Note [édition originale] :
NOTÆ.
Vox Arabica
التغابن , desumpta ex versu decimo, à
qua inscribitur Sura, significat
Fraudationem mutuam. Eamdem Suram quidam Meccanam, quidam
verò Medinensem esse contendunt : de quo hæc in antiquo quodam Codice
scripta reperio
سورة التغابن مكية وقال قتادة كلها مدنية وقيل خمس ايات من اخرها مدنيه
Sura Mutuæ fraudationis est Meccana. Sed
Cottada totam asserit esse Medinensem. Aliqui dicunt, quinque
postremos versus illius esse Medinenses. Numerantur communiter
versus decem, & octo. Sed videntur esse decem, ac novem : &
totidem meus Codex enumerat aureorum punctorum distinctione, bipartiendo
ultimum versum in duos : itaut primus desinat in
Benignus : secundus verò incipiat in
Cognitor. De Lectoris pręmio hæc
reperio :
من قراء سورة التغابن دفع عنه موت الفجاء
Qui legerit
Suram Mutuæ Fraudationis, liberabitur à
subitanea, & improvisa morte.
X.
Ille erit Dies fraudationis mutuæ. ] Quia scilicet, ut ait
Gelal :
يغبن المومنون الكافرين باخذ منمازهم واهلهم في الجنة لو امنوا
fraudabunt fideles infideles, accipiendo
sedes, & familiam eorum in Paradiso, quas ipsi habuissent, si
credidissent. Verùm hæc fraudatio non est mutua. Exponit
Jahias :
ذلك يوم التغابن في المنازل عند الله فريق في الجنة وفريق في السعير
Ille erit Dies mutuæ fraudationis in
habitaculis apud Deum : dùm pars in Paradiso collocabitur, pars in
Tartarum detrudetur. In hoc porrò videtur sita esse hæc
fraudatio mutua : quòd boni fraudabunt malos, quia mali sperabant, se
habituros bonos, præsertim cognatos, & amicos, socios, vel adjutores
in futuro sæculo : mali verò fraudabunt bonos, quia boni sperabant idem
de malis : atque ita mutuæ spei erit mutua fraudatio.
XV.
O, qui credidistis, certè ex uxoribus vestris, &c. ] Quia
scilicet uxores, & filii retinebant eos, ne proficiscerentur ad
bellum. Jubet ergo ab iis caveri : ita tamen, ut indulgeatur, &
ignoscatur illis in hoc, ut ait Gelal, eo quòd sunt :
معتلّين بمشقة فراقهم عليهم
ægri, malèque affecti ob afflictionem,
& dolorem separationis eorum ab ipsis.