Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Iuxta principia falsa
Mahumetanorum, itemque Hebręorum, posset hìc aliqualiter Mahumetus in
eo, quod de Geniis habet, excusari. Verùm, cùm ex Sacris literis, tàm
veteris, quàm novi Testamenti nihil de hujusmodi Geniis habeamus,
dicendum est, totum, quod hìc de illis refertur, figmentum esse, ac
mendacium. Constat enim ex utroque Testamento, præter Angelos, &
homines, nullam aliam rationalem, seu intellectualem creaturam à Deo
conditam fuisse. Certum item est, ex Angelis quosdam esse beatos,
Cœloque addictos : quosdam verò è Cœlo dejectos, & æternis
cruciatibus in Gehenna damnatos ; qui communiter Dæmones, Satanæ, vel
Diaboli appellantur : licèt re vera caput, seu Princeps eorum tantummodò
Diabolus, & Satanas saltem per antonomasiam nuncupetur. Tàm autem ex
Angelis bonis, quàm ex malis plures in terris, aliisque elementis
commorantur. Ex his malos eos esse putamus, qui homines obsident, vel
domos, aliave loca infestant, & multimodis ludibriis miseros
mortales illudunt. Hos sacræ literæ universos iisdem nominibus Satanæ,
vel Dæmonis, vel Diaboli, vel Spiritus immundi, vel spiritus nequam, vel
Angeli mali, vel hujusmodi consueverunt appellare. Veteres Ethnici
genios vocavere, voce Arabicæ consimili. Neque verò Hebræi, neque Arabes
possunt ullam legitimam hujusmodi Geniorum, quales ipsi fingunt,
originem ostendere. Communis Arabum opinio est, illos ex Eblis, seu
Diabolo natos fuisse. Verùm uxorem, ex qua eos susceperit, non
assignant. Audivi à quodam Arabe, esse inter eos opinionem, ex ejusdem
Diaboli coxis, seu inguinibus utroque sexu præditis, illos ortos fuisse.
Sed fabulam tàm absurdam ab Arabibus fide dignam haberi, vix mihi possum
persuadere. Ut verò ad Hebræos veniam, hi hujusmodi Genios
שִׁדִים vocant : nimirum
vastatores, ac perditores : & quidem meritò : nam, cùm sint spiritus
Deo rebelles, & hominibus hostes, nihil aliud satagunt, quàm eosdem
in æternum perdere. Thalmudistæ sex proprietates illis tribuunt : alas,
volatum ab una extremitate Mundi ad alteram, & futurorum scientiam :
in his cum Angelis conveniunt. Tum comedere, & bibere, gignere,
& multiplicari, & mori ; in quibus hominibus assimilantur. Hæc
Thalmudistæ omninò è cerebro suo ; ex quo etiam confingunt, eosdem Adami
filios fuisse. Docent enim per centum, ac triginta primos annos, quibus
Adam à Deo rejectus, atque, ut ita dicam, excommunicatus, vixit
separatus ab Heva, genuisse spiritus, Dæmones, & spectra nocturna.
Adiicit R. Salomon, Dæmones istos
ex gonorrhea, seu pollutione Adæ tempore nocturno genitos fuisse, dum
esset sub anathemate ab Heva disjunctus. R. Simon autumat, centum illis,
ac triginta annis Addam generasse hos Genios, ex aliis Geniis
fęmininis : Hevam verò item alios genuisse ex aliis Geniis masculis.
Verùm quærendum erit, undenam eruperint Genii illi masculi, &
fęminæ, ex quibus Adam, & Heva alios Genios procreavere. Nullus, qui
non sit prorsùs stipes, aut fungus, non videt hæc esse deliria, merasque
inæptias. Certum igitur est, nullos alios Genios, seu spiritus reperiri,
quàm spiritus illos, seu dęmones, qui Cœlo dejecti ad ignem æternum sunt
destinati, licèt interim plures ex illis in terris commorentur, nihil
aliud curantes, aut satagentes, quàm homines decipere, vexare, secumque
in æternam ruinam pertrahere. Tales nobis eos Sacræ literæ
repræsentant : nec quidquam de his, quæ Mahumetani, & Hebręi
confingunt, præsertim de comestione, generatione, pęnitentia, morte,
& hujusmodi insaniis, in illis reperimus, quamobrem manifestissimè
apparet vanitas eorum, quæ refert Impostor de Geniis illis
Nisibiensibus, qui ad Alcorani sui lectionem conversi sunt ad ipsius
sectam.
II. De furtiva illa eorundem
Geniorum auditione, dùm in orbibus Cęlestibus assidentes, clanculum
Angelorum colloquia, admotis auriculis excipiebant : & de tota illa
fabula ejectionis eorumdem è Cœlis per flammarum jaculationem post
adventum Mahumeti ; vide, quæ alibi dicta sunt. Hìc unum superest à
Mahumetanis exquirendum : quomodò nimirum tàm acuti auditus hi Genii
fuerint, vel tàm longas auriculas habuerint, ut ab imo Orbe Cęlesti
Angelorum, qui supremo in Cęlo morantur, colloquia, vel voces audire
potuerint. Constat enim inter Sapientiores Astrologos, ab uno Orbe
Cœlesti ad alium multas milliariorum myriades esse : & ab imo ad
summum immensum penè spatium intercedere. Porrò sive consideremus
Genios, ut homines, sive ut Angelos : tàm homo, quàm Angelus habet
sphæram limitatam suarum operationum : quamobrem impossibile est,
auditum Geniorum ab ultimo Cęlo ad supremum sese extendere. Neque dicas,
hos Genios per supremi orbis rimas arcana Angelorum colloquia audire
tentasse : nam in aliis etiam inferioribus Cęlis eos ad hoc idem
resedisse fatentur iidem Genii apud Ahmedum Abulchasanum, vulgò
Albacharium in libro
الانوار,
Splendorum, parte sexta. Audi illos
loquentes :
لقد كنا نصعد الى السموات السبع ونسترق السمع الى ان بعث المسيح ابن مريم فطردنا من اربع سموات
فلما كان في هذه الايام طردنا من السموات كلها
Jam quidem ascendebamus ad septem Cęlos ad
furtivam auditionem excipiendam, donec missus fuit Christus Filius
Mariæ : tunc enim ex quatuor Cęlis depulsi sumus. His verò diebus,
in quibus sumus, ejecti fuimus ab omnibus Cœlis. Sermo est de
diebus, quibus natus est Mahumetus.
III. Notandæ sunt in hac Sura
insulsę, importunæque transitiones à Geniis ad Meccanos, ab his ad
Oratoria : ab Oratoriis iterùm ad Genios : à Geniis iterùm ad Meccanos.
Quo teneam vultus mutantem Protea modo
?