Note [original edition] :
REFUTATIONES.
Placuit totam hanc fabulam unica
scena exhibere ; quam non immeritò sapientiores Moslemi, tanquam
figmentum ex Alcorano explodendam audacter pronunciant. Si historiæ de
Josepho, prout à Moyse refertur, Alcoranicam narrationem comparaveris,
hominem monstruosum, lacerum, ac mutilum, cum perfectè formato, ac
partibus omnibus absoluto contuleris. Et nihilominùs Zamchascerium non
pudet asserere, Alcoranicæ narrationis excellentiam in hoc præcipuè
sitam esse, quod venustate, ordine, stylo, & aliis historicis
ornamentis reliquas omnes antecellat. Nec videt insanus, quot
assumentis, ac frustis Expositores (inter quos ipse primarius) Alcorani
sententias, ac verba simul connectant, ut possint intelligi. Aliter enim
Oedipus ipse in iis intelligendis frustra desudaret. Illud verò
impudentissimum est mendacium, hanc historiam esse
من نبا الغيب
ex narrationibus, seu gestis occultis,
& ignotis : itaut Mahumetus ante Alcoranicam revelationem,
nullo modo ea resciscere potuisset. Zamchascerius ipse non volens,
Prophetæ sui mendacium patefacit, dùm Josephi gesta in Primorum
historiis, & libris Annalium ante Alcoranum extitisse fatetur. Quid,
quæso, notius, quid vulgatius, quid magis decantatum in toto terrarum
orbe, etiam ante Alcoranicas quisquilias, quàm Josephi historia ? At
enim habet Alcoranus, nescio quid amplius, quàm Moyses : præsertim in
eo, quod spectat ad Zalicham, & fœminas Ægyptias. Sed scias, lector,
illa in Thalmude pœnè omnia referri, & ex Hebræorum ore eadem
Mahumetum didicisse : quæ tamen, quàm falsa, spurca, & impia sint,
nemo non videt. Quamvis autem superfluum videatur, aliquid in hac Sura
confutare, cùm una sacræ Geneseos cum Alcorano collatio, pro omni
confutatione satis esse possit, quia tamen non omnibus illa in promptu
est, placuit hìc utriusque narrationis inter sese discrepantiam, &
antilogiam, lectorum oculis breviter exhibere.
I. Referens Alcoranus Josephi
somnia, omittit illud, quo sibi videbatur una cum fratribus in agro
manipulos alligare, cum pręlatione manipuli sui supra manipulos fratrum.
Hic autem non est mediocris defectus in eo libro, quem jactant Moslemi
librorum omnium perfectissimum ; & præsertim in hac Sura.
II. Supponit Alcoranus, Joseph
narrasse secundum somnium Patri suo tantùm, qui prohibuerit eum, ne
fratribus suis illud narraret. Verùm ex Genesi patet, fratribus etiam
suis, & quidem priusquam Patri, illud narrasse.
III. In Genesi non habetur,
filios Jacob conquestos fuisse, nisi de peculiari amore Patris erga
Joseph. At Alcoranus etiam Beniamin admiscet. Et quamvis illum etiam
Pater, utpote natu minimum, peculiari amore fortasse diligeret : de hoc
tamen fratres querelam habuisse non legimus.
IV. Alcoranus supponit, Jacobum
retinuisse Josephum, ne cum fratribus ad pascendas oves
proficisceretur ; & non nisi multis eorum instantiis, eorum
consortio illum permisisse. At verò ex Genesi habetur oppositum, ubi
Jacob ultrò filium suum misit ad fratres visendos, cum quibus etiam
habetur, illum quotidianam consuetudinem in pascendis pecoribus
habuisse, in illis verbis cap. 37.
Joseph
pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer, & erat cum filiis
Balæ, & Zelphæ uxorum Patris sui.
