fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XXIII.

Huius uoluminis praecepta, et caetera tibi coelitus missa, licet pars plurima maneat incredula, ueracissima sunt. Deus coelum, columnis uisibilibus minime fulcitum, extulit. Et deinceps ipse thronum ascendens, solem et lunam ad terminum statutum promoueri iussit : rerumque prouisor, discretionem uobis immisit, qua uestrum reditum futurum ad Deum perpendatis. [1] Ipse quoque terram extendens, in ea montes et aquas et omnium arborum duo parilia, hortos item et uineas, ac messes et palmas, tum singulorum foetum, tum uarios parturientes, pomosque dissimiles disposuit, noctemque diem succedere praecepit, quae cuncta sapientibus atque discretis manifesta sunt miracula. [2] Omnis autem admirans illa, maxime uerba sic dicentium admiretur : Nos terra facti, quomodo rursum efficiemur homines ? Hoc dicentes, in Deum minime credunt. Unde plus ad malum quam ad bonum proni, colla cathenati grauiter in igne perseuerabunt. Deus tamen, cuius finis grauis est, mala quibus uult ignoscit. Sed iam bono coelitus misso, dicent increduli : Si Dei praecepta illis mitterentur, tuum quidem est solum applicare mandatum. Deus quidem sapiens et immensus, foetum omnis foeminae, uel quid addat seu minuat, agnoscens, cum apud eum sit omnium rerum mensura, cunctorumque secretorum noticia, scit quid cuique gentium facturus sit.

¶ Unum est apud Deum et aequale, siue corde seu uoce quis loquatur, et seu die an nocte faciat. [3] Ipse namque custodes omnium factorum ante manus et retrorsum apponit, nemini malum faciens, priusquam ipse suae detrimentum animae faciat. Quo cuiquam nocere uolente, nemo tueri uel prodesse poterit, ad quem omnium erit reditus. Ille corruscationes et fulgura, et nubes immensas unde timore atque spe trepidatis, producit, suamque gratiam tunc pro metu tonitruis et angelis postulantibus fulgura, quibuscunque uult, immittit. Isti tamen increduli in Deum raciocinantur, cuius artes arduae sunt, et quem solum adorare aequum est et iustum. [4] Aliud enim quam ipsum adorantes, erronei sunt, nullum responsum recepturi. Deum quidem uniuersa coelestia atque terrestria, tum sponte tum ui ueraciter adorant. Umbra etiam tota die loca permutans, ad Deum se semper humiliat. Quis est coeli terraeque dominator ? Deus ipse. Cur igitur illius loco sumitis, quod nec nocere nec prodesse potest animabus ? Suntne sibi similes et aequales, uidens uisuque priuatus, aut lux et tenebrae ? Cur suas formas posuerunt participes Deo ? qui solus omnipotens omnia facit, aquas e coelo dimisit. Unde torrentibus atque riuis secundum aquae mensuram discurrentibus, quod est incommodum seu leue, transit, et remanet. Cui focum apponitis, ut illic annulos et torques, hisque similia fabricetis ? [82] Sicut ipse Deus haec falsa ueris uidet, spumam, transitoriam scito rebus commodis in terra mansuris : Ita quoque omnes eum adorantes, et incredulos ipse coniungit. Sed licet increduli duplum totius terrenae substantiae pro se redimendo tribuerent, non colligentur, sed malum grauissimum perpessuri, igni malaeque uiae semper insidebunt.

