AZOARA XX.
Haec huius libri
sapientis doctoris mirabilia,
cunctis hominibus admiranda, quibus hominem de
semetipsis afferentem illa, et monstrantem Deus maximum praemium
bene gerentibus, incredulis poenas daturus, misit : increduli
manifestas incantationes esse dixerunt.
[1]
Sed ipsi quidem nec oratorem sibi, nec tutorem inuenient,
nisi nutu consilioque Dei, qui est dominus noster, coelum et terram
sex diebus creans, et postea coelos ascendens, rerum omnium
deliberator.
Hunc itaque
dominum nostrum, ad illum redituri (summus etenim terminus est
ueracissimus, si memores estis) aduocate. Qui creator omnium, ad se
post mortem reuocabit omnes, ut bonis et credentibus rectum et
aequum, incredulis ignem malumque graue largiatur.
Idem etiam soli lumen, lunaeque
claritatem, et mansiones, ad annorum caeterorumque spaciorum numerum
ueritatis tantum noscendae causa tribuit,
et diei noctisque uicissitudinem
res sapientibus discernit, omnibusque se timentibus miranda in coelo
terraque composuit.
Horum nostrorumque praeceptorum negligentes,
igni ob suos actus insidebunt.
Sperantes autem se
redituros ad nos, hoc saeculum alii postponentes, sicque fidem
adepti benefacientes, in paradiso perseuerabunt.
Hi quidem tales Deum inuocant, et
sese mutuo demum salutant, inuocationisque fine Deo totius mundi
domino grates soluunt.
[2]
¶ Si deus adeo festinus atque pronus in malum hominum
existeret, quam in bonum, iam eorum accessisset terminus. Unde non
habentes spem redeundi ad nos, in errore suo quasi caecos errare
patimur :
qui malo
contingente, secundum ipsum sui status modum, scilicet iacendo, seu
stando, sedendoue Deum quantocius adiutorem inuocant : quo demente
malum, quasi nunquam inuocassent Deum, redeunt. Ita sua facta sibi
uisa pulchra fecimus,
plures generationes praeteritas, quia legatis nostris uirtutem
afferentibus minime crediderant, et malefecerant, ex merito suo
prorsus deleuimus.
Quorum uos iam uicarios, usquequo facta uestra uideamus,
constituimus.
[3]
Cum eis uirtutes manifestas Dei lego, ad deum
nullum sperantes reditum inquiunt : Alium Alchoran nobis aporta, uel
istum uaria. Quibus me id minime facturum respondeo, tum ob
diuinorum praeceptorum obseruationem, tum ob malorum die magna
timorem.
Notandum item,
me longo tempore prius inter uos commorantem, nullatenus uos cum eo
uisitare, nisi diuina uoluntas compelleret. An uos error et inscitia
uexant ?
Quis enim
peior imponente Deo mendacium, aut suis contradicente praeceptis ?
Cum huiusmodi uiris nullum bonum Deus dirigat.
An uos increduli, et inuocantes
loco dei, putantes ipsum pro uobis precaturum,
[69]
quod utriusque, boni malique uidelicet inefficax reperitur,
Deum agnoscere, nec coelo nec terra scitum cogitatis ?
Ab his quidem suis dictis deus me
liberauit,
[4]
cum gens prius una, ita nunc
uarietur, nisi propter Dei uerbum praescriptum de sua controuersia
liteque fieret iudicium : inquiunt, si diuina sibi praecepta non
adscripsisset.
Deus est
omnium occultorum cognitor : expectetis igitur, et ego.
¶ Hominibus post mali passionem bono rehilaratis, artem atque dolum
in nostris praeceptis facere nitentibus, dic, Deum callidiorem et
prouectiorem esse, qui suis legatis omnes uestras machinas atque
dolos agnoscit.
Ille
uobis transitum terrarum et animum praestans, usquequo omnes in una
naui coadunauit, uentum prosperum gaudii datorem primo contulit,
deinceps uento peruerso superueniente, et undas circumquaque
coagitante, illi timentes hoc obsidionem esse,
[5]
Deum legis bonum adiutorem inuocando dixerunt :
Si nos ab hoc malo liberaueris, ulterius tibi subiecti gratias
reddemus.
