Note [original edition] :
NOTÆ.
Inscribitur à nonnullis hæc Sura
السجدة, Adoratio, ea fortassè de
causa, quòd versu trigesimo sexto moneantur infideles, ut, solis, ac
lunæ cultu rejecto, unum Deum adorent. Verùm, quia Sura trigesima
secunda titulus idem præscribitur : ideò à plerisque huic præponitur
epigraphe
فصلت ,
distincta sunt, quæ dictio in tertio
versu continetur. In nonnullis codicibus reperio titulum hujus
مصابيح ,
Luminaria, quæ dictio versu
duodecimo legitur. Perperam Hottingerus Exemplari Spahanensi innixus
inscribit
سورة غافر
Suram ignoscens : quamvis ipse
insulsissimè interpretetur
Caput de
Explicatione. Hujusmodi, scilicet Arabicæ linguæ Doctores
habent Novatores Tigurini. Hanc tamen epigraphen quidam, ut notavimus,
tribuunt Suræ Superiori. Versus hìc quidam tres, quidam quatuor supra
quinquaginta enumerant. Alii plures, alii pauciores faciunt. Meccanam
esse Suram omnes conveniunt. Lectoris præmium erit :
بكل حرف عشر حسنات
pro singulis characteribus, decem bona.
IX.
Creavit terram duobus diebus. ] Nempè, ut ait Gelal :
الاحد والاثنين
die prima, seu Dominica,
& feria secunda.
X.
In
quatuor diebus æqualiter petentibus. ] Communior explicatio,
& quidem juxta Alcoranum vera est, Deum duobus primis diebus terram
creasse. Feria verò tertia, & quarta creasse ea, quæ opus erant ad
victum hominibus, & bestiis, æqualiter petentibus, idest omnibus
æqualiter, juxta cujusque indigentiam, & prout appetiisset. Nonnulli referunt
سواء
æqualiter, ad quatuor dies : ut
sensus sit, quatuor diebus perfectis, & integris Deum creasse ea,
quæ ante dixi.
XI.
Adæquatus est. ] Hoc propriè significat verbum Arabicum
استوى : quod hoc loco communiter
exponitur
قصد , animum applicuit,
seu intendit, nempè ad creandum Cœlum, quod ante erat tantùm fumus, seu
vapor fumeus. Sed libet audire Zamchascerium
ثم دعا داعى الحكمة الى خلق السمآ بعد خلق الارض وما فيها من غير صارف يصرفه عن ذلك قيل كان عرشه
قبل خلق السموات والارض الماء فاخرج من الماء دخانًا فارتفع فوق الماء وعلى عليه فيبس الماء فجعله
ارضًا واحدةً ثم فتقها فجعلها ارضين ثم خلق السما من الدخان المرتفع
Deindè advocavit advocans Sapientiam ad
creandum Cœlum post creationem terræ, & eorum, quæ sunt in ea,
absque eo, quod esset aliquid, quod diverteret eum ab hoc. Dicitur
ante creationem Cœlorum, & terræ, Thronum Dei fuisse aquam.
Produxit autem ex aqua hac fumum, qui elevatus est, & ascendit
super aquam : & exsiccata est aqua. Fecitque eam terram unam,
quam deinde diffidit, ac divisit in terras multas. Deinde creavit
Cœlum ex illo fumo, qui in sublime elatus fuerat.
XII.
Et effecit eos septem cœlos in duobus diebus. ] Gelal :
الخمس والجمعة فرع منها في اخر ساعة منه وفيها خلق آدم ع م ولذلك لم يقل هنا سواء ووافق ايات خلق
السموات والارض في ستّة ايام
Feria quinta, & sexta ; in cujus
ultima hora absolvit eos : & in illa (scilicet hora)
creavit Adam fælicis memoriæ. Et ideò non
dicitur hìc, æqualiter (idest duobus diebus integris, &
perfectis, ut dixerat supra in creatione terræ : quia in his præter
Cœlos, creavit etiam Adam, ac proinde creatio Cœli non occupavit duos
dies integros.)
Et consonat hoc cum aliis
locis Alcorani, in quibus dicitur, Deum creasse Cœlos, & terram
sex diebus. Quod autem additur hìc,
Deum adorasse Cœlum propinquum
luminaribus, & custodiam, partim repugnat veritati, partim
ipsi Alcorano. Veritati quidem, quia luminaria, nempe stellæ, ut
explicat Gelal, non sunt creata à Deo in Cœlo propinquo, nempe ultimo,
& proximo terris, in quo creata fuit tantummodò luna : nam
السما الدنيا
Cœlum propinquum dicitur Cœlum lunæ.
Alcorano autem repugnat, quia custodia illa Angelorum flammas
ejaculantium (de hac enim est sermo) non fuit posita in Cœlis, juxta
eundem, & Mahumetanos, nisi quandò natus est Mahumetus. Quòd verò
agatur hìc de hujusmodi, & non alia custodia, patet ex ipsa Gelalis
glossa
اى حفظناها عن استراق الشياطين السمع بالشهب
idest custodia munivimus eos, ne Satanæ
furtim audirent colloquia Angelorum, mediantibus flammis.
XV.
Quis est valentior, quàm nos robore. ] Hoc dicebant, quia, ut
ait Gelal :
كان واحدهم يقلع الصخرة العظيمة من الجبال يجعلها حيث يشاء
unus ex illis evellebat saxum magnum è
montibus ; & ponebat illud ubicunque volebat.
XXIX.
Ostende nobis eos duos. ] Consentiunt Expositores, hos duos
fuisse
ابليس وقابيل
Eblisum, seu Diabolum,
& Cain : nam hi duo, ut ait
Gelal :
سنّا الكفر والقتل
fuerunt authores infidelitatis, &
homicidii.
XXXI.
Et erimus in altera vita. ] Pro
الاخرة , nempe
altera vita
, seu
novissimo sæculo,
intelligitur in Alcorano totum illud, quod morti succedit : nempè tàm
spatium temporis à morte ad resurrectionem ; quàm ipsa resurrectio,
& æternitas post resurrectionem, sive in Paradiso, sive in Gehenna.
Hoc loco accipitur pro spatio post mortem usque ad resurrectionem : in
quo quia juxta errorem Mahumetanorum, animæ justorum non ingrediuntur in
Paradisum, retinent Angelorum suorum custodiam. Quamobrem explicat hìc
Gelal :
نكون معكم فيها حتى تدخلوا الجنة
erimus vobiscum in eo (nempè spatio
temporis, seu sepulchro)
donec
ingrediamini Paradisum. Eo autem tempore morantur animæ cum
corporibus intra eorum sepulcra. In hoc etiam Hebręi consentiunt, nisi
quòd ad certum tantùm tempus volunt animas cum corporibus in sepulcris
commorari.
XL.
Certè, qui non credunt in Commonitionem. ] Non est pars
respondens : id quod sæpissimè evenit in Alcorano ; hanc autem veriùs
oscitantiam, quàm Aposiopesin, seu Reticentiam dixeris. Supplet hìc
Gelal :
يجازيهم الله
certè Deus puniet eos, seu retribuet
eis.
LIII.
Mox ostendemus eis signa. ] Hæc signa enumerat Gelal :
من النيرات والنبات والاشجار ومن لطيف الضعة وبديع الحكمة
ex luminibus, seu stellis :
ex germinibus, & arboribus : ex
ingenioso in artibus : & ex inventore Sapientiæ, seu
scientiarum. Hęc enim omnia signa sunt, & argumenta potentiæ, ac
Sapientiæ Dei.