrantes, humili uoto gratos reddite. Sic enim malis ueniam, bonisque statum meliorem Deus annuet malis ipsis hoc abutentibus uerbo, sicque sibi nociuis, non nobis, uindictam coelitus intulimus. Moyses rursum pluuiam suae genti postulans, me docente petram cum uirga percutiendo, xii fontes potaturis eduxit. Illa quidem sic potu ciboque ne praedatum isset, ditata, se uno fastidiri uictu, proferebat. [16] Unde ipsi precati Moysen, ut prece sua sibi comestibilia, scilicet bletas, cucumeres, allia, lentigines, cepas creator e terra produceret, diximus : Vos peius pro meliore postulantes, ad Aegyptum descendite, uestrum ibi uotum suscepturi. Indeque contemptus et opprobrium, atque calamitas illis incubuerunt.

¶ Illis itaque discedentibus, ira diuina superuenit. Quippe mendaces homicidae, nequaquam deum timentes inuenti sunt. Sciendum autem generaliter, quoniam omnis recte uiuens, Iudaeus seu Christianus, seu lege sua relicta in aliam tendens, omnis scilicet Deum adorans, bonique gestor, indubitanter diuinum amorem assequetur. [17] Vestris iterum, o Iudaei, uotis fidem adhibentes, super uos montem sublimauimus : Sicque ui et [11] uirtute Deum timentes, nostris mandatis paruistis. Quae postea linquentes, poenam et interitum, nisi diuina subuenisset pietas, meruistis. [18] Vobis autem scientibus diuina uindicta die sabbati gerentibus illicita, suisque sequacibus signum irae pro correctione bonorum impressit. Moysen rursum Dei nutu uobis uaccarum caedem iniungentem increpastis, quaerentes, an ei ridiculum essetis. [19] Quod ipso negante, cum uos nequaquam esse stultos adiecisset, tandem ut per eius inuocationem uaccarum aetas annotesceret, a uobis rogatus inquit : Sint aetatis mediocris, nequaquam annosae seu iuuenculae. Vobisque nondum penitus certis adiecit, Sint sane nunquam iugo laborique suppositae. Tunc demum uos eum cum uera certitudine reddisse ab opis diuinae prece fatentes, uaccam huiusmodi uix tamen interfecistis.

¶ Cum quis Dei dogmate ipsoque faciente homicidam ignoratum patefacere studuerit, mortuum cum aliqua uaccae particula tangat. Sic enim suscitatus, rem ipsam edocebit. [20] Haec hisque similia Iudaeis agnita, suam nequaquam duriciam semouent, cum adhuc corda lapidea, imo duriora gestant. E petris autem plures emanantes aquae timore creatoris diffluunt. Huius itaque gentis conuersionem ad legem tuam expectas ? Absit. Illa namque Dei uerbum auditum et agnitum mutauit, nec ex eo quid operari uoluit. Commodum tamen cum bonis simul assumens, ipsis annumerari se bona faciens exoptat. [21] Aliud autem remota iudicat, licet scire debeat, aeque Deum mentis arcanum, et uocem agnoscere. [22] Plures item nequaquam ex lectione, sed ex alieno sermone sensuque legem assecuti, libros ex ambiguitatis in commodo interesse uel non esse temerarie captum constanter affirmantes. Deum laesum a scriptoribus, cum sub illius nomine eorum scripta signentur, ignemque minime laesurum illos, nisi tempore determinato. Quos econtra sic scriptores redarguunt. Cum quo pactum huiusmodi firmastis ? Creatori ne uos ambiguum et nescium imponitis ? [23] Omnis autem peccator culpae culpas accumulans, igne perenniter comburetur : uelut omnis Deum timens bonorum persecutor operum, paradisi gaudiis aeterne fruetur. [24]

¶ Filii quidem Israel fidem libris in quibusdam adhibentes, in pluribus uero minime, paucis admodum acceptis, hanc uitam futurae parantes, huius seculi contemptum et poenam futurique maxime sine meta subibunt. Foedus namque dilectionis nostrae firmatum, uidelicet quod solum Deum adorarent, parentibus, suae legis professoribus, orphanis, calamitosis subuenirent, cunctis benedicerent, nullius caedis proscriptionibus seu factores uel actores orationibus inuigilarent, deoque debita soluerent, nec hostium in mutua seditione captorum redemptionem susciperent, rei facti in omnibus ruperunt. [25] [26]

¶ Moysi, caeterisque prophetis postea libro tradito, [27] Christo similiter filio Mariae, cui spiritus diuinus auxilium atque testimonium extitit, cur prophetas uobis missos displicita praedicantes uel interficitis, uel contradicitis, [28] huicque libro coelitus misso uestrae legis firmamento nequaquam fauere, sed contradicere rem cunctam uidentes maluistis ? Non impune quidem. Hoc enim inuidiae factum uestras pessundans animas, deitatis odium, et iram, mundique contemptum et opprobrium uobis ingeret, qui dicentes, uos nolle nisi libro uobis dato credere, uestrae legi resistitis, hunc suum confirmatorem respuentes. Si boni estis, cur prophetas perimitis ?

