AZOARA XXII.
Libri Alchoran
Arabice facti, spe nostrae conuersionis atque scientiae res
discernentis,
haec sunt
manifesta.
Nunc autem
omnium uerborum tibi missorum pulcherrimum enarrabo iis, qui prius
negligentes atque secordes extiterant.
Quando Ioseph
[1]
patri suo retulit, se uidisse XI. stellas, et solem et
lunam, se illi humiliantes,
inquit pater : fili, somnium hoc fratribus tuis ne
reueles, ne per inuidiam tibi quicquam molestiae machinentur,
diabolo suggerente, hoste manifesto totius humani generis.
Deus quidem sapiens et
excelsus te uerborum expositionem docebit, te bono replens, et super
gentem Iacob patresque suos te sublimabit.
Audiant omnes, quid mirabile Ioseph
fratribus suis contigit.
Fratres enim percipientes nimiam dilectionem paternam in Ioseph,
dixerunt : Cum eum solum pater plus diligit, quam nos gentem
immensam, ueraciter errat.
Nos igitur eum interficiamus, aut e terra
proiiciamus. Sicque fiet pater deinceps nobis mitis et hilaris, et
nos in eum boni.
Eorum
autem quidam eius mortem dissuadens, inquit : Non perimatur Ioseph,
sed in cisternam, si uelitis, dimittatur, ut aliquis euntium uel
redeuntium eum inueniens, hinc auferat.
¶ Fratres huius rei studiosi, patrem suum sic affati sunt. Quare
Ioseph, cum eum summe diligimus, nobis nunquam committis ?
In crastinum nobiscum,
pastum mittatur, et nos illius
[77]
fideles
custodes erimus.
Mane
itaque facto, in eorum exitu inquit pater : Doleo te illos comitari.
Timeo namque, quod lupi rapaces, te cum sis inscius et negligens,
deuorabunt.
Cui fratres
responderunt : Si lupus eum comederit, nos genti perditae
connumeremur.
Eo itaque
illos comitante, consilio ponendi eum in cisternam omnes
adhaeserunt. Nos tamen mandatum patri, unde percipiat istud, interim
misimus : sed ipse tum negligens ipsius, tum inscius, remansit.
Fratres crepusculo
lachrymando redeuntes,
in huiusmodi uocem eruperunt : O pater, Ioseph nostrae fidei
traditum, cum nostro pecore relictum lupus deuorauit.
Et argumentum inde, interulam suam
falso cruentatam, afferunt, dicentes : Ecce pater argumentum caedis
uerax, tu licet nobis fidem minime adhibeas. Pater respondens,
inquit : Vos quidem hoc factum in corde uestro uoluistis : sed ego
patienter atque † formose
[2]
sustinebo, et Deum adiutorem in hoc, quod uos dicitis, habebo.
Viatoribus uenientibus,
et suum clientem ad aquam hauriendam mittentibus illis, ipse bonum
retulit nuncium dicens : Ecce puer hic captiuus est.
Fratres uero sui dicentes, eum
suum captiuum esse, eum pro precio modico, uidelicet pro nummorum
numero certo uendiderunt, sibimet ipsis malefacientes.
¶ Emptor suus de Mezara, suae praecepit mulieri, ut eum diligenter
et honorifice susciperet. Sperabat enim illum filium suum adoptiuum,
aliterue sibi commodum futurum. Ita Ioseph in terram duximus,
adiuuantes eum in omnibus suis negotiis, quanquam paucis id
scientibus, ut uerborum expositor optimus efficeretur :
Ipsique iuueni facto, sapientiam
attulimus. Sic enim boni promerentur.
Mulier autem praedicta ipsum in thalamo suo
repertum, ostium claudens precata est, ut secum concumbere non
respueret. Cui ipse dixit : Nolit Deus, me laedere dominum meum,
mihi benefacientem : seu Deum, malos non exaudientem.
Fere tamen utriusque consensus
affuit, antequam Deus illi, quoniam de nostra gente pura fuerat,
rationem inclusit, quae maliciam illam penitus diuertit.
