fac-similé réduire la fenêtre zoomer dans le manuscrit dézoomer dans le manuscrit galerie d'images
fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé fac-similé
Bibliander, 1550

AZOARA XXI.

Huius uoluminis quam optime a sapientissimo et eloquentissimo compositi, discernentis et castigantis uerba, me inde castigatore manifesto, [1] promptoque, uobis persuadent, ut non nisi Deum unum inuocetis, et ab ipso ueniam et misericordiam postuletis. Ille etenim exoratus, usque ad terminum praedestinatum uobis hic saeculi prosperitatem, deinceps cuique scilicet suum meritum tribuet. Sin autem, super uos ad Deum omnipotentem redituros, qui uestrae uocis cordisque uariam dissonantiam uobis inhaerentem perspicit, diei magnae malum proiiciemus. [2] Deus quidem coelum et terram sex diebus perficiens, cuius super aquas sedes prius extiterat, et a quo solum omnis creatura uictum accipit, qui rerum omnium loca praesentia futuraque dinoscit, uos in terra constituit, ut quis uestri melius operaretur, agnoscat. [3] Si post mortem eos resurrecturos dixeris, hic nihil nisi fantasiam et incantationem manifestam esse perhibebunt : dicuntque, me nequaquam potentem illis malum immittere, cum illis euentum usque ad determinatam horam differo. Sed sciat omnis, hoc veraciter futurum esse, licet increduli hoc derideant, et ulterius nunquam auferendum : Si post bonum a nobis eis datum, eius subtractionem seu malum ingesserimus, hoc eos ad incredulitatem et cor malum diuerget. Si post malum habitum, bonum eis per nos acciderit, gaudentes ostentant, a se peccata sua recedere, exceptis patientibus atque beneficis, qui ueniam plenumque gaudium sunt habituri. [4] Sed fortassis tuo cordi taediosum atque difficile uidebitur, cuncta praecepta nostra patefacere. Unde quaerent caeteri, an tibi datus sit thesaurus coelitus, an angelorum aduentus ? Tuum autem non est, nisi tantum iniuncta tibi illis nunciare, Deo omnium cognitore. Dicentes hoc a te fuisse compositum, tales decem azoaras quolibet aduocato, [5] nisi solo Deo, afferant, ut sic suum dictum probent esse possibile : Sin autem, hinc diuinae sapientiae positum esse confirment. An creditis in Deum, praeter quem non est alius ? [6] Omni quidem uitam istam, huiusque saeculi decorem diligenti, facta sua non minuendo, praemium hic persoluemus : sed in saeculo futuro nullum bonum pro factis suis recepturus, nil praeter ignis feruorem habebit. Omnes autem Dei recto procedentes tramite, per testes confirmato, qualis est lex Moysis, iam praemissa docens, et condonans credentibus illi, bonum possidebit. Incredulus autem, et deuius, ignem. De ueritate praeceptorum eorum tibi missorum, quanquam plures non credant, tu nullatenus haesites. Imponentes Deo mendacium, sicut pessimi, a pietate dilectioneque diuina repelluntur. Quis enim illis est deterior ? Incredulis semper, atque fidem uiamque Dei sponte linquentibus, in saeculo futuro malum, nullo subueniente uindice, duplicabitur, quia nec audire nec uidere poterunt.

¶ Qui suas animas hic operando, et uerbis [73] errando perdunt, [7] ueraciter saeculo futuro perdentur : Credentes autem, et benefacientes, et ad Deum se conuertentes, paradiso perseuerabunt. Horum quidem membrorum est assimilatio, quasi caeci et surdi, ac uidentis et audientis. An haec aequalia et similia memoratis ? [8] Noë quidem iam suae genti castigatorem, clarumque doctorem cum praeceptis nostris misimus : quo persuadente, ut unum solum Deum inuocarent, quoniam eis magnae diei malum futurum timebat, eorum plurima pars incredula dixit : Te quidem non aliud quam hominem, sicut nos, nec plus quam nos sublimatum, nec alios quam nostri deteriores, nulliusque consilii te sequi uidentes, te mendacem opinamur. Inquit ille : Ego forsan uiam Dei rectam per suam misericordiam mihi datam proficiscor, quod uos caeci minime perspicitis. An uero nolentes ad eam cogemur ? A uobis quidem inde nullam, sed a Deo solo mercedem expecto. Unde nequaquam credentes, quomodo Deo counientur ? Sed uos brutos et inscitos a me repello. Quis enim a Dei uindicta me tueretur, si bonos homines reiicerem ? An nulla memoria solidati estis ?

