fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

MEDIUM ALCORANI AZOARA XXIX.

In nomine domini pii et misericordis. Dei pietatem atque misericordiam suus seruus Zacharias [1] secrete, nemine nisi solo Deo conscio clamando, dixit : Cum ossa mea iam eneruia sint, et effracta, capillique cani, mulierque mea sterilis, summeque timeam, ne post me mei futuri uicarii tum mali sint, tum malos efficiant : tu Deus, cuius adoratio seu clamor mihi nunquam obstitit, misericorditer mihi tribue, qui mei uicarius et haeres, gentisque Iacob per te sublimatus, et in bono confirmatus statuatur. Hunc Deus exaudiens, tale responsum reddidit : O Zacharia, cor tuum gaudeat, et gratuletur. Habebis namque filium, appellandum nomine nunquam antea cuiquam imposito, uidelicet Ioannes. Cui ipse : Quonam modo filium generabo, cum uxor mea sterilis sit, et ad plurimum annorum numerum ego redactus ? Ait Deus : Hoc mihi quidem leuissimum est. Nonne enim teipsum cum prius nihil esses, effeci ? Hic itaque respondit : Tu Deus mihi quid imponere digneris. Et Deus : Per triduum igitur aeque cum nemine loquaris. Hic igitur ab altari ad suam gentem accedens, signis et nutibus iniunxit ei diuinam inuocationem constanter mane et uespere. [2] Ioanni deinde praecepimus, ut librum ui potentiaque sua sumeret, rerumque discretionem puer adhuc subiret. Unde nos diligens timuit, suosque parentes honorificauit. Quippe uir erat minime difficilis, nostra mandata nullatenus contemnens. Super quem die natalis sui, et mortis, ac resurrectionis salus quieuit. Hic item liber minime praetermittit, qualiter Mariae uersus locum orientalem, a sua gente discedenti, suisque uelamen et intercapedo contigit. Cui spiritum nostrum, qui uerum imitaretur hominem coram ea, quod et uere fecit, misimus. Cuius uisu illa pauefacta, Deum obsecrat, ut se ab illo, si Deum timeat, tueatur. Contra quam ipse sic fatus est : Nil nisi Dei nuncius sum, qui tibi puerum optime crescentem promittit. Respondit ipsa : Cum uirum non tetigi, nec hoc opus nunquam dilexi, filium qualiter habebo ? Inquit ille : Hoc quidem Deo leue est, atque possibile, ut hoc hominibus mirandum unicumque [99] miraculum, nostraeque pietatis munus appareat. [3]

¶ Istud quidem firme constanterque diiudicatum est. Illa igitur impregnata, cum eo longinquum in locum aufugit. Tandem menstruo partum praecedente distillante, cum iuxta palmam consisteret, inquit, utinam morti obliuionique succumberem, antequam hoc mihi contigisset. Christus autem subtus eam egressus, ipsam consolans inquit : Ne timeas, en ego tecum assideo. Deinceps Deus ipsam allocutus iniunxit, ut palmam excuteret, sicque super eam † arruteba [4] recentia caderent, [5] unde ipsa comedens et bibens, cor suum corroboraret, atque mitigaret : nemini uero uiso colloquium praeberet, singulis innuens, se Deo dies abstinentiae ieiuniique uouisse. Eam deinceps afferentem puerum, sui non mediocriter increpabant, dicendo : O Maria, cum tuorum parentum neuter malus existeret, cur rem adeo malam perpetrasti ? Illa uero puerum ostendens, ut ipsum inde conuenirent signis innuebat. Quibus qualiter infantulum huiusmodi conuenirent sciscitantibus, [6] ipse prius in uocem erumpens, inquit : Ego sum Dei seruiens, qui mihi librum tribuens me prophetam constituit, et loco quocunque meliorantem et utilem posuit.

¶ Mihi quidem orationes fundere, et eleemosynas ac beneficia distribuere, et meam matrem honorare, dum inter homines conuersarer, iniunxit : nec me uirum difficilem, sed malorum expertem creauit. Et superne est diuina salus in die meae natiuitatis et mortis, et qua uiuus iterum accedam. Hoc est de Christo Mariae filio uerbum uerax : in quo tamen plurimi dissentiunt homines. Sed sciendum quidem, hoc Deo nunquam contigisse, nec hoc uoluisse, ut filium unquam assumeret : qui quicquam perficere uolens, praecipit ut fiat, et factum est. Eum itaque meum adorate dominum et uniuersorum : sicque rectum callem carpetis. Inter cohortes quaedam ambiguitas seditioque nata illa die maxima, malum incredulis maximum afferet. Audiat igitur omnis, et consideret, quid de illis die aduentus uestri fiet : licet hodie uiam erroris proficiscantur. Tu uero, licet ipsi minime fient creduli, de die uindictae poenitentiaeque, qua rerum certissima discussio dabitur praedica, cum Deus ipse dicat : Nos quidem terram, omneque positum in illa haereditabimus, et ad nos redibunt omnia. [7] Nec taceas item in libro, qualiter Abraham ueridicus atque propheta patrem suum increpando, quoniam rem caecam et surdam sibi proficere uel obesse nullatenus possibilem credebat, inquit : O mi pater, diabolum quod a Deo praecipitur, minime uolentem, et homines aberrare facientem, imitari desiste, timendo Deum, tibi malum illaturum, et te diabolis associaturum. Ipse uero obstinax respondit : O Abraham, uisne me ab idolorum cultu recedere ? Te quidem nisi recedas uel lapidibus opprimam, uel a me longissime proiiciam. Respondit ille. Ego quidem pro te Deum, me fortassis exauditurum, deprecabor, qui me a te idolisque tuis retrahet, et a malorum actu passioneque, mea prece liberabit, idemque tibi salutem permittat. Abrahae igitur retracto ab eo, quod quasi Deum adorabat, Isaac atque Iacob, prophetas scilicet, quibus nostra pietate linguam elatam atque ueridicam contulimus, tribuimus.