Ipsum itaque fugientem mulier
insecuta est, quae manum suam iniiciens camisiae suae, retrorupit
eam. Quo facto, domino suo ad ostium facti sunt obuiam. Illa quidem
prius in uocem erumpens, inquit : Quid meretur, tale quid a me
petens, nisi carcerem, malumue graue ?
Ille uero dixit : Ipsamet me precata est. Ad hanc
rem discutiendam homines, illius mulieris aduocati iudices
coniiciebant, hoc apparere uerum, illumque mendacem conuinci, si
camisiae pars anterior rumperetur :
omnia uero conuerso iudicari, parte posteriori
rupta.
[3]
Illi deinceps rupturam ante perspicientes, perhibebant hoc de
foemineis artibus esse, quae maximae sunt :
persuadentque Ioseph, ut ab illa
re se diuerteret : mulieri autem, ut ueniam, quoniam errauit,
postularet.
Hinc inter
mulieres ciuitatis crebra confabulatio nata est, dicentes. En en
illius sublimis atque praelati mulier, suum seruientem diligens,
eius concubitum precata est : Et sic eorum uterque uiam erroneam
ingressus est.
¶ Illa uero huiusmodi rumorum uentilationem percipiens, condoluit,
illasque mulieres adduci praecepit. Eis quidem lectisternia, ut
accumberent praeparauit, et earum cuique cultro dato, Ioseph coram
uenire fecit. Quo uiso, omnes menstruatae sunt, et sibi quoque manum
suam secuit. Eis itaque dicentibus, nolle Deum illum hominem esse,
sed de melioribus et clarioribus angelis,
[4]
illa
respondit : Hic est, unde me redarguitis, qui me eius precantem
concubitum non exaudiuit. Et si meum mandatum complere noluerit,
ipsum incarcerabo, et ad infimorum mensuram reprimam.
Ille quidem hoc audiens, inquit :
O Deus, illum carcerem malo, quam precantem me. Sed nisi
[78]
suas artes a me diuerteris, forsan ego brutus
effectus cum ea peccabo.
Deus quidem eum exaudiens, qui est omnium conditor
et auditor, artes ab eo semouit.
Re manifeste percepta, ut uisum est eis hunc usque
ad horam certam incarcerandum, duo cum eo iuuenes in carcerem
detrusi sunt.
Quorum
alter deinceps dicens, sibi uideri se uinum expressisse, alter uero
se panem super caput portare, unde aues comedebant, precati sunt
Ioseph, ut ipse se bonum probans, quid illa uerba praetenderent,
diligenter exponeret.
Ipse autem eos certiores, sibique magis credentes facere intendens
inquit : Non dabitur uobis quid ad comedendum, quin ante suum
aduentum suam expositionem edisseram. Hoc enim me Deus docuit.
Quoniam gentem nec in Deum, nec alii saeculo credentem, dimittendo,
sectam patrum meorum
secutus sum, scilicet Abraham, Isaac, ac Ismaël atque Iacob : nec
cuiquam nostrum accidit, ut Deo socium statueremus. Haec est enim
eius super nos uoluntas. Sed plures hominum ingrati sunt.
Vos mei carceris socii percunctor,
an deos disgregatos meliores, an unum solum Deum omnipotentem et
uirtuosum esse dicitis ?
Vos autem nihil nisi nomina a uobis patribusque
uestris praescripta, cum quibus Deus, cuius solius sunt iudicia, qui
se solum adorari praecepit, nullas uirtutes posuit, inuocatis :
legem uero a Deo sancitam plures nesciunt.
¶ Sit hoc quidem constans atque manifestum cordibus uestris, quod
alter uestri, domini sui pincerna statuetur : alter uero
suspendetur, de cuius capite comedent aues.
Ita sibi suis patefactis somniis,
ei quem liberandum agnouit, inquit, Me nominando, tuo domino
notifica.
[5]
Sed quoniam diabolo suggerente, haec
iniungendo Deum nominare oblitus est, in carcere nouem annorum
spacio moratus est.
