fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XXIIII.

[1] Hunc librum super te posuimus, ut per ipsum homines ab umbris ad lucem, ad uiam uidelicet Dei, qui est incompraehensibilis et sapiens, qui cunctis coeli terraeque creatuis imperat, diligenter extrahas : Incredulis uero, uidelicet huius saeculi uitam alii praeferentibus, et a uia Dei recta se distorquentibus, suum errorem redarguendo, malum grauissimum sibi futurum patefacias. Nullum prophetarum hucusque, nisi cum suae gentis lingua , ut singulorum optimus interpres haberetur, misimus. [2] Et Deus omnium sapientissimus, hos in uiam prauam abducit, illos in uiam rectam dirigit. Sic Moyses missus suae genti, ut eam a tenebris ad lucem reduceret, et dierum Dei eos memores efficeret ? In quibus sunt admiranda sustinentibus, gratesque reddentibus, ei persuasit, unum Deum adorare, ipsiusque beneficium exorare, qui eam de gente Pharaonis et ipso liberauit, quae prolem suam peremit, et suis mulieribus potita est : quod est coram Deo detestabile, [3] qui et dixit, uestra se bona multiplicaturum, post gratiarum redditionem. Sed si uos, omnisque terrenus, increduli maneatis, de uobis Deus nullatenus curabit, quoniam ipse cunctorum est abundantissimus, et gratia plenus.

[4] ¶ Nonne recordamini praedecessorum uestrorum, uidelicet gentium Noë et [5] Haath et [6] Themuth, suorumque posteriorum, mandatique diuini illis missi, quo Deus solus agnoscit ? In hora quidem nunciorum cum miraculis aduenientium, increduli manus iniiciebant dicentes : Vestris praeceptis, quoniam mendacia nobis sunt, nunquam credemus. Responderunt nuncii : In Deo non est quid ambiguum, seu falsum, coeli terraeque conditore, qui omnes aduocat, ut ueniam faciat, terminumque scitum in antea uobis constituat, et ad tempus nominatum uos dilatet. [7] Ipsi uero respondentes dixerunt : Cum uos uelut nos homines sitis, cur nos a nostrorum patrum institutis repellere nitimini ? An cum rebus mirandis, ut in eas credamus, uenitis ? Quibus nuncii dixerunt : Nos quidem nil aliud quam homines, sicut uos, existimus, facitque Deus in sua gente misericordiam : nec nos uestra possumus adimplere desideria, nisi Deo uolente, iam rectam uiam edocente. Cui nos sustinentes malum nobis per uos illatum, nos commendamus, sicut et omnes sapientes atque boni. Responderunt increduli : Aut ad legem nostram conuertimini, aut e terris nostris eiiciemini. Horum deinceps confusionem Deus intulit ipsis incredulis, ut sic credentes, et me diemque futurum timentes, terram illorum incredulorum loco colant : quibus terras adperui, incredulos ad nihilum redigendo. [8] Quibus deinceps in gehenna aqua uenenosa potum tribuetur, quae cum attrahitur, fere suffocat : mori tamen minime poterunt, sed illos malum grauissimum passuros cruciatus ambiet circumquaque.

¶ Incredulorum facta cineri per uentum impetuosum disperso similia sunt : [9] cum utrobique impossibilis sit coadunatio, et prolixus error. Nonne coeli terraeque conditore satis est leue, uos quacunque uoluerit hora, confundere, aliamque gentem facere ? ad quem omnium erit conuentus. Tunc [84] etiam pauperes suis dominis atque praelatis inquient : [10] Vos si alicuius estis potentiae, uestri semper sequaces a malo protegite. Sed ipsi dicent : Si Deus nos in rectam uiam direxisset, uos nobiscum duxissemus. Nunc autem unum nobis incumbit, siue patienter sustineamus, siue gemamus et lachrymemur, cum in manu nostra nihil sit ulterius. [11] Tunc tandem diabolus ipse confitebitur, uerum dicens : Deus quidem uobis ueritatem, ego falsitatem persuasi. Et licet nil constans uel euidens induxissem, uos uocati statim me secuti estis : Unde me nullatenus, sed animas uestras reas censete. Hic enim nullus nostri praesidium alii tribuet, cum nos omnes increduli simus, poenas grauissimas passuri : Credentes autem Dei praecepto paradisum possessuri, sibi inuicem salutem afferent. Vir quidem bonus gerit similitudinem arboris bonae, radicem firmam habentis, et in altum se porrigentis, [12] quae Dei praecepto fructum suum semper tribuit. Vir malus arbori malae similatur, quae nec radicis firmitatem, nec retinaculum aliquod obtinet. Istae similitudines homines ad boni memoriam perducant. Deus omnia prout uult faciens, credentes in hac uitaque futura, bonis uerbis confirmat : Incredulos deuiare facit, qui bonum sibi diuinitus datum ob incredulitatem spreuerunt, se suosque factores in domum ignis detruserunt.