¶ Vos per Moysen uirtutibus et scientiis instructi, uitulum adorastis, foedereque dilectionis nostrae firmato, monteque super uos eleuato, nostrum ex ui mandatum [12] susceptum audistis, uestrae legis aduersarii fuistis. [29] Nonne mortem, si ueraces essetis, optaretis, cum uobis prae caeteris gentibus futuri seculi uita promittitur ? Quisque uero uestri plus caeteris annorum spacium ob malorum actuum antecedentium conscientiam affectant, licet hoc eorum malum ex merito futurum nequaquam auferet, creatore factum suum omne diiudicante. [30] Omnis aduersarius Gabrielis hunc librum tuo cordi per creatorem intimantis, ipsumque diuino praecepto tuis commissum manibus, cum uiam rectam edocens spem bonam bonis polliceatur, confirmantis : [31] omnisque similiter hostis Dei, ac Michaelis, et archangelorum flagitiosis cruciatibus affligetur. Tibi quidem firma, nec non et manifesta contulimus, quibus mali nequaquam obedient, cum prophetae ueracissimi legem firmissimam, sua post tergum mandata proiicientes, neglexerunt. [32]

¶ Sic igitur lege contempta, scientiam a diabolis licet malis Salomoni bono patefactam, praesagiorum scilicet, artemque magicam, qualis est de diuisione mulieris atque mariti, et huiusmodi : quam sui principes in Babylonia uidelicet Arot et Marot neminem, nisi prius creatore legeque sua neglectis, docerent : illius tamen inefficaces, nisi Deo concedente, perscrutantes animarum suarum nocumentum et interitum didicerunt. Quibus commodius atque salubrius esset, deum timere, credere, atque sperare. Secum dum incredulorum huiusmodi uelle nullus a Deo liber tibi mittetur. [33] Sed illius pietas atque donum, in quos uult, et quando uult, extenduntur. cuius mandato neglecto, uel consimile, uel leuius praebebitur. An potest quis animae suae prodesse sine Deo, coeloque terrae praesidente ? Ipsum itaque diligentes, uestrum bonum atque salutem, ut prius plures a Moyse fecerunt, perscrutemini, nequaquam ad incredulos a fide discedentes. Habentes autem libros uellent inuidia ducti uos adhaerentes legire cognita uera, malam accipere legem. Sed uos indurate, usque dum Deus omnipotens placere patefaciat. inuigilate : decimas date. Creator namque suum cuique rependet meritum. Asserunt tamen, neminem praeter Iudaeum et Christianum ingressurum paradisum. Quod si uerum est, demonstratione probent. [34]

¶ Generaliter autem diligentibus annotandum, quoniam omnis faciem suam ad Deum uergens et benefaciens, Deum promerebitur nullo timore grauatus. [35] Licet Iudaeis et Christianis summa controuersiae lis incidat. Alter enim alterum nullius esse legis asserit, utroque librum legiferum habente. Quorum uelut et caeterorum consimilia dicentium, litem in alio seculo Deus iudex dirimet. [36] Quis eo peior existit, qui domus orationum interdicit, earumque destructioni studet ? Illis quidem ingressis nequaquam pateat, nisi cum timore maximo in hoc seculo contemptum, in alio poenam immoderatam habituro. Cum Dei sit oriens et occidens, uersus quamlibet partem orationes fundens Deum inuenit. [37] Sua namque pietas nullo loco circumscribitur : Eius sapientia cuncta complectitur. [38] Asserunt item quidam, uniuersitatis creatorem, coeli terraeque regem, cuius praeceptum omnia perficit, cui cuncta subiiciuntur, filium sumpsisse. Quibus nequaquam ueritas consonat. [39] Sed hi quidem inscii, uelut et praedecessores his dicto consimiles inquiunt, se credituros si se deus illis alloquio, uirtutibusque patefaceret. Nonne satis res arduas uirtutesque sublimes saepius sapientium testimonio peregimus ? Nunc tibi ueracia praecepta committo, quibus bonos instruas, nil curans de praedestinatis igni : sed Iudaeis Christianisque praedicans, nullam legem bonam esse, nisi [13] tantum creatoris. Licet ipsi tuae nequaquam legi credent, nec dictis tuis acquiescent, nisi cum suae legis extiteris. Cuius si iam nostra doctrina praestructus imitator fueris, Dei dilectionem et donum amittes. Omnes hunc librum coelitus missum pro more debito aequanimiter legentes credent : Increduli perpetuo punientur.

