Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Mirum est Mahumeti ingenium ad
pecuniarum aucupium. Primò enim captat popularem auram ex laudibus Dei :
ut ex concepta de illius pietate opinione, nemo posse in illo fraudem
suspicari. At quemadmodùm sues caudam, ita Mahumetus stylum semper ad
eundem scopum revolvit. Ampullosę Dei laudes in proprium lucrum tandem
dissolvuntur, & evanescunt. Stipem de more à suis emendicat.
Increpitat eos, quòd pecunias suas avidiùs retineant, neque eas sibi
dilargiantur pro via Dei, nimirùm pro bello contra Patriam, &
Concives suos, ac cognatos gerendo, expendendas. Concludit tandem
epiphonemate, idem esse Mahumeti marsupium implere, ac Deo fœnus
pulchrum, idest cum maxima honestate, & utilitate fœnerari. Quoniam
verò Arabes, quantumvis agrestes, non erant adeò bardocuculli, ut
propter hujusmodi verba, pecuniarum suarum jacturam facere vellent addit
homo vaferrimus consueta supremi judicii terriculamenta, nec cessat
interim Paradisi sui merces exponere, nec artem ullam prætermittit, qua
miserorum hominum marsupia possit emungere.
II. Thrasonicum in morem Paradisi
sui dilatat fimbrias, dùm illius amplitudinem tantam esse, quanta Cœli
totius, & terræ est, pronunciat. Atqui certissimum est apud
Mahumetanos, Paradisum in septimo Cęlo situm esse, & partem tantùm
illius occupare. Quomodò ergo & Cœlum, & terram potest
latitudine, & amplitudine æquare, nisi extra Cœlum, & terram in
spaciis imaginariis collocetur ?
III. Quod asserat, Monachismum
fuisse laudabile Christianorum inventum, quo Deo magis placerent, non
autem institutum aliquod à Deo præscriptum, ac præceptum : potest ex
parte tolerari. Re enim vera Christus monasticam, seu religiosam vitam
non præcepit, sed liberam reliquit. Nihilominùs dici non potest absolutè
ab hominibus Christi asseclis adinventam fuisse : nam Christus ipse in
Euangelio illam exemplo suo, & Apostolorum docuit, quantum pertinet
ad substantiam illius, licèt modum illum in cænobiis, cum trium votorum
solemnium professione vivendi, qui nunc etiam est maximè in usu, non
immediatè à Christo Domino, sed ab Apostolis, eorumque successoribus,
non tamen sine Dei afflatu institutum fuisse probabiliùs censeatur. Ex
parte etiam verax est Mahumetus, alioqui mendacissimus, dùm Christianos
Monachos institutum suum malè observasse pronunciat. Hoc tamen de
aliquibus tantùm, vel etiam de multis verum est. Sed humanæ hoc
imbecillitati tribuendum : in omnibus enim institutis, quantumvis
optimis, & sanctissimis usu venit, ut temporum decursu in deterius
prolabantur, vel à suis principiis non parùm degenerent, ac devient.
Cæterùm semper fuerunt, hodieque sunt inter Christianos, monasticæ, seu
regulares familiæ, in quibus exactissima morum norma, pietatis studium,
vitæ austeritas, & sanctimonia, omniumque virtutum forma
conspiciatur. Ex hoc loco Alcorani manifestè patet, Mahumetum approbare
tanquam bonam, & veram religionem à Christo institutam ; in qua
proptereà sola possit ęterna salus reperiri. Quod verò vel Mahumetus
ipse, vel Moslemi respondeant, Christianos religionem à Christo
institutam mutasse, vel corrupisse, apertissimum est mendacium, ut in
Prodr. par. 3. cap. 1. & 2. demonstravimus.
IV. Cùm in Alcorano verbum
انزل
demittere, perpetuò dicatur de iis
rebus, quæ è cælo, vel aere in terram à Deo
mittuntur : & hoc loco dicere
fingatur Deus,
انزلنا الحديد
demisimus ferrum : manifestè patet,
Mahumetum credidisse, ferrum non è terra erutum, sed vel è Cœlo, vel è
Paradiso à Deo in terras demissum fuisse : quemadmodùm Mahumetanos,
etiam ex Mahumeti testimonio existimavisse, non negat doctissimus
Interpres Zamchascerius.