Note [édition originale] :
NOTÆ.
Præfert hęc Sura titulum
النور Lucis, quia ab hoc nomine
metaphora fidei, vel Dei in eadem Sura obiter desumitur. Medinea
communiter inscribitur. Versus quatuor supra sexaginta plerique
enumerant. Alii plures, alii pauciores recensent. Verùm, ut sæpè
commonui, res hæc est levissimi momenti. Lectoris præmium erit.
من قراء سورة النور اعطى من الاجر عشر حسنات بعدد كل مؤمن ومؤمنة فيما مضى وفيما بقى .
Qui legerit Suram lucis, recipiet pro
mercede decem bona juxta numerum singulorum fidelium utriusque
sexus ; tàm pręteritorum, quàm futurorum.
II.
Scortatricem, & scortatorem. ] Arabicè :
زنا sicut etiam Hebraicè
זָנָה est
scortari, seu
meretricari, aut
fornicari. Et in sacris præsertim
litteris videtur extendi ad omne genus coitus illiciti, etiam adulterii.
In hoc Alcorani versiculo agitur juxta Gelalis explicationem, de
غير المحصنين لرجمها بالسنة :
iis, qui non sunt ingenui : proptereà quòd
in sonna decernatur illis pęna lapidationis. Præter pœnam
autem prædictam lapidationis additur his in Sonna :
تغريب عام والرقيق على النصف مما ذكر
exilium unius anni : & mancipiis, ac
vilibus dimidium pęnę commemoratę indulgetur.
III.
Et prohibitum est hoc genus conjugii Fidelibus. ] Non
quibuscunque, ut explicat Gelal, sed
الاخبار
nobilioribus, seu melioribus. Et
addit :
نزل ذلك لما همّ فقراء المهاجرين ان يتزوجوا بغايا المشركين وهنّ مأسورات لينفقن عليهم فقيل
التحريم خاص بهم وقيل عام ونسخ بقوله .
Revelatus fuit hic versus, cùm pauperes ex
iis, qui Mecca emigraverant, vellent inire conjugia cum scortis
infidelium, quæ in bello captivaverant, ut ab ipsis ditarentur.
Volunt quidam hanc prohibitionem esse specialem pro his tantùm :
alii verò volunt esse universalem. Sed abrogata fuit per alia verba
Alcorani.
XI.
Porrò, qui protulerunt mendacium. ] Sensus, & ordo
legitimus horum verborum est : Ne existimetis, ò fideles probi,
nocuisse, vel nociturum esse vobis, quòd nonnulli improbi è turba
protulerint mendacium, dùm calumniati sunt Aisam, ut adulteram, cùm
tamen esset innocens. Immò hoc melius fuit vobis, quia ex hoc
didicistis, non ita facilè credendum esse id, quod contra alienam famam
deblateratur.
XII.
An verò, cùm audivistis illum, opinati sunt Fideles. ] Est hìc
commutatio personæ, ut sæpè sit in Alcorano, non tàm per poeticam, seu
propheticam figuram, quàm per oscitantiam. Est enim,
audivistis, pro
audiverunt. Ut autem hic Alcorani
locus satis obscurus, fiat dilucidior, referam id, quod narrat Gelal ex
dicto ipsius Aisæ (quæ erat uxor Mahumeti inter cæteras dilecta :
septennem quippè duxerat eam, & novennem compresserat) : ex Arabico
fideliter translatum.
Dixit Aisa : Fui cum
Prophetæ Mahumeto in quodam prælio : quod, cùm absolvisset, &
regrediens propior esset Medinæ, præcepit, ut noctu profectio
indiceretur. Ego verò perrexeram, ut necessitati meæ satisfacerem :
qua expleta redii ad locum mansionis meæ. Ecce autem cognovi
disruptum monile meum, & reversa sum quærens illud. Interim verò
tulerunt pilentum meum, quo fœminarum more in itinere vehebar :
& existimantes me esse in eo, posuerunt
illud super camelum meum. Postquam autem
monile inveni, regressa sum ad tabernaculum meum, in quo sueram
ante, & jam exercitus discesserat. Expectabam autem, dùm
redirent homines, & asportarent me. Interim victa somno
obdormivi. Porrò Sephuan remanserat post exercitum, ut aliquantulùm
ea nocte quiesceret. Surrexitque diluculò, & profectus venit ad
mansionem suam, viditque umbram, vel figuram hominis dormientis.