¶ Nec apud me thesaurum Dei depositum, nec me angelum esse, nec Deum non daturum illis bonum, quos uos irridetis, quoniam suorum scit arcana cordium, nunquam perhibebo : quoniam malis annumerarer. Illi quidem indignantes responderunt : Hoc nimia disceptatio terminetur : tuque pollicita uirtuosa mirandaque, si uerax es, perfice. Dixit Noë : Nullus praeter Deum si sibi placuerit, cum his uirtutibus ueniet. Qui si uos uiam malam aberrare fecerit, cum ipse sit Deus uester, ad quem omnium fiet reditus, nec meum consilium, nec ammonitio prodesse poterit, cum iam etiam impotentes stupidique sitis uos. Deinceps praecipientes Noë, ne contristaretur nimium pro factis humanis, eo quod plures fidem iam adepti minime crederent, ut arcam iussu praeceptoque nostro non praemuniens incredulos et malos, ut summergerentur, fabricaret, iniunximus. Ipse itaque parens, maiori suae gentis portioni ridiculum inde facienti dixit : Vos illudentes me, ego quidem irridebo, uidebimusque malefactorem, et cui dedecus perpetuum incumbet. Ipse quidem ammonitione nostra, omnium rerum duo parilia, cum mandati nostri signum, aqua uidelicet emergens decannos apparuit, in arca reposuit, omnibus pereuntibus praeter admodum paucos, cum eo credentes in Deum.

¶ Noë cum Dei nomine, per quem motum atque stationem habebat, arca eum per montes quasi per undas uehens, in ipsam conscendens, filium suum in alia parte stantem aduocans ait : Fili, nobiscum equita, nec sis ulterius incredulus. Qui respondens ait : Ad montem, qui ab hac aqua me proteget, ego proficiscar. Cui Noë : Nisi cui Deus misericordiam fecerit, nihil omnium rerum hodie saluari poterit. Eos ita colloquentes, interueniens unda disgregauit. Nobis tunc imperantibus terrae, ut aquam emitteret, coeloque ut pluuiam demitteret, facta est Dei mandato aquarum congregatio, montes ipsos transcendens. Me imperante incredulis, ut se remouerent, inquit Noë : O Deus, omnium sapientum doctor, cuius omne mandatum est ueracissimum, praecipe de mea gente meum filium esse. [9] Cui Deus sic respondit : Tuus filius minime de tua gente dicentibus, quia nequam est atque peruersus, nec tu quicquam a te nescitum ulterius a me postules. Te brutum enim et inscium esse nolo. Dixit itaque Noë : Tibi Deus me commendo, uouens me nil perscrutaturum, quod scire non debeam : Et nunc supplici uoto precans, ut ueniam et misericordiam, ne sim perditus, facias. Noë rursum finito diluuio diximus, [74] Cum salute tuorumque saluatione descende, sitque super te gentemque tuam multiplicatio magna. Erit autem hic tua gens, terras diuitiasque possidens et iudicans, usquequo malum item magnum illis immittemus. [10] Haec sunt Dei secreta, quea ante tempus hoc a te genteque tua sciri non poterant. Tu quidem patienter indura, quia finis est timentium Deum. [11] [12] Genti quoque Haath frater suus Huth ita persuadet : O gens Deum inuoca, quem, non alium, deum habetis, quae nunc es solum falsitatis prolatrix.

¶ Ob istud a solo Deo mercedem, non a uobis, cum sitis indiscreti et inscii, postulo, Deum supplici uoto precamini, ut uobis peccata uestra dimittat, et imbrium abundantiam inducat, uestrisque uiribus inde accumulet, ne post fidem adeptam sitis unquam increduli. Responderunt : O Huth, nos quidem pro uerbis tuis quibus non credimus, minime refutabimus quod adoramus, cum tu nequaquam cum miraculis et uirtutibus accedis. Opinamur enim aliquem eorum, quem adoramus, tibi plurimum nocuisse. Quibus ipse Deum testor, me liberum ab illis quos adoratis existere, et omnium expertem, nisi tantum solius dei, qui est dominus meus et uester, cui omnis mundana creatura subiugatur : Ipsiusque est omnis uirtus uisque recta. Unde uos mihi commendato ipsi deo, pro uestra facultate potentiaque nullatenus me praemunientes nocete. Si conuerti nolueritis, post dei praecepta nobis applicata dictaque, alios uestri uicarios in terra constituet Reus omnium custos : nec uos ei nocere poteritis. Huth quidem, ipsique credentes, a magno malo nostra pietate subueniente proteximus. Homines uero Haath suo † legato [13] resistentes, et contradicentes, mandata grauium hominum atque mendacium secuti, ob incredulitatem suam repulsam hic, saeculoque futuro sortiti sunt. [14] Genti quoque Themuth suus propheta Schale sic locutus est  : O gens Deum, praeter quem creatore cares, qui te de terrae limo plasmauit, uitaeque spacium in terra tribuit, adora, ueniamque postula, pollicens te nil mali facturam ulterius. Ipse namque praesens est, respondere paratus.

