Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Quamvis in Sacris litteris non
semel Angelis alæ tribuantur : non tamen censendum est, illos revera
alas habere. Cùm enim sint purissimi spiritus, ac simplicissimę
intelligentiæ, non possunt illis materiales hujusmodi res convenire. Sed
ideò alæ illis tribuuntur, quia in corporibus aereis assumptis alati
aliquandò apparuisse in Sacris literis leguntur : unde etiam veteres
Idololatræ Genios suos alatos effingebant. Ideò autem Beatis illis
Spiritibus, aut etiam Dæmonibus alæ tribuuntur, ut per eas eorumdem
velocitas, & agilitas exprimatur. At Mahumetus, & Mahumetani,
erratica Thalmudistarum disciplina imbuti, veras, ac materiales alas
Angelis attribuunt : quemadmodùm etiam ex loco Alcorani manifestè
apparet.
II. Adeò effricta fronte est
Mahumetus, ut non semel, sed multotiès (velut etiam in hac Sura)
affirmet, Alcoranum suum conformem esse Sacris libris à Deo traditis,
nempè Pentateucho, & Euangelio, seu veteri, novoque Testamento. Id
verò impudentissimum esse mendacium, & jam ostendimus, & per se
res ipsa demonstrat.
III. Hìc etiam protestatur
Mahumetus, se non esse nisi prædicatorem, & commonitorem : quia
scilicet nondùm viribus pollebat ad cogendos homines, ut susciperent
sectam suam.
IV. Comparatione præcedentium
Prophetarum, qui mendaces à populis suis habebantur : vellet ipse etiam
propheta censeri. Sed illi habebantur mendaces, cùm tales non essent :
at Mahumetus, & habebatur, & erat mendax.