[8] ¶ Hoc responsum codice nequaquam subsit silentio. Moyses purus nuncius atque propheta, quem in monte Sinai uerbo propinquo conuenimus, [9] eique misericordes atque propicii fratrem suum Aaron prophetam fecimus. Ismaël hoc item libro nominetur, qui suo sermone ueridicus nuncius atque propheta, [10] suis praecepit, ut orationes funderent, et eleemosynas ac Deo debita complerent, sicque coram Deo uir bonus inuentus est. [11] Heforam quoque [100] ueridicum atque prophetam a nobis eleuatum in locum excelsum, in hoc uolumine nomina, Istis quidem prophetis ortis de filiis Adae, et sequenter a Noë, ac gente Abrahae et Israël, quibus uias rectas monstrauimus, et diligentes bonum contulimus. Cum diuinae uirtutes praeceptaque legebantur, humilitas adoratioque diuina iugiter inhaerebant. Illis uero succedentes deteriores, orationibus abiectis, uoluptates prorsus secuti, malum grauissimum incurrent, nisi facta conuersione benefecerint, in fide perseuerantes. Hi namque tales paradisum, expertes omnis nocumenti, possidebunt.

¶ Hanc quidem paradisum, ubi nemo contumeliam uel opprobrium, sed salutationem mutuam audiet, plenumque uoti gaudium mane uespereque percipiet. Deus, cuius omne mandatum perficitur, haereditatem suae genti se timenti, nec ponenti uerbum istud nisi cum mandato diuino tribuit. Cuius est quod inest manibus, atque posterius, nihil obliuiscentis Dei coelorum et terrae, et omnium illis interpositorum. Hunc igitur patienter et indurate supplex adora : Cui quis nomen aequale sortitur ? [12] Licet homines hoc assuescant dicere, nos mortuos quisquam uere suscitabit ? Nonne recordantur nos prius eos, cum nihil essent, creasse ? per Deum, nos eos diabolusque congregabimus, igneque gehennae suis cum corporibus circumuallabimus. Nos enim quarumque gentium deteriores, Deum minime uocantes, sicque sibi lucrantes ignem, optime discernemus, semotim auferentes.

[13] ¶ Sciendum quidem neminem esse, qui non ad ignem, quoniam hoc Deus mandauit, proficiscatur, ubi corporaliter etiam increduli perseuerabunt. Timentes autem Deum saluabuntur. Increduli tamen, nostra uerba manifesta saepius audientes, a credentibus percunctantur, quae cohortum stet firmius, adoretque melius. Quot suorum praedecessores, ditiores atque potentiores illis, confudimus ? Sed erroneos Deus dilatabit, usquequo uideant illius saepius dictum scilicet uel malum praesens, uel diem illam, qua dinoscetur, quis esset debilior, quisue partem peiorem obtinebit. Credentium autem fidem semper augebit Deus : apud quem est bonorum residuum optimum et preciosissimum, remuneratioque praecellens. Nonne uides mandatis nostris non credentes dicere ? Nunquam nobis prolem seu diuitias dabit Deus. Anne Dei secretum ipsi scandunt ? an cum illo pactum firmarunt ? Nos quidem eorum dicta scribemus, et eos in malo suo prolongabimus.

¶ Taliter dicentem firmant ore suo, sentire faciemus : ipseque singularis ad nos ueniet. Plures adorantes idola loco Dei, ut ab illis honorem et sublimationem habeant, uidebunt horam, qua nullatenus credent eis, iam illis malo contingente. [14] Nonne perpendis, nos iam misisse diabolus incredulis, ut de illis sibi ridiculum faciant ? Tu uero nullatenus uel eos festinare, quoniam nil eis, nisi computum suum faciemus die, qua decenter Deum timentes coram ipso congregabimus, et incredulos adductos igne sepeliemus, quando nec quis ueniam postulabit, nec quicquam nisi Deo iubente mandabit : agnoscentque dicentes Deum sumpsisse filium, se turpe uerbum protulisse.

¶ Ob hoc quidem turpe dictum, fere coelum se confudit, et tellus aufugit, omnisque mons cecidit. Hoc est enim inopportunum et inhonestum Deo, [15] cuius iugo seruitutique subsunt uniuersa coelestia atque terrestria, ad eum ueraciter distincte reditura, et ab ipso numero certissimo dinumeranda die illa. Et illius amorem assequetur tunc omnis credens, et benefaciens. Tuae quidam linguae nullam facultatem induximus, nisi ut Deum timentibus nuncium gaudio plenum, et castigamen incredulis nunciet. Omniumne per alchirna [101] destructorum a nobis quenquam uel sentire uel ab ipso uerbum aliquod percipere potest ?

notes originales réduire la fenêtre

[1] Zachariae promittitur Ioannes. Alibi etiam narrauit.

[2] Ioannes baptista.

[3] Maria ut conceperit, ac genuerit Christum benedictum, contra euangelicae historiae ueritatem narratio prophana.

[4] † id est dactyli.

[5] Silentium ieiunio coniunctum.

[6] Christus quis, testimonio Machumetis.

[7] Abraham et patris Tarrhae concertatio de religione.

[8] Moses propheta eximius.

[9] Aaron.

[10] Ismael.

[11] Heforam propheta.

[12] Resurrectio.

[13] Ignem omnes adibunt, sed impii non inde liberabuntur.

[14] Deus tradit incredulos diabolis.

[15] Summa blasphemia, fateri Christum filium Dei. At ueritas sempiterna dicit Ioan. 3. Qui non credit in unigenitum, etc.