Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Iam tandem post tot repulsas
Meccanorum postulationibus à Mahumeto factas, postque tot
protestationes, se missum non esse ad miracula patranda, quæ alioqui
forent illis prorsùs inutilia : eorundem importunitate compulsus, patrat
miraculum Mahumetus, & coram multis Lunam in duas partes discindit.
Hoc scilicet, post innumeras, vestigationes, toto ingenii connatu
adhibito, expiscati sunt Moslemi acutiores Prophetæ sui prodigium in
Alcorano. Verùm nullum hìc miraculum indicari, asserunt plures ex
Mahumetanis, ut suprà vidimus, ex testimonio Zamchascerii, &
Beidavii. Volunt enim hi, agi in hoc loco tantummodò de die Judicii
supremi, & de uno signorum illam præcedentibus : itaut sensus sit :
Appropinquavit dies Judicii : quamobrem scindetur Luna ad illius
propinquitatem indicandam. Hoc apertè ostendit particula
ف in verbo
فانشق : quæ particula dicitur
consecutionis ac si dicat :
Appropinquavit dies Judicii, & consequenter scindetur Luna. Quòd si
dicas cum quibusdam Expositoribus, Mahumetum loqui de scissione Lunæ jam
à se facta, ut sensus sit : Appropinquavit dies Judicii, jam enim scissa
est Luna, quod est signum proximi illius adventus : Respondeo, valdè
arroganter tribuere sibi Mahumetum miraculum illud, quod ex Divina
præordinatione jam statutum erat ad indicandum omnibus diem Judicii.
Prætereà mendacem se, vel deceptum manifestè ostenderet, assignando pro
signo proximo diei Judicii scissionem Lunæ à se factam, postquam
transierunt jam plusquam mille anni, nec tamen dies Judicii advenit,
neque ullum illius vestigium certum apparet. Dices fortassè, etiam sanctum Gregorium Magnum, qui
vixit paucis annis ante Mahumetum, existimasse, diem Judicii jam esse
proximam, putando, calamitates sui temporis, & præsertim pestes, ac
bella esse signa illius. Respondeo, Sanctum Gregorium, tamquam hominem
locutum fuisse, non ex Divina revelatione, sed ex propria opinione. At
Mahumetus ex Divino Oraculo se loqui profitetur : quamobrem, vel ipse
mendax est ; vel mendacium Deus illi revelavit. Huc accedit, scissionem
Lunæ nusquam, & nunquam in sacris litteris supremi Judicii signum
nobis assignari. Nihilominùs, quòd Mahumetus signum aliquod, vel
prodigium in Luna, vel per Lunam Meccanis suis ostenderit, non est
prorsùs improbabile. Nihil solemnius Magis ; Veneficis, ac
Præstigiatoribus, quàm hujusmodi monstra per Lunam ostentare. Quamobrem
Virgilius Ecl. 4. scripsit de hujusmodi præstigiis, seu excantationibus.
Carmina vel Cœlo possunt deducere Lunam.
Quæ verba exponens illius interpres :
E cunctis (inquit)
astris Luna veteribus ita credebatur
subdita esse Veneficarum cantionibus, ut quoties his liberet, ea è
Cælo, vel invita deduceretur. Sed de fictitio hoc Mahumeti
miraculo, quod etiam apud nostros joci gratia commemoratur, vide, quæ
alibi à nobis dicta sunt, præsertim in Prodromo par. 2. cap. 4. pag. 16.
II. Populum Lot, Sodomitas
scilicet, punitum fuisse à Deo per lateres, seu lapides coctos missos è
cœlo, & per subversionem Urbium ejus, supra sæpiùs asseruit. Hìc
verò per
حاصبا ,
ventum, scilicet,
glareas, seu lapillos
ejaculantem (quemadmodùm Interpretes
omnes, & Lexica Arabica exponunt) perditum fuisse pronunciat. Ut
verò in hoc inconstantem se ostendit Mahumetus ; ita fide indignum se
facit, dùm Sodomitas ita excæcatos fuisse significat, ut sedes oculorum
cum reliqua facie complanaretur : hoc enim nullum habet in sacris
litteris fundamentum, in quibus legimus, Sodomitas tantummodò excæcatos
fuisse, ita ut Domum Lot invenire non possent.
III. Pluriès hìc intercalari
versu inducit Mahumetus Deum affirmantem se facilem, ac planum fecisse
Alcoranum, ut omnes possent illum capere, ac memoria tenere, perque
illum commonefieri. Hoc verò manifestè pugnat cum eo, quod de Divina
Alcorani eloquentia, stylique incomparabili sublimitate, non solùm
Doctores Moslemi, sed Alcoranus ipse testatur : ex quorum etiam
sententia, nonnisi Deus, & quem Deus voluerit, potest Alcorani
sensum percipere. Cæterùm liber iste adeò obscurus, confusus, &
ambiguus est, ut Doctissimi Mahumetanorum in illius sensu assequendo,
& multum, & frustra sæpè desudent.