Note [original edition] :
NOTÆ.
I.
Th. ] Dederunt Suræ nomen hi duo characteres, qui versiculum
primum juxta aliquos constituunt. Quid verò significent, Gelal more suo
relinquit Deo divinandum. Jahias, authore Alhasan, exponit :
يا رجل
O vir. Sed ne vestigium, quidem
apparet hujusmodi expositionis. Zamchascerius, eodem Authore, putat
طه idem esse, ac
ط imperativum à
وطى
comprimere, seu calcare : idest
calcæ, seu comprime : quia, inquit,
كان النبي ص يقوم في تهجده على احدى رجليه فامر بان يطا الارض بقدميه معًا
Stabat Propheta Mahumetus in vigilia sua
nocturna super unum pedum suorum : & præceptum fuit illi, ut
calcaret, seu premeret terram ambobus pedibus simul. Verùm
ipse quoque fatetur :
والله اعلم بصحة ما يقال
Deus est Scientissimus veritatis de eo,
quod circa hoc dicitur. Alii volunt
ط significare
طوبى , idest
Beatitudinem.
ه verò
هوه i.
Infernum. Legens hanc Suram
obtinebit
ثواب المهاجرين والانصار
pręmium Transmigrantium, &
Auxiliatorum : eorum, scilicet, qui
cum Mahumeto Mecca emigraverunt ; & duodecim primorum sociorum
illius. Circa locum Suræ omnes conveniunt. In numero versuum universi
penè dissident. Refert Zamchascerius Mahumetum dixisse
لا يقرء اهل الجنة من القران الا طه ويس :
Non legent, qui sunt in Paradiso, ex
Alcorano, nisi Suram TH. & JAS.
VI.
Et quod est sub terra. ] Gelal :
والمراد الارضون السبع لانها تحته :
Significantur per hoc
septem terræ, quæ sunt sub Terra.
VII.
Quòd si propalaveris. ] Putat Gelal, admoneri hìc Mahumetum,
ne nimiùm solicitus sit de extollenda voce in lectione, aut precibus :
nam Deus novit occulta quælibet, nec indiget nostris verbis ad aliquid
sciendum.
VIII.
Illi sunt nomina pulcherrima. ] De his nominibus, quæ Arabes
novem, ac nonaginta recensent, jam suprà diximus.
XII.
In valle sancta Tuva ]. Arabicè
طوى : censetur esse nomen hujus vallis, seu torrentis :
nam vox
الوادي utramque rem
significat.
XVIII.
Facta est serpens ]. Gel.
ثعبان عظيم تمشي على بطنها سريعًا كسرعة التعبان الصغيرة
Serpens magnus, qui discurrebat supra
ventrem suum ita velociter, ac si esset serpens exiguus.
XX.
Egredietur alba sine lęsione. ] Gelal.
اى برصى تضيء كشعاع الشمس تغشى البصر :
idest leprosa, resplendens, sicut fulgor
Solis, qui offuscat oculos.
XXII.
Excessit terminos ]. Vox Arabica
طغى significat
excedere in
malo, præsertim in impietate. Excesserat autem Pharao, juxta
Gelal ;
الى ادعاء الالهية
usque ad attribuendam sibi divinitatem.
XXIV.
Et dissolve nodum ex lingua mea. ] Gelal :
حديث من احتراقه بحمرة وضعها وهو صغير بفيه
Alludit ad id, quod refertur, quòd, cùm
adhuc esset infans, posuit prunam in ore suo, quæ combussit linguam
ejus.
XXXIII.
Qui suscipiat educandum illum. ]
Gelal :
قذ احضروا مراضع وانت لا تقبل ثدى واحدة منها
Jam adduxerunt nutrices, quarum nullius
ubera tu sugere voluisti.
LVII.
Ecce autem funes eorum. ] Arguitur ex hoc, magos non solùm
virgas, sed etiam funes projecisse : quod, quàm verum sit, tu vide.
LXXIII.
Quid verò accelerare fecit te, &c.
] Sententia hujus, & sequentis versus est. Deus præceperat
Moysi, ut una cum septuaginta senioribus veniret ad se in Sina, relicto
cætero populo ad radices montis. At Moyses præcessit septuaginta illos,
& venit prior ad Deum : quamobrem petit ab eo Deus rationem, cur
celeriùs venisset, quàm populus ejus. Ubi pro populo intelliguntur non
omnes Israelitæ, sed illi soli septuaginta : vel duces illi totius
populi, quos præceperat Deus Moysi, ut secum adduceret in montem. Ita
communiter expositores.
LXXVI.