Tunc rex per somnium uidens septem uaccas macilentas deuorare septem
pingues, septemque spicas siccas consumere VII. uirides, hominibus
suis conuocatis, ut suum exponerent somnium, si scirent, iniunxit.
Illi quidem
confitentes, se talium expositionum ignaros, hoc insomnium esse
putabant.
Tunc tandem a
carcere liberatus, ad memoriam ductus, inquit :
Si ad Ioseph ueridicum me miseris,
ueram hic tibi expositionem referam. Ad Ioseph itaque nuncii
transmissi, somnii sibi reuelati ueram expositionem inde requirunt,
ne rex ulterius inde sollicitetur.
Dixit Ioseph : Septem annis continuis semina terrae
committite, indeque spicarum collectarum minimam portionem comedite,
caeterasque spicas conseruate.
Septem enim anni graues succedent, consumpturi prius
seruata, nisi modicum a uobis reseruatum.
His superueniet annus hominum
penuriam alleuiaturus, fructus et uuas laturus, quibus hominum multi
liberabuntur.
Hac
expositione coram domino recitata, eum adduci ante se praecepit.
Ipse uero nuncium uenientem, ad dominum redire fecit, ut
sciscitaretur, cur praedictae mulieres manus suas sic secabant :
quarum artes Deus ipse dinoscit.
¶ Domino quaerente, quid habebant, quando Ioseph concubitum
postulabant : per Deum iurando confirmabant, se mali in eo nihil
percepisse. Tandemque regis mulier inquit :
[6]
Ad ueritatis euidentiam, me precatam eius coitum, eumque
recusasse confiteor :
Huiusque secreti ipse uerax est testis, et Deus, mendaces abhorrens.
Nec ego quidem nego, animam
hominis malorum studiosam esse : Sed Deus pius ueniaeque dator, mihi
misericordiam largitus est.
Tunc rex eum adduci iussit, ut suus seruiens
efficeretur. Illum igitur adductum alloquens, eum coram omnibus
praelatum et sublimatum, fidelem sibi seruientem effecit.
Quem Ioseph sic affatus est : Pone
me custodem atque scientem super omnia granaria, atque deposita
regni tui : Et ego singula more boni
[79]
custodis tractabo.
Ita
Ioseph terram, quo uelle suum impleret, praebuimus, qui cuilibet
electo misericordiam utriusque saeculi largimur, nulli bonum opus
auferentes.
Omnes
quidem credentes, atque timentes alius saeculi, misericodiam
praeferunt.
Deinceps
suos ad se fratres uenientes, non cognoscentes eum, Ioseph optime
nouit.
[7]
Qui ipsis discedentibus cum illo, propter quod
uenerant, iniunxit, ut fratrem suum ex paterno sanguine secum
redeuntes adducerent.
Sin autem, ulterius non accederent, uelut nihil habituri,
persuasione dicens : Nonne uobis
mensuram optimam, et pro leui precio tribui ? Illis itaque
pollicentibus, se patrem suum exoraturos, ut id in actum ducant,
clientibus suis Ioseph
praecepit, in eorum sarcinis suam reponere pecuniam : ut ipsa
reperta, facto reditu, domum libentius et festinantius redirent.
Ipsi igitur ad patrem
reuersi, sic eum allocuti sunt : Nobis interdicuntur reditus atque
mensura, nisi fratrem nostrum adduxerimus. Eum itaque nobiscum
mitte, nostrae tutelae fideique commissum.
Unde pater indignans, ait : An
eum, sicut fratrem suum, uestrae comittam custodiae ? Deus quidem
piorum piissimus, melior custos adhibetur.
Post sarcinarum apertionem,
deinceps sua reperta pecunia patrem laetificant, eam sibi redditam
ostendendo. Eoque sic hilarato, fratrem suum secum ductum exorant,
affirmantes se propter eum cameli sarcinam sumpturos, et eum insuper
ueraciter reducturos.