¶ O Schale, nos tibi plurimum hucusque confisos, ob hoc quod fratres nostri inuocauerunt, deiicere studes, cum de hoc quod tu nobis praedicas, nos dubitantes ei minime credimus. Respondit ipse : O gens, unde tibi scire contigit, utrum rem a Deo mihi sua pietate datam non imiter ? Quis me non agentem Dei praeceptum, contra ipsum tuebitur ? Vos quidem nil nisi damnum mihi generatis. Hanc Dei camelam pro suo modo in terra dei comedere sinite, nullum ei malum inferentes : Sin autem, in proximo uos malum percutiet. [15] Illis autem eam percutientibus, dixi : Omne placere uestrum in domibus uestris per triduum efficite. Hic enim terminus uobis indubitanter positus est. Eo quidem finito, Schale, secumque credentes, ab illius diei malo mea pietate saluans, hominibus mihi contradicentibus a gratia mea repulsis, uidelicet Themuth, suisque, malum terraemotus intulimus. Unde facti sunt quasi nunquam essent. Abraham meis nunciis sibi missis, gaudium atque salutem afferentibus, uitulum saginatum attulit. [16] Sed illis manus suas non apporrigentibus, hic stupidus et timidus factus est. Illi uero dicentes, se non nisi ad Loth suamque gentem missos, sicque solatium et securitatem illi tribuentes, mulieri suae adstanti ridentique dixerunt : Isaac filium paries, unde Iacob orietur.

¶ Hoc a Deo miraculum quomodo fiet, cum ego sim annosa, maritusque meus senex ? Responderunt illi : Hoc quidem minime mirandum, Deo uolente, uobis grato atque benefico, cuius misericordia munifica super huius domus gentem descendit. Illi sic gaudii nuncii facti, cum Abram iam facto securo, mitti, non iracundo, [75] bonorum uerborum credulo, de gente Loth disceptantes Abraham ammonent, ne causam illorum ulterius tractet : Quia Dei mandato malum eis nunc inferetur, nunquam eis auferendum. Eis itaque deinceps ad Loth uenientibus, dolor et angustia cor eius oppresserunt. [17] Illis etenim hospitatis, uenit gens sua, scelere nefando prius imbuta, perscrutatum illos. Quam Loth taliter affatus est : Has meas filias uobis aptiores et mundiores assumite, Deum timentes, nec meos hospites dedecoretis, licet nullus uestri discretus, seu legis obseruator existat. Illi uero respondentes, dixerunt : Constat quidem apud te, nos minime filiabus potituros, et quid facere uelimus. Quibus ipse respondit : O si super uos potentiam obtinerem, uel esset adiutor, quem inuocarem. Tunc eruperunt nuncii, dicendo : O Loth, nos solius Dei sumus nuncii, ad quos ipsos applicari minime fas est. Tu uero in termino noctis proposito, aurora uidelicet propinqua, cum tota tua gente, praeter tuam mulierem, idem quod caeteri passuram, surgens discede. In proximo namque, post horam scilicet praenominatam, summa deorsum, et infima sursum uertemus, et super eos silices acutas et luteas pluere faciemus. Sicque factum est.

[18] ¶ Gentem Madian suus propheta Schaibe sic allocutus est : O gens, Deum inuoca, qui, non alius, est uester Dominus : ipsiusque praecepto, licet auari sitis, unde timeo uobis diei futurae malum, pondus atque mensuram implete, et res cuiusquam nequaquam uilipendite, nec terras uastatum pergite. Quia Dei residuum, si creditis in ipsum, uobis est melius atque commodius : nec ego uester custos semper existam. Responderunt illi : O Schaibe, Praecipisne nos dimittere, quod patres nostri inuocauerunt ? Esne mitis, et prouidus, atque discretus ? Respondit ipse : An scire potestis, utrum ex parte Dei sim ? Quo mihi uictum bonum praebente, uestrum a me discessum minime, sed mandati diuini uobis per me patefacti perfectionis studium affecto. Quia pro posse meo Dei uiam, cui me commendo, et ad quem redibo, uobis patefaciam, et ad eum dirigam, nec uobis difficultatem siue molestiam mea uerba pariant : sed Deum precamini, poenitentiam agendo, pium ueniaeque datorem. Sin autem, uos incurretis passiones gentis. Noë, seu gentis Huth, seu Schale, seu Loth, quae nequaquam multum remota est. Illi quidem haec audientes, dixerunt : O Schaibe, cum tu sis debilis et ignobilis, te paruum appreciantes, a gente nostra prorsus eiicimus, nec de tuis praeceptis quicquam retinemus. Respondit ipse : Ad meam generositatem plus quam Deum ipsum attenditis, omniaque complectentem post terga proiicitis.

