Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Quemadmodùm in Notis præmonui,
manifestè colligitur ex verbis Alcorani, ut etiam meliores interpretes
agnoscunt, Noe ad multos supra mille annos pervenisse. Nam, ut ponamus,
eum quadragenarium ad prædicandam populis suis pœnitentiam à Deo missum
fuisse (quamvis, cùm jam quingentorum esset annorum, hoc illi
contigisse, ex sacris literis manifestissimè habeatur) si his nongenti
quinquaginta anni addantur, quibus Alcoranus asserit illum moratum
fuisse in prædicatione ante diluvium : erunt jam nongenti nonaginta
anni. His si trecentos, quinquaginta, quos post diluvium Moyses illum
vixisse scribit, fiet summa annorum mille trecentorum, quadraginta.
Porrò dubium non est, quin Alcoranus annos nongentos, quinquaginta
intelligat eos, quibus Noe perseveravit in prædicatione post legationem
usque ad diluvium ; id enim patet ex particula
ف, quæ est consecutiva alicujus
temporis, saltem immediatè sequentis, & ponitur in Alcorano post
legationem in ordine ad prædicationem, & post prædicationem in
ordine ad diluvium ; & ita intellexerunt Zamchascerius, Vahebus,
Jahias, & alii. Hinc apparet, quantùm aberraverit à vero Mahumetus
in Noe vitam recensendo.
II. Dùm Mahumetus vetat suis
asseclis, ne disputent cum Judæis, & Christianis, sed placidè pacificique eos alloquantur,
affirmando, se credere in eorum Sacros libros, & unum, eumdemque
esse suum, & illorum Deum, & prætereà edicit illis, ne aliquid
approbent, vel reprobent eorum, quæ è Sacris libris suis ipsi allegant :
ostendit manifestè, se in mala causa versari, & velle veram
Religionem cum superstitione sua confundere, ac permiscere, &
Dagonem eum Arca Dei in eodem Templo associare. Porrò, cùm Scripturales,
Judæi, scilicet, & Christiani, clarissimè ostenderent ex
Pentateucho, & Euangelio, Mahumetum mentiri, neque esse Prophetam,
qualem se jactabat : pessimè consulebat suis, dùm illis vetabat, ne
approbarent, neque reprobarent, quæ ab illis dicebantur : per hoc enim
apertè monstrabat, se nihil certi, solidique habere ad Sectam suam
probandam, & Scripturalium Religionem rejiciendam.
III. Mahumetum fuisse idiotam, ac
legendi, scribendique ignarum, qualem Mahumetani faciunt, non pauci
negant ; ego tamen ultrò illis concedo. At verò promitti in Pentateuchó
Prophetam hujusmodi idiotam, & prorsùs asinum : absolutè nego.
Proferant illi Pentateuchum, in quo hoc legatur : non tamen Pentateuchum
aliquem è cerebro suo confictum.
IV. Rursum affirmat, se miracula
nulla patrare. Nam de illis à Meccanis requisitus, respondet more suo,
miracula apud Deum reperiri : inde sibi illa Meccani arripiant : munus
suum non Thaumaturgi, sed Concionatoris esse. Attamen, ne omninò fidem
sibi abrogare velle videatur, miraculum unum, quod instar omnium esse
possit, à se factum obtrudit, scilicet Alcoranum. Verùm, quid de hoc
stramineo miraculo dicendum sit, videat lector suprà, ubi de eo ex
professo disserui. Immò videat hunc ipsum Alcoranum à capite ad calcem,
& susque, deque verset, ac revolvat, & videbit, quale miraculum
sit.