Pater quidem asserit, eum minime tradendum illis, nisi prius ex
parte Dei † reductus
[8]
firmitate
sumpta, nisi quis eis uim uel iniuriam inferret. Firmitatis itaque
foedere sumpto, Deo cunctorum custode, pater illos ammonens,
inquit :
O filii, per
portas uarias minime, per unam ingressum facite. Ego quidem, cum Dei
solius omnia sint iudicia, cuius tutelae me commendo, cuius
praesidio omnes boni subiacent : si quid ipsius nutu uobis accidat,
depellere nequibo.
Ipsi
pro paterna dispositione portas ingressi, nihil molestiae senserunt.
Animo uero Iacob inerat sollicitudo pro dogmate nostro, cuius ipse
testis est, quanquam pluribus insciis.
Ioseph deinceps fratri suo sibi praesentato, se suum
fratrem esse reuelabit, prohibens ne cuiquam hoc reuelaret, et ne de
factis fraternis multum curaret.
Emptione facta, illis discedentibus, in sui germani
sarcina uas regium reposuit, edictoque facto, missisque
perscrutatoribus, illis sumptis inquit : Vos uiri latrones.
¶ Responderunt, Quid quaeritis ?
Dixit Ioseph, Vas regium : quod quisquis attulerit
mihi, sui cameli sarcinam accipiat, et insuper illi benefaciam.
Illi uero responderunt,
adsciscentes praesentium testimonium, se nec causa terram praedandi
aduenisse, nec latrones existere.
Istisque quaerentibus, Quid meretur, in cuius
sarcina repositum fuerit, si mendaces essent,
caeterisque permittentibus quamuis
aliquid exigeret. Tunc omnibus sarcinis perscrutatis, deinde in
germani sui sarcina repertum est.
Ita Ioseph artem sumendi fratrem suum patefeci,
exaltans singulos pro uelle meo, et sapientem sapienti praeferens.
Adstantes quidem, illos
increpando dixerunt : non mirandum, si furtum fecerint, qui prius
similiter fratrem suum subduxerunt. Ioseph hoc quidem uerbum
intrinsecus amplectente, nec inde quicquam proferente,
responderunt : Vos deteriores estis, uestrumque sermonem Deus
agnoscit.
Et ad Ioseph
conuersi, sic fati sunt : Domine, cum tu uir bonus et iustus
uidearis, loco sui quempiam nostrum accipe. Adhuc enim illi pater
senex superstes est.
Quibus ille respondit : Nolit Deus, nos quenquam nisi latronem
sumere. Sic enim iniuriam faceremus.
Fratribus itaque liberatis, et de retenti nullo
[80]
reditu certis, maior eorum conquerens dixit :
Nonne scitis, nos patri ex parte Dei confirmasse, sui reductum
filii : qui de Ioseph opus consimile perpetrauimus ? Terram
nullatenus ingrediar, usquequo ueniam a patre, reditusque praeceptum
habere merear : Aut Deus suum inde iudicium faciat.
¶ Ad patrem reuertite, dicentes : pater, tuus filius furtum
perpetrauit, prout nobis uisum est, secretum et occultum, inde
nescientibus.
Nos
quidem nil nisi uerum dicere, tum uilla apud quam fuimus, tum cohors
nobiscum rediens interrogata, testis aderit.
Pater igitur hoc audito, dixit :
Cordibus uestris secreta reprimitis. Ego quidem pulchre patiar,
usque Deus sapientissimus illos ambos forsan reducet.
Et de Ioseph conquerendo, et illum
assidue nominando, lachrymarum emanatione iugi oculi albugine
uelati, ipseque miser factus est,
quem sui filii interrogabant : An Ioseph usque ad
amentiam mortemue tuam nominare non desines ?
Quibus ipse : Soli Deo meam
querimoniam facio, a quo uobis ignorata percipio.
Sed uos obsecro filii, ut rumores
de Ioseph fratreque suo nullatenus desperantes (increduli namque
soli desperati sunt) perscrutatum proficiscamini.