Fefellistis condictum meum. ] Videtur
Moyses hìc loqui partim cum septuaginta senioribus, partim cum universo
populo : quasi seniores illi Moysen fefellissent remanendo cum populo,
& non sequendo ipsum, qui præcesserat eos in Sina. Quod verò subdit.
An ergo longum fuit super vos pactum ?
Videtur Jahię accipiendum
العهد
pactum, pro
الوعد
promissione : ut sententia sit : An
tæduit vos tamdiù expectare illud, quod promiserat vobis Deus (nempè
Pentateuchum), & ideò fecistis vitulum ?
LXXVII.
Conjecimusque ea in ignem, &c. ]
De hac fabula, in qua Samarita pulvere vestigiorum equi Gabrielis
vitulum aureum animavit, itaut evaderet corpus constans carne, &
sanguine, & mugiret : vide suprà : nam non est otium toties has
nugas referre.
LXXXVIII.
Et quidem tibi est à me hæc comminatio
pęnæ. ] De hac pœna ita scribit Gelal :
فكان يهيم في البرية واذا مس احدًا او مسه احد حما جميعا
Erravit igitur furibundus per desertum. Si
verò ipse aliquem tangeret, vel aliquis tangeretur ab eo, uterque
ardore vehementi succendebatur.
XCIII.
Hebetudo oculorum. ] Vox Arabica
زرق variè exponitur. Gelal
interpretatur
زرقًا عيونهم مع سواد وجوههم
hebetudinem, seu cæcitatem oculorum cum
nigredine facierum. Jahias absolutè
سودة وجوههم
nigredinem facierum. Videtur propriè
idem esse, ac
obversio oculorum, cùm
scilicet ita quis oculos movet, ut album eorum ostendat. Italicè
diceremus
stravoltatura, ò stralunatura
d’occhi. Circa sonitum illum tubæ, qui juxta Gelal erit sonus
secundæ vicis per ministerium Asraphel, observat Jahias.
فاذا نفخ فيه صاحب الصور خرجت الارواح مثل النحل كل روح الى جسده :
Cùm insufflaverit in illam Angelus,
exibunt ab ea animæ, sicut apes : & unaquæque anima perget ad
corpus suum.
CIV.
Et ne festines in Alcorano. ] Gabriel enim, ut observat Gelal,
legebat Alcoranum Mahumeto. Hic verò ita velociter lectionem ejus
repetebat, ut sæpè præveniret Gabrielem, nec sineret eum absolvere
versiculos ob timorem, ne aliquid sibi memoria excideret. Quamobrem
admonetur hìc, ne festinet repetere verba Alcorani
قبل ان يقرع جبرايل من ابلاغه
antequam absolvat Gabriel id, quod legit.
CVII.
Neque sis nudus. ] In quodam codice Vaticano invenio scriptum
الا تجوع فيها تعرى ;
ut non esurias in eo, nudus sis. Sed
repugnant omnia exemplaria,
ولا تعرى :
neque sis nudus. Explicat
Jahias.
كانا كسيا الظفر :
Erant vestiti crinibus, seu comis.
CX.
Et apparuerunt illis pudenda eorum. ] Gelal :
اى لكل منهما قبله وقبل الاخر ودبره وسمى كل منهما سوءة لان انكشافه يسوء صاحبه :
Idest, apparuit unicuique eorum pudendum
suum, & pudendum alterius, & posteriora obscæna.
Nominavitque uterque pudenda, & obscœna malum ; quia detectio
eorum mala est socio ipsius, seu offendit cum.
CXVIII.
Et in extremitatibus diei. ] Gelal :
اى صلى الظهر لان وقتها يدخل بزوال الشمس فهو طرف النصف
النصف الاول وطرف النصف الثاني
Idest : Ora in meridie ; quia tempus ejus
ingreditur cum recessu solis : itaut contineat extremitatem
medietatis primæ, & extremitatem medietatis secundæ.
CXIX.
Et ne extendas oculos tuos ]. Superiùs fit Mahumeto eadem
commonitio, ubi notavimus
ازواجًا
propriè significare
Conjuges : itaut
admoneatur homo effrænatæ libidinis, ut contineat oculos suos à
conjugibus alienis aspiciendis. Sed Interpretes Mahumetani communiter
exponunt
اصنافا
species : ut sensus sit,
variis personis ex illis : seu
quibusdam ex illis.
Nonne venit ad eos declaratio ? ]
Sententia verborum est : præteritas gentes punitas fuisse à Deo eo, quòd
non crederent Prophetis, & legatis suis. Caverent itaque Meccani
infideles iram Dei, si Mahumeto non crederent, etiamsi miracula nulla
operaretur.