¶ Videlicet in gehennam, ubi positores participum Deo, simul et omnes deuii in loco malo permanebunt. Hic igitur ipsi omne suum uelle perficiant, igni postea tradendi. [13] Credentes autem, orationes et eleemosynas sibi de bonis datis clam atque palam efficiant, antequam dies superueniat, omnis emptionis et mutuationis expers. [14] Deus coelum et terram creauit, et imbres ad ortum arborum uictum praebentium de coelo demisit, mare cursui nauium uestrarum adaptauit, aquas et solem et lunam motus indeficientis, et diem ac noctem disposuit, omniaque uestra uota tribuit. Cuius omnia bona uobis data numerare cuiquam non est possibile. Vos tamen uestram incredulitatem ac maliciam non deseritis. [15] Abraham exorans Deum, ut terram suam securam efficeret, et se suosque filios, ne idolis, quae multos aberrare fecerant, crederent, corroboraret, inquit : Quisquis me secutus fuerit, meus erit. Caeteris autem tu Deus ueniam et misericordiam tribue, [16] tuque sic corda hominum uelis aedificare, dans illis hermodactylorum copiam, ut templum Haran aedificatum in terra Aman, gente filiisque meis culta, unde messis non oritur, oratum et peregrinatum accedant, tibique grates persoluant, qui scis aeque corde meo retentum et ore prolatum : quoniam te nullum occultum coeli terraeque latere potest.

¶ Tibi grates deuote reddo, qui mihi munus maximum, uidelicet Ismahel et Isaac tribuisti : qui respondens orantibus, Tu me meamque gentem tibi placitas orationes fundere perfice, et illis tu benigne responde, et mihi parentibusque meis, simul et omnibus bonis die dinumerationis tu piissime ueniam largire. [17] Nemo cogitet Deum ignorare incredulorum opera, licet eorum iudicium usque diem iudicii dilatet : quo capitibus ereptis, nusquam oculos uergere potentes, cordeque mortui coram uenient dicentes : Deus pone nobis terminum propinquum, et tuorum dicta prophetarum sequemur. Respondebit Deus : Ita quidem uos prius esse facturos polliciti, minime perpetrastis : Licet cohabitantes inter homines suis animabus nociuos, nostram uindictam de illis sumptam saepius uidistis, post artibus atque dolis studentes. Nonne Deus omnium machinarum et artium est cognitor ? Sed quanquam artes uestrae montes extulissent, non minus tamen deberetis [85] agnoscere Deum preciosissium, et omnium uindicem esse firmum et immutabilem in omnibus, quae per prophetas suos mandauerat.

[18] ¶ Quoniam terra mutabitur in aliam, et coelum similiter, fietque coram Deo solo cunctipotente conuentus omnium : ueniet gens incredula, manus et collum cathenata, camisiis ex Alchitram induta, faciem igne combusta, dabitque Deus promptus dinumerator illis, sicut et cunctis animabus, secundum suum meritum. Ad bonorum memoriam confirmandam, et incredulos ad fidem excitandos, mea praecepta propala, docens unum solum Deum adorandum esse.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Alcoran ad salutem hominum exhibitus. Sane dilιgentibus Deum, ut omnia, utilitatem afferet. Non tamen id Satan uult, sed perdere.

[2] Prophetae omnes lingua uulgi locuti sunt. idque Paulus requirit in Ecclesia.

[3] Adulterium detestabile, quod Machumet non abhorruit.

[4] Noe natio.

[5] Hath.

[6] Themuth.

[7] Argutationes aemulatorum paternarum traditionum.

[8] Inferi.

[9] Impii ut puluis, quem disiicit uentus. Psal. 1.

[10] Ultimo iudicio seducti accusabunt seductores, sed frustra.

[11] Diabolus mendaciorum parens.

[12] Probatum est in Machumet istis. etc. Boni similes sunt arbori pulchrae , ut psal. 1. et 91. Et in Euangelio, arbor bona et mala proponitur.

[13] Operandum bene dum tempus datur.

[14] Obiurgat beneficiorum Dei immemores.

[15] Abraham orauit Deum, ut suos ab idololatria praeseruaret.

[16] Amοnitidi attribuit Mecham, geographiae imperitus.

[17] In inferno rependetur malis, ubi nulla redemptio.

[18] Coelum et terra mutabuntur.