Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Notandum, tàm in hac Sura,
quàm in cęteris, Mahumetum plerumque exordiri stylo quodam gravi, ac
pietatem, & religionem præferenti : mox ineptias, atque impietates
suas paulatim ingerere, quò simpliciores faciliùs in nassam trahat.
Semper mihi persuasi, Impostorem hunc ex pio aliquo Christianorum
orientalium, vel veterum Hebræorum libro sententias saniores furatum
fuisse, quibus nugas, ac blasphemias suas intermisceret. Nulla enim in
sententiis, & ne in verbis quidem est connexio : & plerumque,
dùm in Alcorano amphora cœpit institui, currente rota urceus exit :
& turpiter atrum desinit in piscem mulier formosa supernè.
II. Hìc etiam apertè ostenditur
Moslemorum mendacium, qui Pseudoprophetæ suo tot miracula effingunt :
cùm ipse ingenuè fateatur, se tantummodò prædicatorem esse, non
Thaumaturgum. Et nihilominùs non cessat Alcorani ipsius miraculum
obtrudere ; quod, quàm vanum, & ridiculum sit, aliàs ostendimus.
III. Non satis mirari possum
oscitantiam Mahumeti, qui, cùm à versu 26. usque ad 49. agat de Noe :
versu 36. ingerat tàm importunè, & pœnitùs extra rem, Alcoranum,
& Meccanos, quamvis, neque hos, neque illum apertè nominet ; itaut
opus fuerit expositoribus Oedipum agere. Hiccine est liber ille tàm
mirabilis in ordine, & connexione rerum ?
IV. Constat ex sacris literis,
Noe non habuisse (saltem usque ad diluvium) nisi tres filios, qui cum eo
Arcam ingressi sunt ; nullus ex eis, quemadmodùm, nec uxor Noe, aquis
submersus interiit. Quartus igitur filius, qui in diluvio periit,
Mahumetici cerebri figmentum est. Communis Expositorum sententia est
nomen ejus fuisse Chanaan. Sed hic filius
τοῦ Cham fuit, non
τοῦ Noe,
& post diluvium natus est. Conatur Zamchascerius Prophetam suum à
mendacio vendicare : sed frustrà. Audi illum :
قيل كام اسم ابنه كنعان وقيل * دام : وقراءَ عليّ رضي الله غنه ابنها والضمير لامراته وبه ينصر
مذهب الحسن : قال قتادة ساءَلتُه : فقال والله ما كان ابنه وقلت ان الله حكي عنه ان ابني من اهلي
وانت تقول لم يكن ابنه واهل الكتاب لا يختلفون في انه كان ابنه :فقال ومن ياخذ دينه من اهل الكتاب
واستدلّ بقوله من اهلي الكتاب ولم يقل مني ولنسبه الي انه وجهان احدهما ان يكون ربيبًا له وان يكون
لغيره رشده
Dicitur nomen filii ejus fuisse Chanaan :
alii verò dicunt fuisse Sem. Alicui sit pax (pro
ابنه filium ejus, scilicet patris,
nempè Noe)
legit
ابنها
filium ejus (Cum affixo fœmineo)
itaut referatur ad uxorem ejus :
(quasi uxor Noe conceperit illum ex alio viro)
in quo patrocinatur sententiæ Alhasan,
quem, cùm Cottada de hac re interrogasset ; respondit : Per Deum non
fuit filius ejus (scilicet Noe.)
Cui Cottoda : In Alcorano
dixit
de eo Deus per Noe :
Filius meus
ex familia (seu uxore)
mea. Et
tu dicis : Non fuit filius ejus. Scripturales sanè non dissentiunt,
quòd ipse fuerit filius ejus. Respondit Alhasan :
& quis accipiat religionem suam à
scripturalibus ? Et probavit sententiam suam
ex dicto ipsius Noe
Ex familia mea : Et non dixit, ex me. Et
quidem duplicem in hoc posuit sententiam : primam, quòd fuerit
filius privignus, seu uxoris tantummodò ex alio viro :
secundam, quòd fuerit filius alius, nescio
cujus : sed ipse domi educaverit, & instruxerit eum. Verùm
nemo non videt, quàm debiles, ac frigidæ sint istæ defensiones : si
admittantur, nihil jam certum erit neque in sacris, neque in Profanis
historiis. Quantò verò mendacio asseverat Cottada, scripturales (Judæos
scilicet, & Christianos), in quarto filio Noe assignando convenire ?
Nihil tale somniarunt scripturales, cùm omnes conveniant cum
Pentateucho, Noe tres tantummodò filios habuisse, & hos in Arcam
admissos è diluvii aquis evasisse. In eo porrò hallucinantur Moslemi,
quòd Chanaan filius fuerit Noe ; cùm ex Cham filio Noe post diluvium
ortus fuerit. Quòd verò asserat Alcoranus, Arcam super Montem Giudi, qui
est in Mesopotamia, resedisse, falsum prorsùs esse videtur, cùm ex
Pentateucho constet, illam super montes Armeniæ quievisse. Poterunt
nihilominùs Moslemi respondere, cùm Mesopotamia Armeniæ contermina sit,
posse eosdem montes ad utramque regionem pertinere.
V. Quòd dicatur hìc, historiam
Noe esse
نبا الغيب historiam arcanam,
& ignotam ; patet, quanta in Mahumeto esset inscitia. Nihil mundo
penè universo, etiam tempore Mahumeti notius, quàm diluvium, Noe, Arca,
& ea, quæ ad hæc spectant. Sed Impostor non de his fortasse
loquebatur : sed de nugis illis, ac mendaciis, quæ de suo veræ, notæque
historiæ intermiscuit.