Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Moysen non semel, sed sæpiùs
ab Israelitis læsum fuisse, apertissimè habetur ex Pentateucho. Quòd
verò totam hanc læsionem velit Alcoranus, juxta Expositorum sententiam,
in eo sitam fuisse, quòd illum hernię morbo laborare populus
affirmaret : ridiculum prorsùs est. Neque enim hoc erat tantum malum, ut
ex illius vulgatione Moyses adeò se læsum fuisse conquereretur. Sed
figmenta sunt hæc, quæ jam suprà refutavimus.
II. Ea, quæ habet hìc Alcoranus
de Christo, & Apostolis, & de prædicatione facta ab ipso Christo
de Mahumeto, ejusque nomine, ficta prorsùs, & falsa esse patet :
nullibi enim apud Euangelistas, aut Sacros Scriptores reperiuntur. Quòd
si dicant Mahumetani, hæc vel à Christianis ex Euangelio sublata fuisse,
vel ab Euangelistis prætermissa, & à Deo Mahumeto revelata : jam
alibi ostendimus, primum esse omninò impossibile. Secundum verò gratis
prorsùs asseritur. Neque enim credi, nisi stultissimè potest, rem tanti
momenti, qualis erat novi Prophetæ, ac legislatoris, novæque Religionis
promissio à Christo Israelitis facta, ita in oblivionem abjisse, &
tàm alto silentio oppressam fuisse, ut ne Apostoli quidem de ea quidquam
resciverint, nec Euangelistæ aliquid meminerint : & Ahmadi nomen à
Christo prædictum nunquam in notitiam ullius per tot sæcula devenisse.
Vide Prodromi par. 1. cap. 6. pag. 26.
III. Falsò, & prorsùs
Thrasonicè jactat Mahumetus, se Religionem, seu potiùs superstitionem
suam Religionibus universis superiorem effecturum. Nunquam fecit hoc,
neque faciet : semper enim Christiana Religio & Mahumetana, &
cæteris Sectis erit superior : quemadmodùm alibi demonstravimus. Vide
Prodromi par. 2. cap. 5. pag. 24. & par. prim. in proæ. pag. 2.
& alibi.
IV. Prætereunda non est consueta
Mahumeti fraudulentia, dùm à Dei laude exordiens statim scenam immutat,
& ad exercitus suos in bello ordinandos, & instruendos
transgreditur. Hæc scilicet est malorum Principum ars, ambitionem, &
impietatem suam religione, & pietate, ad faciliùs populos fallendos
cohonestare. Omitto, quàm importunè, & penitùs extra rem, à choro,
ut ita dicam, ad castra ; à bello ad Moysen ; ab Israelitis ad Jesum,
& Apostolos ; ab his ad superstitionem suam Eslamiticam transiliat.
Sed hoc perpetuum est vitium in Alcorano, in quo una tantùm constans est
inconstantia.
V. Dùm Mahumetus affirmat hìc
juxta Mahumetanorum expositionem, asseclas Christi post ejus mortem, seu
assumptionem in cœlum, in duas factiones divisos fuisse : alii quippè
asserebant, eum esse purum hominem, alii verò etiam Deum, seu filium
Dei : ac proptereà inter se armis decertasse : Deum verò primos
adjuvisse, ut de secundis victoriam referrent, illisque superiores
evaderent ; manifestissimi mendacii testimonio omnium antiquorum
Scriptorum, atque etiam Sacrarum Scripturarum, quas Mahumetus, &
Mahumetani infallibilis veritatis esse credunt, convincitur : Nam in
Actis Apostolorum cap. 5. scribitur de omnibus Christi asseclis :
Multitudinis autem credentium erat cor
unum, & anima una : Nec usquam legimus, fuisse inter eos
hujusmodi scissuras circa Christi humanitatem, & divinitatem ; &
multo minùs, inter sese ob hanc causam armis decertasse, & eos, qui
contendebant Christum esse purum hominem, illis, qui etiam divinitatem
ei tribuebant, superiores in bello fuisse. Fabulæ hæc omnia sunt, &
mendacia. Vide, quæ dixi in Prodromo par. 3. cap. 16. pag. 27. quibus
similia sunt ea, quæ scribit Ahmed Ebn-Edris relatus ab Hottingero in
Historia sua Orientali pag. mihi 345. nimirùm D. Paulum, cùm ex
persecutore Christianorum divinis flagellis admonitus Christo nomen
dedisset, sese intra sacellum occlusisse, ubi cęlestibus revelationibus
fruebatur. Nullum autem unquam admittere ad colloquium voluit, nisi post
multos dies : tùm verò quatuor tantùm admisit : nempè
يعقوب
Jacob, qui fuit Author Jacobitarum :
فسطور
Nestur (seu Nestorium) à quo
Nestoriani orti sunt :
ملكون
Melkun, à quo dicti sunt Melkitæ :
&
المومن
Elmumen, idest
Fidelis, quia scilicet hic solus
veram fidem profitebatur. Cùm autem quatuor his viris S. Paulus Christi
divinitatem, & humanitatem manifestasset : tres primi, quamvis cum
aliqua inter se differentia, crediderunt. Elmumen autem obstinatè
perstitit in sententia sua asserens, Christum non esse, nisi purum
hominem. Quamobrem S. Paulus invitavit tres primos, & eorum asseclas
ad præliandum contra Elmumen, eosque, qui illi adhærebant. At Elmumen
profligavit illos : fugeruntque in Syriam. Hactenùs Ahmed Ebn-Edris.
Porrò Zamchascerius refert expositionem cujusdam Zeidi Ebn-Aly, qui ab
aliquo, ut puto, Christiano admonitus, agnovit clarissimum Prophetæ sui,
ejusque Expositorum errorem : utque illum aliquo modo purgaret, voluit
Alcoranum loqui non de prælio aliquo materiali inter asseclas Christi,
sed de
الحجة , nempè de
concertatione illa, quæ fit per disputationes, & argumenta inter
adversarios in rebus fidei, vel religionis. Sed in hoc discedit Author
iste à communi suorum sententia : neque omninò eximit Mahumetum à
falsitate, cùm nullæ hujusmodi concertationes fuerint inter primos illos
asseclas Christi.