Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. A veritate prorsùs alienum
est, nomen Joannis, quem Mahumetani ab Alcorano edocti corruptè
يحيي
Jahiam appellant, nulli ante
Baptistam fuisse impositum. Deceptus in hoc fuit Mahumetus ex eo, quòd
in Euangelio Lucæ habeatur, nullum fuisse in cognatione Zachariæ, qui
vocaretur hoc nomine. Multis tamen antea in sacris litteris
Joannis nomen inditum fuisse patet.
Cùm enim Hebraicè scribatur
יוֹחָנָן
Joannam, invenitur hoc nomen lib. 3.
reg. cap. 25. 1. Paralip. cap. 3. 2. Paral. cap. 17. 1. Esdræ cap. 8. 2.
Ezræ cap. 6. Jeremiæ cap. 40. & alibi.
II. Falsum etiam est, signum
datum ab Angelo Zachariæ, fuisse taciturnitatem ipsius, seu impedimentum
loquelæ per tres noctes. Damnatus enim fuit ad silentium, seu mutitatem
non per triduum, sed per novem circiter menses. Neque fuit hoc ad
signum, sed ad pęnam incredulitatis ejus, ut patet ex Euangelio Lucę
cap. 1.
III. Ea, quæ de Mariæ conceptu,
partuque referuntur, esse in plerisque fabulosa, & ex apocrypho
aliquo Orientalium Schismaticorum libro desumpta, manifestè convincitur
ex iis, quæ ea de re in Euangeliis habentur.
IV. Quemadmodùm supra Mahumetus
vocavit Mariam Deiparam, filiam Amran : ita vocat eam hìc sororem Aaron.
Confundit scilicet hanc cum Maria illa, quæ verè fuit filia Amran, &
soror Aaron. Hunc tamen errorem tàm crassum Mahumetani agnoscentes,
excusare conantur, ut vidimus in notis : sed frustra, & rationibus
prorsùs frivolis, ac ridiculis. Neque enim Maria fuit ex stirpe Aaron,
sed Judę, neque potuit habere fratrem illum tàm sanctum, nomine Aaron ;
cùm orta sit primogenita, & unigenita ex parentibus sterilibus. Quòd
si etiam poneremus, post illam natum fuisse hunc Aaron fictitium ;
fuisset certè, eo tempore valdè puer : erat enim tunc Maria, juxta
Mahumetanos, tredecim annos nata. Ineptè verò vocassent eam sororem
Aaron propter similitudinem cum Aaron fratre Moysi in pudicitia ; cùm
nullam in hoc prærogativam Aaron habuerit. Rationabiliùs vocassent eam
sororem alicujus fœminæ castitate insignis, veluti Juditæ, vel ipsius
Mariæ sororis Aaron : vel saltem alicujus viri ejusdem virtutis laude
conspicui, veluti Joseph filii Jacob, vel Eliæ. Omitto alias circa hoc
ineptias. Unum addo : si ita licet nomina, ac personas fingere, vel pervertere : nihil tam
absurdum erit, quod defendere non possimus. Vide supra in Sura 3. &
in Prodr. p. 4. cap. ult. pag. 76.
V. Fingitur Ismael fuisse
legatus, & Propheta : omninò gratis. Oppositum colligitur ex sacris
litteris, quæ illum hominem ferum, prædonem, ac vicinis omnibus infestum
repræsentant. De ipsius legatione, & prophetia nihil, ne in ipso
quidem Alcorano, habetur : cùm tamen in eo tot exoticorum Prophetarum,
& legatorum portenta commemorentur. Sed de Ismaele vide Prodromi p.
primam cap. 5. pag. 13. ubi de eo fusè disseritur.
VI. Non est, quod Mahumetus, seu
potiùs Gelal subgillet Christianos, quòd dereliquerint orationem, &
secuti sint concupiscentias suas. Capiti canat talia demens Mahumetico,
Moslemisque suis, qui nihil curant, nisi muliercularùm illecebras, &
præposteras libidines : seque sanctos putant, si quarumdam exteriorum
precum apparentia, & ridiculis corporis gesticulationibus homines
fallant.
Benè est, quòd Mahumetus fateatur
concedi à Deo magnas, ac diuturnas felicitates malis in hoc mundo ; ne
ipsius asseclæ ob florentissimi imperii diuturnitatem, meliores se
cæteris esse sibi persuadeant.