V. Ex Genesi constat, fratres
Joseph, cùm vidissent Madianitas transire, extraxisse illum è cisterna,
in qua nulla erat aqua ; & iisdem mercatoribus vendidisse. Alcoranus
fingit, mercatores ipsos misisse aquatorem suum, ut è cisterna hauriret
aquam : hunc verò in aqua extrahenda, Josephum etiam per funem
attraxisse. Quomodò autem fratres Joseph potuerint eum, ut rem suam
vendere mercatoribus, quem mercatores ipsi in cisterna invenerant, tu
lector divina. Conantur expositores Alcoranum tueri, asserentes, fratres
Joseph, cùm vidissent eum è cisterna extractum, accurrisse, atque illum
mancipium suum venale esse asseruisse. Miserum effugium ! Respondere
sanè poterant Madianitę : Cur illum in cisternam projecistis ? Sanè ut malum, vel inutilem à vob
abjeceratis : jam vobis perierat : nos eum invenimus : res nostra est :
cur pretium ex eo, quod nostrum est, exigitis ?
VI. Vult Alcoranus, fratres
Joseph attulisse ad Patrem tunicam illius, sanguine fictitio conspersam.
At ex Genesi manifestè habetur, non ipsos per se tunicam ad Patrem
tulisse, sed alios misisse, qui eam deferrent, ac dicerent, à se
inventam fuisse. Quamobrem patet, ficta etiam esse illa, de quibus Jacob
cum iisdem filiis conquestus est.
VII. Ex fæce Thalmudica (nempe ex
Thalmud) Babilonico Ord. 3.
נשׁים
pag. 36. ad ea verba Genes. cap. 39.
Accidit quadam die : hausit Alcoranus, Josephum jam animo suo
destinasse cum Hera adulterium perpetrare. Apage Rabbinicas spurcitias.
Apage totam Zalichæ, atque Ægyptiarum fœminarum fabulam. Constat ex
libro Geneseos apertissimè, castissimum juvenem semper à flagitio tàm
execrando abhorruisse ; semper petulantissimæ Dominæ postulatis
constanter restitisse.
VIII. Figmentum, & quidem
ridiculum est, scissio illa interulæ à parte posteriori. Vestis enim,
quam apprehendit mulier, non fuit interula, seu interius indusium ; sed
vestis exterior, seu pallium, quod fugiente Joseph, integrum in manu
fęminę remansit.
IX. Falsum est, Zalicham, dùm
Joseph pręcurrentem insequeretur, ad januam obvium habuisse maritum ;
tunc enim, ut constat ex Genesi, maritus domo aberat. Quamobrem Zalicha
cum domesticis primùm de Joseph conquesta est, deindè marito domum
regresso, rem, ut confinxerat, narravit, & pallium, quod retinuerat,
ostendit.
X. Asserit Alcoranus, Putipharem
uxoris dolum, & Josephi innocentiam statim agnovisse, nec aliquid
pœnæ in eum statuisse. Asserit Moyses oppositum : nempe Putipharem
uxoris verbis fidem statim adhibuisse, & Josephum in carcerem
detrusisse. Id verò fingit Alcoranus à Zalicha, & fœminis
convivalibus posteà factum fuisse, at non sine Putipharis, &
Consiliariorum ejus voto, si Gelali credimus, quasi verò Putiphares
uxori suæ lenonem ageret : & Josephum, quia illius stuprum
recusabat, carcere puniret.
XI. Post expositum duobus
Eunuchis somnium (qui non simul cum Joseph, ut fingit Alcoranus, sed
multò post in carcerem conjecti sunt) transiere duo anni, post quos
Joseph è carcere aductus est, ut constat ex Genesi. At Alcoranus ponit
بضع منين : Explicat Gelal
سبعًا وقيل اثنا عشر
Septem, vel duodecim. Jahias ex
Cottada
سبعا والبضع ما بين لثلث :
septem. Zamchascerius vim vocis
definit :
الى التسع واكثر الاقاويل على انه لبث فيه سبع سنين .
Hæc vox significat numerum inter tres,
& novem. Plerique autem affirmant, Joseph mansisse ibi septem
annos. Itaque septem saltem annos juxta Alcoranum, ejusque
expositores mansit Joseph in carcere : cùm, juxta Moysen, duos tantùm
annos, vel paulo plus, ibidem exegerit.
