Note [original edition] :
NOTÆ.
De Suræ inscriptione, & loco :
& de numero versuum illius, nihil occurrit, quod peculiari nota
dignum sit. De pręmio Lectoris ita Zamchascerius :
من قراء سورة البلد اعطاه الله الامان من غضبه يوم القيامة
Qui legerit Suram Regionis, dabit illi
Deus securitatem ab ira sua in die Resurrectionis.
I.
Non juro per hanc Regionem. ] Omnes conveniunt, Regionem hanc
esse Meccam, in qua Mahumetus indigena residebat. Hìc etiam adverto,
particulam negativam
لا
non, existimari ab expositoribus
superfluam.
III.
Et per generantem, & quod generavit. ] Nempè, per
genitorem, & genitum, seu genitos. Explicat Gelal :
ادم وذريّته
Adam, & generationem ejus, seu
genitos ab eo, vel posteros ejus. Zamchascerius pro generante intelligit
etiam ipsum Mahumetum, vel Ismaelem, aut Abraham. Alii simpliciter
volunt, hìc intelligi omne generans, & omne genitum.
V.
An
existimat. ] Sugillat hìc juxta Gelalem superbiam, &
jactantiam cujusdam nobilis Coraisitæ nomine
ابو الاشدين
Abul-Asciaddain. Alii tamen juxta
Zamchascerium, volunt notari
الوليد ابن المغيرة ,
Validum filium Mogheirę. Horum
alteruter gloriabatur, se divitias pessumdedisse pro sustinendis contra
Mahumetum inimicitiis.
XI.
At verò non transcendit clivositatem. ] Arabicè :
فلا اقتحم العقبة : locus obscurior. Porrò
عقبة est
jugum montis, seu pars montis, quæ
difficiliùs ascenditur. Hìc satis ineptè explicatur à Mahumeto pro
liberatione cervicis, seu captivi :
Porrò Gelal exponit per interrogationem
فهلا
Nonne, ironicè, ut alibi notavimus,
in sensu negandi. Verbum autem
اقتحم interpretatur
جاوز
pertransiit. Sensus igitur est :
Non redemit captivum.
XIV.
Aut cibare in die habente famem. ] Nimirùm per
clivositatem, intelligit etiam
cibare pauperem in die habente famem
, idest, tempore famis.
XVII.
Deindè fuit ex iis, qui crediderunt. ] Jahias :
ثم كان الذي فعل ذلك من الذين امنوا
Deindè fuit ille, qui hęc fecit
(nempè, qui redemit captivum, cibavit pauperem, &c.)
ex iis, qui crediderunt, &c. Sed
Gelal, & Zamchascerius connectunt cum
اقتحم , itaut hìc etiam operetur particula negativa
فلا , & sensus sit,
Deindè non fuit ex iis, qui crediderunt,
&c. Adeò confusus, & obscurus est Alcoranus in suis
sententiis, ut Moslemi ipsi in iis explicandis incerti sint, an aliquid
affirmet, an verò neget.