Cùmque vidisset me, agnovit me ; viderat autem me sine velamine.
Experrecta igitur sum ; si quidem, ut me agnovit, dixit bis submissa
voce : Nos Dei sumus : & nos ad eum revertemur. Et operui faciem
meam velamine. Et testor Deum, nihil illum mihi dixisse, & me
nihil ab eo audivisse pręter verba supradicta. Et stravit camelam
suam, super quam duxit me, & venimus ad exercitum, qui inciderat
in loca aspera, & salebrosa sub sole ferventissimo. Cępit autem
Abdallah filius Obba obloqui de hac re, rumoremque sinistrum
spargere de Aisa. Hactenùs Gelal. Cùm autem dicitur hìc :
nonne cùm audistis illum. Refertur
ad prędictum Abdallah, qui cum aliis nonnullis prædictam Aisam
calumniatus fuerat, tamquam eum Sephuano flagitiosi aliquid
perpetrasset. Hoc impulit Mahumetum ad leges tam rigidas contra
fœminarum calumniatores in hac Sura sanciendas : immò ad tot nugas,
& ineptias Zelotypiæ causa effingendas.
XXIII.
Et non jurent præditi abundantia. ]
Causam dedit huic versiculo Abubaker, qui ut refert hìc Gelal :
حلف ان لا ينفق على مسطح وهو ابن خالته مسكين مهاجر لما خاض في الافك بعد ان كان ينفق عليه وهو
وناس من الصحابة اقسموا ان لا يتصدقوا على من تكلم بشي من الافك
Juraverat, se non daturum eleemosynam
Mostaho filio materterę suę pauperi, qui Mecca emigraverat eò, quòd
immiscuisset se cum iis, qui Aisam calumniati fuerant : cùm tamen
anteà illi dilargiretur. Quidam etiam ex sociis Mahumeti juraverant,
se non daturos eleemosynam illi, qui aliqua in re mentiti fuissent.
XXIV.
Porrò, qui criminantur pudicas. ] Gelal :
المحصنات هنّ ازواج النبي ص :
Pudicæ sunt uxores Prophetæ Mahumeti.
XXIX.
Hoc erit justius vobis. ] Explicat Gelal :
خير من القعود على الباب :
melius erit, ut revertamini,
quàm ut expectetis sedentes juxtæ portam.
XXXII.
Et non ostendant ornatum suum.
Videtur hoc loco ornatus nomine accipi totum corpus : vel vestes
preciosiores, quæ sub palla teguntur. Jahias explicat
الزينة الباطنة
ornatum interiorem. Quod verò
addit :
Et conjiciant peplos suos super
sonus suos : Explicat Gelal :
يسترن الرؤس والاعناق والصدور بالمقانع :
cooperiant capita,
& colla, & pectora calanticis, seu syndonibus.
Nisi maritis suis, &c. ] Gelal :
فيجوز لهم نظره الا ما بين السترة والركبة فيحرّم نظره لغيرالازواج وخرج بنسائهم الكافرات فلا
يجوز للمسلمات التكشف لهن وشمل ما ملكت ايمانهنّ العبيد
His licet aspicere illud (ornamentum
interius),
excepta ea parte, quæ est inter
umbilicum, & genua : nefas est enim aliis, quàm maritis earum
illam inspicere. Excipiunt mulieres eorum infideles : non enim licet
fidelibus fœminis coram eis sese discooperire. Illi autem, quos
possident dexteræ eorum, sunt servi.
Aut assectantibus eas præter viros,
&c. ] Duplex est Interpretum explicatio. Prima :
Aut iis viris, qui assectantur eas, nec
sunt necessarii ad servitium earum. Secunda.
Aut iis, qui assectantur eas, præter viros
necessarios ad servitium earum. Sed sensus videtur idem. Qui
autem sint isti asseclæ fœminarum, quorum opera non est illis
necessaria, indicat Gelal, esse eos, qui illas sequuntur
في فضول الطعام :
pro reliquiis ciborum : idest, ut
accipiant ab eis id, quod superest à mensa : parasiti scilicet, vel
pauperes, ac viles. Jahias :
هو الرجل الاحمق الذي لا تشتهيه المراة ولا يغار عليه الرجل .