¶ Quis scit illa diuina praecepta tibi tradita uera esse ? Aut quis eorum est conscius ? Immemores enim sunt omnes, praeter discretos. Illi namque diuinis praeceptis prorsus parent, Deique mandatum illis iniunctum efficiunt, Deum diemque computi timentes : et pro Dei dilectione sustinentes, orationibus insistunt, uestraque bona sibi commissa clam atque palam ad suorum deletionem peccaminum distribuunt. [5] Unde bonum in alio saeculo finem, uidelicet paradisum, adipiscentur. Illuc enim patebit aditus omnibus, qui parentibus suis, atque mulieribus, et filiis benefecerint. Quos et omnes angeli per omnem portam ingredientes salutabunt, et dicent : Quia patienter sustinuistis, domum optimam sortiti estis. Rumpentes uero foedus cum Deo firmatum, et delentes, quod ipse delere noluit, terramque uastantes, hic a Deo repulsam, et in alio saeculo malum pessimum suscipient. Increduli quidem hac uita, quae nihil est ad aliam collata, gaudentes, cum pluribus abundent, Deo pro uelle suo huic multam, illi paucam substantiam tribuente, [6] dicunt : Si tu faceres Dei uirtutes, illis accidere. Deus quidem hunc aberrare, illum recta uia progredi pro uelle suo perficit : per quem credentes, et constantes sua corda corroborant.

¶ In deum credentes, et benegerentes, recto tramite procedunt. Ad gentem priorum sequacem, ut eam praeceptis diuinis instruas, licet plurimi manebunt increduli. quod etiam contingeret, quanquam hic Alchoran montes applanaret, aut terras scinderet, mortuosue loqui faceret : quae cuncta Dei sunt, cui si placeret, totum humanum genus una gens fieret, atque bona : te misimus eique dicito : Solus Deus est dominus noster, cui me commendo, et ad quem omnium fiet reditus, ad terminum quidem a Deo praescriptum, qui ueraciter accidet. Increduli, obstinaciter suum errorem sequentur. Derisoribus tuorum praedecessorum poenam parumper distulimus : quos deinceps sumptos, ad malum finem deduximus, die qua facta sua cunctis animabus numerabuntur. Illi malefici et erronei, qui Deo participes secundum placere suum posuerunt, in hac uita malum, et in alia peius, uindicis et adiutoris expertes sortientur. Sed quis ad rectam uiam diriget, quem Deus aberrare facit ? Paradisi quidem, quam Deus se timentibus tribuit, status aquarum fluxu pulcherrimus est, et cibus indeficiens, ac umbra dulcissima. [7] Et haec est credentium meta, sicut incredulorum ignis. Cum illi quibus librum dedimus, nostris praeceptis tibi commissis gaudeant, licet eorum quidam parti contradicant, eis dicito, mihi nil iniunctum est, nisi Deum solum adorare, nec illi participem extimare, cui memet commendo, et ad ipsum redibo. Ita discretione rerumque indiciis Arabice tibi scriptis, si post hanc scientiam praedictos sequaris, coram Deo nec uindicem nec tutorem habebis. Ante te quoque prophetas, quibus mulieres prolemque concessimus, singulos cum libris diuinorum praeceptorum ad terminum redactis, unde Deus, apud quem est librorum mater, hoc pro uelle suo delet, hoc firmat, misimus. [8]

¶ Horum quae te docuimus, portionem aliquam gentem docebis, aut forsan te morti succumbere faciemus. Tuum quidem nihil est, nisi tantum illis mea praecepta nunciare, nec eis suus subtrahetur numerus. [9] Nonne uident, qualiter terrarum capita minuimus ? Deus iudicat, citoque dinumerat, [83] eiusque iudicium nemo diuertit. Sed antecessorum quidam astuti, deceptionibus innitebantur. Dei tamen sunt omnes artes, scientis quid animarum quaeque sibi lucratur : quod euidenter patefiet, incredulis dicentibus, te non esse Dei nuncium, cum qualitatem finis alius saeculi perspicient. Tu quidem inter te et illos constitue Deum testem, libri cognitorem atque doctorem.

notes originales réduire la fenêtre

[1] Inepte philosophatur, uel potius poetatur, de rerum creatione.

[2] Resurrectio mortuorum.

[3] Omniscius Deus.

[4] Contra idololatras efficaciter pugnat, ex potentia et operibus Dei ratiocinando.

[5] Finis bonorum paradisus.

[6] Sine miraculis Alcorano haud credentes, nec miraculis crederent

[7] Paradisus uoluptatibus corporis affluens, qualem et Corinthus finxit, etc.

[8] Librorum mater apud deum. Bonorum quidem librorum fons est sanctus spiritus. Eccl. ultimo.

[9] Iudicium Del ineuitabile.