¶ Vos itaque pro modo uestro facite, uelut et ego meo, expectantes, et ego, quis uestri probabitur mendax, malo dedecoreque superincumbente. Ipsum itaque Schaibe, suosque factores, termino statuto liberantes, malos et incredulos ad nihilum redigendo, quasi nunquam essent, suas domos funditus diuulsimus. [19] Moysi quoque cum praecepto nostro uirtuteque magna ad Pharaonem gentemque suam misso, Pharao resistens, suamque gentem distorquens, ipsa uolente, ipse dux illius in aliud saeculum, et ignem, locumque malum effectus est. Illis autem in hoc saeculo repulsam et letum, et in alio malum multimodum patientibus, nos minime nocuimus : sed ipsi suis animabus detrimentum operati sunt. In mortis quidem articulo, et malorum euentu parum eis profuit, sed immoderate nocuit, quod Dei loco adorabant. Omnium quoque uillarum diuina captio grauis est, et ineuitabilis.

¶ Haec [76] quidem satis sunt admiranda, timentibus malum illius diei : qua post terminum praescriptum adueniente, omnium coram Deo fiet congregatio, nec quispiam, nisi diuino nutu quid loquetur, ubi felicitas et infortunium omne patefiet. Infortunati namque, nisi quos ipse Deus uoluerit, omnia sciens prout uult, ignem gementes ingredientur, quo dum coelum terraque durauerint, perseuerabunt : Et per spacium consimile felices omnes, quos Deus uoluerit, paradisum obtinebunt. [20] De his qui nihil nisi quod sui patres adorauerunt, inuocant, nil dubites, quin sibi partem suam absque diminutione reddamus. Nisi Dei uerbum praescriptum firmum esset, et immutabile, eos qui libro Moysi contrarietates inferunt, caeterosque similiter dubitantes, Deus ipse iam iudicasset, omnia sciens, omnibus sua reddens opera. [21] Tu igitur te, credentesque tecum, sicet nos praecepimus, corrige : nec se unquam inde diuertat quispiam, cum Deus omnia uideat.

[22] ¶ Nolite uos male gerentibus associare : Sin autem, uos comburet ignis, omnis adiutoris expertes. [23] Coram deo in diei capitibus, parteque noctis, ad peccamina delenda, bonaque commemoranda, orationes fundite, expectantes mercedem, quam nemini Deus auferet. Si generationum praeteritarum, eorum paucorum qui liberati fuerant, quis residuus esset, ne malum in terra fieret, praeciperet. Sed malos, nil nisi sectam patrum suorum sequi uolentes, Deus ipse confundit, uillas suas pessundare nolens, ne bonis hominibus iniuriam inferat : quo uolente, tota gens una fieret. [24] Sed inerit semper contrarietas, nisi quibus Deus ueniam et misericordiam fecerit : Cuius uerbum indubitanter complebitur, uidelicet quod infernus de diabolis omnibus et hominibus replebitur. Inibimusque sermonem cum omnibus de nunciorum nostrorum praeceptis, ut corda uestra firmentur, et in hac re ueritatem, et castigamen, atque memoriam credentibus uideat. Incredulis autem dicito, uestra negotia pro modo uestro facite, expectantes, et ego mea similiter peragam.

¶ Dei sunt arcana coeli et terrae, ad quem omnia mandata redeunt. In eum credite, uos commendantes illi, quoniam ipse factorum uestrorum non est negligens :

notes originales réduire la fenêtre

[1] Alcorano eloquentiam arrogat.

[2] De origine rerum opinio.

[3] Resurrectioni mortuorum contradicentes.

[4] Simplex credulitas requiritur.

[5] Ante prouocauit ad unius Azoare compositionem : nunc ad decem, forte conditionem aspernatus.

[6] Malorum prosperitas non est felicitas uera.

[7] Fidelium et infidelium collatio,

[8] Noe diluuio superstes memoratur, fabulis admixtis.

[9] Curiositas Noe a Deo castigatur.

[10] Aliter quam Gen. 8. et 9 .

[11] Imo ante te Moses rectissime ista perscripserat.

[12] Haath et Huth, ut supra.

[13] † Nuncio Huth.

[14] Schale propheta gentis Themuth.

[15] Ineptit super camelo.

[16] Abraham ut angelos hospites acceperit, exponit : sed discedens a Mose, Gen. 18

[17] Gen. 19. Sodomae scelus punitum.

[18] Schaibe Madianitarum propheta.

[19] Pharao Moysen uilipendens a Deo punitus.

[20] Patrum cacozeli.

[21] Homines erudiantur per Machumet.

[22] Sodalitium malorum cauere iubet.

[23] Orationes.

[24] Damnatorum multitudo.