XII. Ridiculè prorsùs inducitur
Joseph explicare somnia Pharaonis famulo, qui missus fuerat ad eum è
carcere educendum, cùm è sacra Historia habeatur, & ratio ipsa
exigat, nonnisi Regi ipsi immediatè explicationem hanc à Joseph factam
fuisse. Magis verò ridiculè inducit famulum ipsum suadentem Josepho, ut
redeat ad Dominum suum, ut exploret ab eo, quæ fuerit mens mulierum in
convivio Zalichæ, dùm cultris conciderunt manus suas. Putat
Zamchascerius,
Dominum suum,
intelligendum esse Deum. Sed ineptè, & contra cæterorum Interpretum
explicationem. Suadetur itaque Joseph à famulo redire ad Dominum suum,
nempè ad Regem, ad quem nunquam venerat. Famulus verò, seu nuncius, qui
venerat ad Joseph, ut ad somnia Regis explicanda illum accerseret :
suadet ei, ut agat cum Rege de negotio fœminarum. Putat Jahias, hoc
factum fuisse, ut innocentia, & integritas Josephi apud Regem
constaret, quò illi in somniorum explicatione majorem fidem adhiberet.
Sed nimis violentæ interpretationes hæ sunt.
XIII. Ex Genesi habemus, Josephum
consuluisse Pharaoni, ut provideret virum sapientem, & industrium,
& præficeret eum terræ Ægypti pro re frumentaria. Alcoranus,
Josephum ipsum sese ultrò Regi obtulisse ad hanc curam, pronunciat.
Nimis sui fidentem, imò impudentem, modestissimum juvenem facit.
XIV. Joseph remittens prima vice
fratres, in Chanaan retinuit pro obside Beniamini in carcere Simeonem.
Ita ex Genesi. Alcoranus supponit, omnes rediisse ad Patrem, ea tantùm
lege, ut si Beniamin non adduxissent, negarentur ipsis frumenta.
XV. Ex Genesi constat, nulli
fratrum sese Joseph exhibuisse cognoscendum, nisi post secundum eorum
regressum in Regiam, quandò omnibus simul se manifestavit. Alcoranus
verò, post primum regressum, quo Beniamin adductus est, ipsi se statim
Beniamino occultè, & clam ab aliis, propalasse pronunciat.
XVI. Ex Genesi habetur, non
Josephum, sed ministros ejus scrutatos esse saccos fratrum, &
invenisse scyphum aureum in sacco Beniamin : pro quo furto fratres non
servitutem, sed mortem furis, & servitutem sui ipsorum omnium
exhibuerunt. In Alcorano ipsemet Joseph saccos scrutatur, & scyphum
invenit : fratres verò servitutem tantùm furis pro illius pœna
proponunt.
XVII. Contra omnem historiæ sacræ
veritatem fingit Alcoranus, fratres Josephi secunda vice rediisse ad
patrem in Chanaan, relicto in Ægypto Beniamin apud Joseph : & deindè
urgente frumenti necessitate (quæ revera regressus primi causa fuit)
tertia vice in Ægyptum ad comparandum triticum venisse. Confundit
scilicet Simeonem cum Beniamin ; & primum regressum verum cum
secundo fictitio.
XVIII. Introducit Alcoranus
Joseph manifestatem se fratribus, cum exprobratione illius, quod
fecerant contra se, & contra Beniamin (quamvis contra Beniamin nihil unquam fecissent)
cum ex opposito in Genesi legamus hanc manifestationem factam fuisse à
Joseph humanissimis verbis, flectu, lachrymisque permixtis, & cum
commemoratione illius, quod contra se fecerant, non ad scelus
exprobandum, sed ad timorem elevandum. Ita enim loquitur :
Neque durum vobis esse videatur, quod
vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me
Deus ante vos in Ægyptum. Non vestro consilio, sed Dei voluntate hùc
missus sum, &c.
XIX. Falsum prorsùs est, quòd
Josepho
exaltaverit parentes suos super
Thronum : nam reliquit eos, ut erant antea pastores ovium,
collocans in terra Gessen : nec ullum munus honorificum in Regno, vel
apud Regem eos habere voluit.
Ex dictis, & ex iis, quæ
ulteriùs dici possent, constat quanto mendacio concludatur hęc Sura
§ 112.
Non est hic Alcoranus nova
narratio, quę conficta fuerit mendaciter : sed confirmatio illius,
quod revelatum fuit à Deo ante eum. Videt nimirùm unusquisque
quàm difformia, ac dissona, imò quàm contraria, & adversa sint ea,
quæ in hac præsertim Sura habet Alcoranus, & ea, quæ in sacris
scripturis ante eum traditis reperiuntur. Vide ea, quæ in prod. p. 4
cap. ult. pag. 125. circa hanc Suram dicta sunt.