Sed illi en
liberati, terraque positi, malum fallaciter et iniuste perpetrant,
sibimet solis hoc agendo noxii : quibus a me facto suo reditu, omnes
suos actus reuelabo. Nonne perpendunt paucitatem atque breuitatem
huius mundanae substantiae ?
Haec namque uita campo comparatur, qui per aquam
coelitus missam se suo foetui commiscentem, ut uictum humanum atque
feralem educat, floribus et fructu decoratur :
[6]
hominibus me tunc † poenitentem
[7]
esse
fatentibus, deinceps nostra uoluntate die noctuue ducente, ad
stipulam reducitur, priori formae ualde dissimilem. Me res ita
discernentem, sapientem exaudiet Deus,
ad uiam salutis uocans, et electis uiam rectam
notificans.
Benefacientibus tribuet bonum, et
supra quorum faciebus nunquam inerit pallor seu molestia, eruntque
paradisi dominatores perseueranter :
Peccatores autem aequum sibi simileque praemium
suscepturi, dedecore
premundi
praemundi
, nullum tutorem seu saluatorem habituri, uelamen quasi
noctem nigram, faciebus suis apponent. Et hi sine termino ignis
ministri manebunt,
die
congregationis omnium, coram me dicturo incredulis, uobis uestrisque
participibus, etiam uos nullatenus adorasse me perhibentibus
postulabitis,
dei
testimonium inter nos et uos sufficiens adsit, nos ob incredulitatem
uestram negligentes extitisse :
tuncque se ad Deum suum ueritatis dominum
conuertentes, prius deserent uerbum suum, cum omnis anima
praemissorum mercedem accipiet.
[8]
¶ Datorem tamen uictus in coelo et terra, oculorum et aurium
iudicem, uitae mortisque largitorem, omniumque rerum prouisorem,
Deum esse testantur. Cur igitur non timent eum ?
Hic est Deus suus, dominus uerax :
Et ueritatem deserens, nil praeter errorem atque iacturam sequitur.
Cur conuerti negligitis ?
Dei quidem uerax est uerbum, quod incredulos nunquam
conuertendos affirmat.
Estne quis uestrorum participum homines creans, et ad se reducens ?
Deus quidem erat, et ad se reditum praestat.
[9]
An est eorum quis, qui rectam uiam
instruat ? Deus quidem eas edocet : quem imitari melius est, quam
ignorantem, usquequo doceatur. Cur hic, sic esse non discernitis ?
Sed horum plurima pars
ambiguitatibus et opinionibus, quae ueritati collatae nihil sunt,
abducitur, Deo sua facta dinoscente :
cuius nutu praeceptoque solius, hic Alcoran omnis
falsitatis expers,
[10]
quoniam est Dei domini mundi,
constituitur.
Dicentibus eum tuum esse figmentum, dic, ut saltem unam azoaram
harum alicui consimilem, quolibet adiutore nisi solo Deo suffulti,
efficiant : ut sic an ueridici sint, appareat.
[11]
¶ Plures quidem contradicunt, eo
quod noticiam eius se minime posse compraehendere fatentur. Quid si
sua qualis est explanatio, sibi mitteretur ? Antecessorum uestrorum
similiter contradicentium, qui finis, prospicite.
Eorum tamen quidam illi credunt,
quidam minime, Deo singulos
[70]
discernente.
Contradicentibus
dicito, ut sibi sua sint negotia, tibique tua, ipsique a tuis
factis, et tu a suis liber.
Te quibusdam eorum auscultantibus, esne petens, ut
illi surdi, cum sint indiscreti, tuam uocem intelligant ?
Eorum quidam ad te respiciunt.
Tune caecos uiam rectam docebis ?
[12]
Deus ipse nemini facit iniuriam : sed homo ipsemet
sibi officit.
Die
resurrectionis opinabuntur singuli, se non plus quam per unius horae
spacium iacuisse : et ad inuicem se cognoscent :
[13]
ibique
summam iacturam sentient, qui erronei congregationi coram Deo
contradicebant.
Eorum
quae dicemus, te partem docebimus, aut mori faciemus, et ad nos
facto reditu cuiusque gentis,
suus nuncius sibi missus ueracissimus iudex, nemini
faciens iniuriam, aderit, Deo omnium operum assidente teste.
Quaerentibus illius
horae noticiam,
ad tuae
ueritatis probationem responde : animae meae bonum seu malum
nequaquam iudico, nisi quod Deus discernens tribuit.
