fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XXV.

Hic est liber et Alchoran euidens, hora quidem ueniet, qua uellent omnes increduli credentes existere. Quod adhuc ueracissime scient, licet nunc nec comestiones nec actus infra uelle suum reprimant. Nos quidem adhuc nullam uillam pessundedimus, nisi prius ei libro scito tradito. Gens item nulla suum antecedet terminum, uel succedet. [1] Dicentibus, te daemoniacum esse cum hoc libro uenientem, et se tibi minime credere uelle, nisi cum angelis mentiri nolentibus aduenisses, nos firmamus, hunc librum a nobis esse positum, cuius nos custodes perseuerabimus. Omnes quoque caeteri prophetae praemissi, ridiculum et contumelias passi sunt. Quanquam enim nostros in suis antecessoribus effectus uiderint, non minus suorum cordium prauitas eos nostris resistere praeceptis et errare perficit. Et si coeli ianuam ut sursum ascenderent, eis patefaceremus, dicerent, Oculorum nostrorum ebrietas nos nil uidere permittit : sumus etenim incantati. Ego quidem in coelo signa disponens, ad ipsius ornatum et pulchritudinem uidentibus apparantem, ipsum ab omnibus malis diabolis custodio, praeter auscultatum uenientem, quem sidera fugientem lampas assequitur. Terram item extendens, illique montes altos apponens, et omnes res ponderosas in ea nasci faciens, uobis illic uictum remue gestabilem, cui uos nihil redditis, constitui.

¶ Non est ibi quicquam a nobis absconditum, qui certum modum atque mensuram ubique seruamus, uentis imperantes, et imbres ad rerum uegetationem, quos minime pro libro retinere queunt, e coelo dimittentes, uitam damus, et mortem inducimus, omnium heredes. Nos quoque natos et nascituros agnoscimus, omnes coadunaturi, cum simus potentes atque periti. Nos item hominem de terra et luto, [2] diabolo prius ex igne pestifero creato, plasmauimus. Cumque me plasmaturum hominem de luto, et eidem animae meae portionem insufflaturum angelis intimaui, [3] illis iniungens, ut se coram eo proiicerent, humiliantes omnes paruerunt.

¶ Praeter Belzebub, se subiicere nolentem. Qui cur hoc faceret interrogatus a Deo, dixit : Qualiter homini de luto coenoque nigro plasmato me subiiciam ? Respondit Deus : Quoniam malus es et nequam, descende a me usque ad alium diem reiiciende. Ipsi quidem terminum ad diem publicae resurrectionis postulanti, Deus inquit : Ad diem horae scitae terminum posui. Ipse quidem nequicia plenus respondens ait : Ob hoc in me perpetratum a te, faciam eis suisque mundana pulchra uideri, eos omnia mala docturus, praeter gentem, quae bono puroque corde te super omnia diligat.

¶ Inquit Deus : Meae gentisque meae uiae rectae sunt : unde tu minime potens es credentium in me, nisi tantum eorum qui malos uestri secuti fuerint : quorum omnium uobiscum fiet congregatio in inferno [4] septem portis discreto, quarum quaeque portionem notam recipiet. [5] Timentes Deum, paradisum cum salute timoris expertes ingrediantur : quorum cordibus omnem tollemus maliciam, fientque fratres † exsectis [6] deliciosissimis, [86] mutuo sese respicientes, nunquam illinc eiiciendi, nec aliquo labore maloue laedendi. Dic meae genti, quoniam ego sum misericors, ueniaeque largitor, et in manu mea malum grauissimum retinens.

[7] ¶ Eidem quoque manifesta, quod hospitibus Abrahae ad eum ingressis, eumque salutantibus contigit. quos Abraham uidens inquit : Ego uos non mediocriter timeo. Inquiunt illi : Timere desiste. laetos namque rumores de puero sapiente a te generando ferimus. Quibus ipse : Hoc mihi quomodo gaudium accidet, cum sim senex ? Inquiunt : Gaudium est uerum, sed tu minime despera. Inquit ipse : Nullatenus desperabo, cum hoc nemo nisi malus agat. An alia de causa aduenistis nuncii ? [8] Responderunt : Ad malorum hominum Loth perditionem, et illius suaeque gentis, praeter mulierem suam antiquissimam, liberationem atque salutem accessimus.

¶ Illis igitur nunciis ad gentem Loth uenientibus, dixit ipsa, Se nequaquam eos agnoscere. Quibus ipsi responderunt : Nos uenimus, uobis ignorata patefactum, nil falsitatis admixturi. Secretoque Loth sic conueniunt : In parte noctis tu cum gente tua fugiens, illam subsequere, non alias uisum dirigens : et uade quo tibi ductum praebebimus. Haec enim gens a primo ad postremum delebitur. Illis deinceps ciuitatis illuc cum gaudio properantibus, Loth inquit : His meis hospitibus obsecro, nullatenus malum seu dedecus inferatis, sed Deum timete.

¶ Illi quidem interdicebant ei, ne causam illam tractaret ulterius. Quibus Loth : Per Deum, uos sectam pessimam amplectimini. An uos uexat ebrietas ? En filiae meae, quibus pro uelle uestro potiamini. Illos autem obstinaces uox excelsa turbauit, summa deorsum et ima sursum uergens, eosque funditus pluuia lapidea subruit. Quod discretis admirationis satis imprimit. Hanc itaque rectam uiam, non illud malorum prodigium, credens sequatur. [9] De hominibus arbores inuocantibus, et sic temerarie deuiantibus, nostram uindictam sumpsimus : sicut et homines. Alhigero, nostris prophetis contradicentes, prorsus deleuimus.

¶ Ipsi namque nostris uirtutibus sibi missis minime credentes, in rupibus secando domos sibi subterraneas, ad sui protectionem atque salutem aedificabant : quibus nostra uoce diluculo sumptis, omne suum opus minime profuit. Nos coelum et terram, et illis uniuersa contenta cum ueritate creauimus. Horaque ueniet uestrae formosae ueniae. septem uerbis et Alchoran immenso tibi nostra gratia dato, [10] nullatenus oculos ad maritatas erigas, nec eas in corde tuo concupiscas, sisque subiecti cordis et humilis, teque nuncium praecepta mea disceptatoribus de Alchoran dubitantibus, facturum, clarifica.

Illos quidem discerptores, per memetipsum iuro, pro factis suis atque sermonibus ante me uenire faciam. Tu quidem interim illis mea praecepta notifica, ab incredulis te retrahens, et ab irrisoribus tuis ego te liberabo. Deo Deum alium [11] associantes, an uerum sit, ipsi scient. Iamque uidemus hoc quodam modo suis mentibus dissonum et molestum existere. Tu quidem Deum unum adora, eum inuocare, usque quo mors superueniet, non desinens : et te humiliando, et infringendo, orationes funde.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Fatum Bardesanis et Valentini. etc.

[2] Diabolus ex igne pestifero creatus.

[3] Homini pars animae Dei inspirata : confutatur ab Aug. ut haereticum.

[4] Infernus distinctus septem portis.

[5] Paradisus.

[6] † ex lectis :

[7] Angeli Abrahae hospites.

[8] Loth seruatus per angelos, pereunte Sodoma.

[9] Idololatrae perditi.

[10] Non moechus sit Machumet

[11] Plures Deos constituentes, sui dogmatis piget.