[40] ¶ Abrahae praecepta diuinitus petita complenti, sese rectorem doctoremque statuere deus iniunxit. Cui respondens Abraham inquit : De prole mea quid faciam ? Inquit deus : Viris prauis et peruersis uerba mea ne tradas. [41] Ipsi quoque Abrahae Ismaelique similiter, postea nos orationis domum, timoris expertem, ecclesiaeque refugium, hominum commodo proponentes, ut eam mundam, et ornatam, ac idoneam illic orantibus, aliundeque uenientibus efficerent, iniunximus. [42] Cuius fundamentum Abraham statuens, inquit : Creator optime, locum istum tibi sanctifica, ipsum asylum constituens, et nos filiosque nostros in te credentes edocens, quid hic boni gerendum sit, ueniamque tribuens, ut misericors atque piissimus nostrae prolis filium, mediatorem prophetam excita, caeteris gerenda, uirtutesque tuas scripto notificantem, eisque benedicentem, cum tu sis doctor excelsus, omnia sciens et audiens. Quisquis igitur legem Abrahae neglexerit, dereliqueritue, brutus erit. Qui a deo rogatus ut crederet, confessus est, se in deum totius mundi regem credere. [43] Unde hic a Deo dilectus, inter bonos summa corona condecoratur. [44]

¶ Abraham quoque praeceptum idem filio suo et Iacob intimans, inquit : Hanc legem sanctam atque dilectam nobis a deo datam, ante mortem ne mutetis. Iacob autem ad leti limitem accedens, sic filios suos affatus est : Me mortuo quem adorabitis ? Responderunt : Creatorem unum, scilicet quem tu adoras, et Abraham, et Ismahel, et Isaac. [45] Dixit autem eis : Illis iam defunctis secundum opera sua, deus ipse iudex merita praebuit : uobis quoque consimiliter secundum uestra daturus. Nec enim ab illis uestra, nec a uobis sua perquirentur opera. Nunc quidem Iudaei et Christiani, gentem tibi commissam abstrahere nitentes, ut suam amplectatur legem, et illam profiteatur, ammonent. Eorum enim uterque suam legem tantum bonam esse confirmat. Illa uero se legem Abrahae, non aliam amplecti, iuste profitetur, uiri iustissimi. Tu ergo fidem creatoris illis praedica, penitus persuadens, ut libris tibi diuinitus missis, Abrahaeque, et Ismaëli, et Isaac, atque Iacob, et tribubus legibusque Moysi et Christi, caeterorumque prophetarum, nullis per te segregatis, firmam fidem adhibeant, creatorem adorantes. [46] Qui si nostris praeceptis paruerint, sectam optimam imitabuntur. Sin autem Deus te liberabit ab illis. Nos quidem uerbis creatoris, quibus nihil est melius, subiecti sumus in omnibus. Illi uero dicunt, Abraham, et Ismaëlem, eorumque sequaces Iudaeos uel Christianos fuisse. [47] Huius tamen rei ueritatem agnoscunt, meliusque Deus. Sed cum taceant, peccant.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Quid conferat liber Alcoran, et quales requirat discipulos.

[2] Similitudo de iis qui deserunt sectam, quam simulauerant.

[3] Paradisus.

[4] adeo

[5] Resurrectio mortuorum.

[6] Coeli septem creati.

[7] Hominis dignitas angelos superans.

[8] Hominis lapsus.

[9] Israelitis alcoranum commendat.

[10] Bona opera, seu officia.

[11] I Cor. 9. Ne aliis praedicans, etc.

[12] In iudicio Dei quisque onus suum baiulabit.

[13] Pharaonis ultio. Exod.

[14] Vituli adoratio. Exod. 32. et latio legis. Exod. 19. nonnihil interpolata expositione.

[15] Manna.

[16] Commiscet duas historias. Exod. 15. et 17. Historia Exo. 16. deprauata.

[17] Omnes Deum timentes cuiuscunque professionis saluabuntur. Act. 10.

[18] Ut Num. 15. in colligente ligna.

[19] Praecipue innuit uaccam rufam Nu. 19. sed fabulosa admiscet, nimirum ex Iudaeorum traditionibus.

[20] Iudaeorum obstinacia deplorata.

[21] Deus cordium inspector.

[22] Ventis doctrinae incertae agitatos taxat.

[23] Qui seruentur aut pereant.

[24] Iudaei transgressores legis diuinae.

[25] Crudele praeceptum.

[26] Prophetarum hostes Iudaei.

[27] Christus a spiritu Dei habet testimonium.

[28] Alcoran firmamentum legis Iudaicae,

[29] Mors bonis optanda.

[30] Gabriel familiaris Machumet.

[31] Aduersarii angelorum perdentur.

[32] Salomon magicam didicit a daemonibus : Iudaica traditio uidetur.

[33] Contra magicas superstitiones.

[34] Postulat ab aliis demonstrationem, quam ipse non exhibet.

[35] Iudaeorum et Christianorum contentio.

[36] Templorum relegio.

[37] Veri adoratores ubique exaudiuntur. Ioan. 4.

[38] Negat dei filium.

[39] Sine miraculis fidem poscit.

[40] Abraham doctor a deo constitutus.

[41] Non sanctum canibus dandum.

[42] Templum Mechae conditum ab Abraham.

[43] Vidit Abraham diem Christi, et gauisus est.

[44] Pater credenti Abraham.

[45] Reddit Deus unicuique secundum opera sua.

[46] Doctrinae Iudeorum et Christianorum opponit friuolum commentum, quod librum coelitus acceperit. Id fecerunt Elcesaitae. Euseb. 6. lib. Eccles. historiae.

[47] Confessionem fidei requirit.