Cuique gentium terminus suus
adscriptus est, quem praecedere uel subsequi nemini licet : nec
cuiquam prospicere datur, utrum die noctuue suum malum accidat. Sed
uos increduli, cur ita properatis ?
¶ Siquidem cum aduenerit, credetis. Nunc uero cur antecedere
nitimini ?
[14]
Vos
increduli malique, uestra malefacta non nisi pro modo lucri uestri
gustate :
et deinceps
an sim uerax, quaerite, quod esse, sic per ipsum iurando
testabuntur.
[15]
Ego siquidem uerax
sum : sed uos id minime dixistis.
Quilibet male gerentium tunc semetipsum ob malefacta
redarguens, cum iudicium inter omnes ueracissimum, omnis expers
iniuriae fiet, omnem substantiam mundanam si possideret, eam pro sui
redemptione redderet.
Cur igitur uestri reditus ad Deum
uniuersorum regem,
uitae mortisque datorem, cuius terminus,
licet plures nesciant, est
ueracissimus, non recordamini ?
Vobis quidem iam a Deo castigamen, et salus
nostrorum cordium occultis, uiaque recta et misericordia bonis
hominibus
dei
misericordia nutuque gaudium uobis afferens aduenit, quod omni
uestra substantia melius est atque preciosius.
Cum deus uobis uictum sufficienter
exhibuit, cur de ipso hoc Haram et illud Hale constituitis ? Utrum
hoc praecepto suo, an impositione uestra facitis, de Deo
mentientes ?
Quid de
semetipsis in alio saeculo cogitant ? Ipse quidem hominibus prorsus
utilis, licet ipsi grates minime persoluant.
¶ Amodo licet uerbum in omnem partem uergitis, omnium cogitationum
uestrarum et electionum atque factorum testes erimus, nec alicui
coelestium seu terrestrium addi subtrahiue potest, nisi quod libro
lucidissimo inscribitur.
Deo quidem se commendantes, uidelicet credentes
atque timentes,
[16]
secundum Dei uerbum immutabile,
tum in hac uita bonum, tum in futura
plenum gaudium timoris expertes sortientur.
Neminem aggrauet nos
dicere, solius dei scientis et audientis omnia, cuius imperio
subiacent uniuersa,
qui
noctem quieti, diem motui deputat, quae sunt satis audientibus
admiranda, immensitatem uerumque precium esse.
Non imitemur inuocantes loco Dei
participes, cum ignorata dicentes, nil praeter opinionem sequantur :
dicendo, Deum sumpsisse
filium, quo nequaquam indigens est, cum sit omnium abundantissimus,
uniuersa coeli et terrae possidens. An habent inde rationes hoc
demonstraturas ? An deo nescitum imponunt ?
[17]
Omnis deo mendacium illud
imponens, hic bono carebit,
et ad ipsum suo reditu facto malum grauissimum ob
incredulitatem ab ipso recipiet.
¶ Audiant isti Noem, suae genti dicentem : Si sit uobis molestum
atque graue, me uobiscum praesentem existere, ut praecepta Dei uobis
intimem, rebus uestris atque participibus, ne uos tenebrositas, et
error includat, coadunatis,
[71]
mihi memetipsum
Deo commendanti patefacite, retinaculum uestrum atque sectam.
Sin autem, a solo Deo,
qui me credentibus associauit, nequaquam a uobis praecium postulo.
Ipsis quidem
contradicentibus, eum suosque factores in aequore uase saluauimus :
et contradicentibus summersis, alios eorum in terra uicarios
constituimus. Ecce quis eorum finis contigit, quibus maxima merces
promittebatur.
Post
hunc caeteros cum uirtutibus prophetas hominibus misimus : sed eorum
credere renuentium, hostilitatemque malentium, corda sigillauimus.
[18]
Moysen item
et Aaron, cum nostris praeceptis ad Pharaonem suamque gentem
misimus.
Sed illi ob
maliciam et superbiam suam resistentes, ueritatem uisam diuinitus,
[19]
artem magicam esse perhibebant :
quam Deus odit, et abhorret.
Moysi quaerenti cur hoc
facerent,
dixerunt :
Ideone uenisti, ut nobis, qui tibi non credimus, a secta patrum
nostrorum deiectis, in terra nostra super nos sublimeris.