Qui assectatur fęminas, cujus opera non est illis necessaria,
est homo fatuus, quem neque fęmina
concupiscat, neque Zelotypiam viro illius gignere possit. Olim
etiam Romani, sicut hodie Mahumetani hujusmodi fatuis, sive viris, sive
mulieribus delectabantur.
Aut infantibus, qui non agnoverunt,
&c. ] Arabicè est :
لم يظهروا على عورات النسا ;
Non apparuerunt super pudenda
mulierum. Exponit Gelal :
لم يطلعوا للجماع :
non apparuerunt, seu
ascenderunt
ad copulam : & de
his subdit :
فيجوز ان يبدين لهم عداما بين السترة والركبة
Licet, ut ostendant illis, quę
cæteris prohibita,
præter id, quod est
inter umbilicum, & genua. Puto agi de illa ætate, quæ
nondùm capax est malitiæ circa res venereas.
Quod abscondunt de ornatu suo. ]
Gelal :
اى خلخال يتقطع
idest periscelides, seu ornamenta
tibiarum,
quæ strepitum edunt in motu, seu
jactatione pedum.
XXXIV.
Et ne cogatis ancillas vestras ad
meretricium. ] Gelal :
نزل في عبد الله بن ابي كان يكره جوارى له على العسب بالزنا :
Dicta sunt hæc propter Abdallah
filium Obba, qui cogebat ancillas suas quæstum facere ex meretricio.
XL.
Sicut vapor in planitie deserta. ] De hoc vapore ita Gelal :
وهو شعاع يرى فيها نصف النهار في شدة الحر يشبه الماء الجاري
Est quidam splendor, seu vapor
lucidus, qui apparet in illis
desertis
in meridie, cùm calor solis est
vehementissimus, similisque est aquæ currenti.
XLVI.
Et Deus creavit omnem bestiam ex aqua. ] Accipit Gelal :
دابة
bestiam, seu jumentum pro animali in
genere, hominem etiam includendo : & nomine aquę,
النطفة
genitale semen intelligit. Videbat
nimirùm, falsum esse bestias ex aqua creatas fuisse.
LXI.
Si deponant vestes suas non ostentantes ornatum. ] Has vestes
putat Gelal esse :
الجلباب والردا والقناع فوق الخمار : idest :
pallam lineam talarem
cooperientem à capite usque ad pedes :
palliolum, & calanticam, seu velamen capitis, quod ponitur
super inferius velamen. Porrò verba illa,
non ostentantes ornatum, referenda potiùs videntur ad has
vestes ex se modestas, quàm ad mulieres.
LXII.
Quòd comedatis in domibus vestris. ] Gelal :
مواكلة مقابليهم
comedendo simul è regione eorum :
& addit :
المعنى يجوز الاكل بيوت من ذكر وان لم يحضروا اى اذا علم رضاؤهم به :
Significatur, licere comedere in domibus
prædictorum, etiamsi præsentes non sint : dummodò constet de
beneplacito eorum.
Quòd comedatis simul, sive separatim.
] Dicta sunt hæc, ut ait Gelal :
فيمن تحرج ان ياكل وحده وان لم يجد من يواكله يترك الاكل :
Propter quosdam, qui
nefas existimabant comedere solitariè : & nisi invenissent
aliquem, cum quo comederent, abstinebant à comedendo.
Attamen salutate vos ipsos. ] Gel :
اى قولوا السلام علينا وعلى عباد الله الصالحين فان الملايكة ترد عليكم وان كان بها اهل فسلّموا
عليهم :
Idest, dicite : Pax super nos, & super
servos Dei probos : nam Angeli respondebunt vobis. Si autem fuerint
ibi domestici, salutate eos.
LXIV.
Ne ponatis vocationem Legati. ] Gel :
بان تقولوا يا محمد بل قولوا يا نبي الله يا رسول الله في لين وتواضع وحفض صوت :
itaut non dicatis, ò Mahumete : sed
dicite : ò Propheta Dei, vel ò legate Dei, cum voce leni, humili,
& demissa.