Tertio itaque profectis, et ad
Ioseph peruenientibus, dicendo : O uir sublimis, nobis malum et
gente nostra perpessis, pecunia minutis mensuram adauge, dando
beneficium. Benefici namque Deo grati sunt.
Ipse respondit : Utrum facti
uestri de Ioseph memores estis, an obliti ?
Responderunt : Tune es ille
Ioseph ? Inquit : Sum, et hic est frater meus. Iamque Deus suam in
uobis operatus est misericordiam : qui nunquam suum meritum aufert
timenti, et benefacienti, ac perseueranti.
¶ Demum sui fratres confessi sunt, eum super illos sublimatum, et se
quam longius aberrasse.
Ipse uero consolans eos, dixit : Nolite contristari, nec dolore
tabescere. Hodie namque Deus, ueniae largitor optimus, uobis ueniam
praebebit.
Hanc meam
camisiam patri nostro ferentes, in eius faciem, ut lumen percipiat,
proiicite, et cum omni familia uestra huc redite.
Iam cohorte proficiscente, pater
suus inquit : Odorem Ioseph filii mei ego sentio : quanquam uos
minime mihi creditis.
Cui adstantes, dixerunt : Adhuc senectutis errore deliras.
Sed gaudii nuncio
ueniente, ipsoque uisum per camisiam in faciem proiectam
recuperante, dixit ipse : Nonne me de Deo scire uobis nescita
firmaui ?
Responderunt : O pater, dimitte nobis peccata, quoniam errauimus.
Quibus ipse
pollicetur : Deum ueniae misericordiaeque datorem ego precabor, ut
uobis ueniam largiatur.
Eis deinceps omnibus ad Ioseph proficiscentibus, parentibus suis ab
eo honorifice susceptis, inquit : Mezaram introite, totius, Deo
propitiante, timoris expertes futuri.
Eisque super sedem suam exaltatis, omnes coram eo
humiles se reddebant. Hoc facto patrem suum affatus est : O pater,
praeteriti somnii haec est expositio, a Deo iam uerificata, qui mihi
benefaciens, e carcere liberauit, et uos ad me duxit, post
diabolicam commixtionem inter me fratresque meos. Ille namque
sapiens, omnia perspicaciter et facile penetrat.
¶ O Deus coeli terraeque conditor, qui mihi potestatem dedisti, et
uerborum expositionem docuisti, hic, saeculoque futuro tibi me
commendo, tuque perfice me fide perseuerantem mori, et deinceps
bonis associa.
Istud
tibi uerbum secretum committo, qui nequaquam intereras illis res
suas congregantibus, qui te decipere nitebantur.
Licet enim omnia perpetrares,
tota gens tibi nequaquam crederet.
Tu uero precium nullum eos postula, nisi tantum,
quod memores existant, perpendentes uniuersa
coeli terraeque transitoria esse.
[9]
Eorum tamen pars
plurima minime credit,
sed a fide se nequiter diuertit,
praeter constantes et firmos, non timens, quid mali
illis
[81]
a Deo futurum, nec aduentum illius
horae improuisae,
Deum
quidem solum adorare, suisque praeceptis † adhaerere,
[10]
ut ego meique sequaces facimus. Non enim sum incredulus.
Recta uia recte censetur. Ante te
quidem prophetas misimus, ut hominibus de uilla praedicarent, et
quis suorum antecessorum finis esset, edocerent, et patefacerent,
aliam curiam timentibus Deum meliorem existere. Sed
nos
uos
uestram inscitiam nequaquam reliquistis.
Unde illis tandem desperantibus, et omnes esse
contradicturos opinantibus, nos uindictam nostram sumpsimus ab illis
malis, nunquam malum oblaturi, nostris amicis liberatis atque
saluatis.
¶ Haec quidem praedicta timentibus Deum maxime miranda sunt. Hic
enim sermo non est ficticius, sed confirmans atque corroborans quod
uestris inest manibus, omnia discernens, et uiam rectam credentibus
patefaciens.