Tumque Pharao quatuor sapientes
magos ad se iussit adduci.
[20]
¶ Illis quidem iam
praesentibus, Moysique praecepto mutationem pro uelle suo
gerentibus,
inquit
Moyses, Cur incantationibus studetis, quas deus ipse confundet,
Operibus etiam
huiusmodi sua uerba confirmans, licet malis nolentibus, detrimentum
immittit.
Paucis uero,
illiusque gentis minimis Moysi credentibus, Pharaonem ut nimiae
potentiae, et operis immoderati,
suamque gentem nimium timentibus, ipse Moyses
solatium praebens inquit : Si in Deum creditis, eius uos tutelae
commendate.
Ipsi igitur
se Deo commendantes, deum deprecantur, ut eos minime malis gentibus
ridiculum atque prodigium constituat :
sed pro sua pietate misericordiaque ab illis
liberet.
Moysi deinceps
fratrique suo praecepimus, ut in Mezara sui gentibus domos uersus
orientem constituerent, et in eandem partem orationes funderent,
dicerentque bonos summum bonum possessuros.
Moysi deinceps Deum oranti, ut
Pharaonem ornatu diuitiisque mundanae uitae donaret, suisque
diuitiis repagulum cordique sigillum obiiceret, ut sic obstinaciter
erroneus ante mali grauis aduentum nullatenus crederet,
inquit Deus, se suis orationibus
rectis respondisse, et ne uiam errantium insequeretur iniunxisse.
Quando cum filiis
Israël mare transiuimus, et Pharaoni, exercituique suo ob inuidiam
et inimicitiam eos insequentibus, fere submersionem induximus,
Pharao iam non in alium quam in deum filiorum Israël se credere
confessus est.
¶ Tandem ne nunc hucusque malefactor et incredulus,
hodie tuum corpus liberari, ut sit
posteris miraculum, quaeris ? De nostris miraculis atque uirtutibus
pauci cogitant.
Nos
deinde filiis Israël in Asia locum optimum praestantes, eis bona
saporiferaque contulimus, nullam eis nisi praemunitis et castigatis
contrarietatem inferentes, et eorundem in saeculo futuro post
scientiam datam contrarietates discutiemus.
Si de mandatis tibi missis
quicquam dubitas, antecessorum tuorum lectiones perlegendo,
ueritatem tibi missam agnosces, ne sis ambiguus, nunc negans, nunc
affirmans.
Omnis enim
nostris praeceptis contradicens, perdendis annumerabitur :
nec quis super se dei
uerba firmans,
ante
grauissimorum malorum aduentum credet, licet omnia mundi miracula
uideat.
Adhuc nulli
uillarum, nisi tantum genti bonae, sua fides interitum surripuit :
Ei uero huius mundi dedecus ob fidem suam auferentes, usque ad
terminum non a nobis in antea positum promouimus.
[21]
Si Deus ipse uellet, omnes
terraeni simul crederent. An tu gentes ad fidem et credulitatem
cogere studes ?
[22]
nisi Deo
uolente, nemo credere poterit, qui malos et indiscretos in sua
sordicie dimittit.
¶ Constat euidenter, nil coelestium seu terrestrium, nec miracula
seu uirtutes incredulis quicquam proficere posse,
qui suorum
[72]
antecessorum dies euentusque consimiles, nil aliud
expectant. Expectent igitur,
et ego deinceps, ut nos decet, nostros nuncios cum
credentibus illis saluabimus.
Ab eis, quibus huius legis inest ambiguitas, ego
dissentiens, non adoro, quos ipsi : sed unum Deum solum, qui nobis
omnibus mortem inducturus,
me conuertens ad legem rectam credentem fecit,
prohibens me, participes, et aliquid loco Dei nec officere nec
iuuare potens, adorare :
[23]
cuius bonum munus nullus auferre poterit, quin pro
suo uelle cuilibet accidet.
Malum nemo nisi ipso praemonstrante praenoscere
poterit.
Iam diuina
ueritas nobis data, rectam uiam proficiscentibus ostendit, cuius
obseruatio salutem obseruantibus generat, error quidem detrimentum.
Vobis itaque cauete, quoniam ego non semper uester custos existam.
Tu quoque super te
caelitus missum sequere, et sustine, usque quo Deus iudex optimus
diiudicet.