Note [édition originale] :
NOTÆ
LIX.
Iam quidem legavimus Noe ] Zamchascerius
وهو ابن خمسين سنة وكان نجارًا
& ipse erat ætatis quinquaginta
annorum, eratque faber lignarius. Porrò ex verbis Alcorani,
hoc loco colligit idem Interpres, homines tunc temporis fuisse
idololatras : Noe verò studiosè avertere eos à cultu Numinis illius, vel
idoli, quod
كانوا يعبدون من دون الله
colebant pręter Deum. Quæ in his
Notis, & refutationibus habentur, videre poteris etiam in Prodr.
p. 4. cap. ultimo pag. 591.
LXV.
Et legavimus ad posteros Aad fratrem eorum Hud ] De Aad,
ejusque gente ita scribit Ismael filius Aly in chronico suo, cap.
في ذكر امّة عاد
de gente Aad :
وهم من ولد عاد بن عوصى بن ارم بن سام بن نوح وكانت عاد في نهاية من عظم الاسجاد
والتجبّر ونزل عاد بعد تبلبلت الالسن في حضر موت وارسل الله الى بنى عاد هودا وقد كثر الاختلاف في
ذكرهم وجميع ما ذكر مضطرب غير قريب من الصحة
Et ipsi sunt ex filiis Aad, filii Aus,
filii Aram, filii Sem, filii Noe. Fuerunt autem Aadęi insummo
magnitudinis adorationis, & superbiæ. [i. Studiosissimi
idolorum cultores, & superbissimi].
Et
habitaverunt Adęi post confusionem linguarum in Hadarmaut. Misitque
Deus ad filios Aad Hud. Multæ autem sunt discrepantiæ, &
varietates in historia eorum : & quidquid in ea refertur est
perturbatum, & à veritate remotum. Quod vero attinet ad
Hud. Pockochius, & Hoctingerus putant, eundem esse, ac Heber.
Sequutus est uterque, ut puto, Auctorem Libri de signis directionis, qui
cap. 1. scribit :
اعابر هو هود النبي عم
Heber ipse est Hud Propheta, super quem
sit pax. Heber autem fuit filius Saleh, filii Arphaxad, filii
Sem, filii Noe. Ejusdem sententiæ sunt Eutychius Alexandrinus, &
Georgius Almacinus Auctores Arabes Christiani. Fuisse autem Heber, sive
Hud Prophetam, affirmant Judæi in Seder Olam, his verbis :
אמר ר יושי נביא גדול היה העבר
Dixit Rabbi Jose : Propheta magnus fuit
Heber.
LXIX.
Et auxit vos in creatione ] Hujusmodi augmentum his verbis
explicat Gelal
وزادكم قوة وطولا كان طويلهم ماية ذراع وقصيرهم ستّين
Auxit vos fortitudine, & longitudine.
Erat longior inter eos altitudinis centum cubitorum : brevior,
cubitorum sexaginta. Idem habet Ebn-Abbas, Zamchascerius,
aliique Interpretes, & Historiographi communiter.
LXXII.
Et abscidimus extremum eorum ] pœna,
qua Deus Aadæorum perfidiam multavit, fuit juxta Beidavium :
السموم كانت تدخل انوف الكفرة وتخرج من ادبارهم فيتقطع اعصاوهم
aura urens, ac pestilens, quæ
ingrediebatur per nares infidelium, & egrediebatur per partes
posteriores eorum, & disrumpebat membra eorum. Ismael
Ebn-Aly, in suo Taarich, seu Chronico multa refert de Hud, & Aad.
Pauca hic ex Arabico fideliter translata subjicio.
Fuit Hud (inquit ille)
Propheta Dei, quem Deus misit post Noe,
& ante Abraham : & dicitur fuisse idem, ac Heber. Misit
autem Deus illum ad Aadæos, qui tria idola colebant, &
habitabant in Alahkaph, & habebant Regem nomine Algiagian.
Vocavit autem eos Hud ad Deum per longum tempus : illi verò nihil
dicta ejus attendentes, verberabant eum ita, ut aliquando
reliquerint eum penè mortuum. Sed cùm nihilominus Hud illis
prędicares, & paucissimi converterentur : Deus inhibuit illis
pluviam quatuor annis, ita ut perirent jumenta eorum, & ipsi
extremo exitio essent propinqui. Miserunt igitur ad Meccam Locmanum
quemdam cum sexaginta viris ad postulandam aquam : & Mauvia Rex
Meccę hospitio excepit eos. Ibi exegerunt mensem comedentes &
bibentes apud regem. Quo audito Algiagian, misit viros, qui
revocarent eos. Mauvia quoque moleste ferebat moram eorum apud se.
Surgentes itaque, aqua se abluerunt : & ingressi delubrum
Meccanum, pro obtinenda pluvia preces obtulerunt. Misitque Deus tres
nubes, albam, rubram, & nigram. Porrò nigra mixta
erat ira Dei : illi autem putantes illam
plenam esse aqua, elegerunt eam. sed mox, ut in patriam regressi
sunt, tanta ex eadem tempestas erupit, ut domos eorum labefactaret,
& per spatium septem, vel octo dierum, omnes arbores, &
germina extirparet in terra eorum : & elevans truncos in aera,
impingebat eos capitibus eorum : mortuisque omnibus, etiam Algiagian
novissimus occubuit. Remansit autem Locman vivus inter omnes Aadęos
extinctos. Dixit autem illi Deus, ut eligeret, quod vellet pręter
immortalitatem. Ille verò petiit ętatem septem Aquilarum, quarum
singulæ viverent octaginta annos. Concessit illi hoc Deus : &
mortua Aquila septima, mortuus est etiam Locman. Hæc summatim
Chronologus Arabs, qui tamen non dubitat tribuere illa figmentis
Poetarum.
LXXIII.
Et ad populum Themud misimus fratrem eorum
Saleh ] De hac fabula ita scribit idem Auctor :
صالح هونبي ارسله الله بعد هود وقبل ابراهيم وهو صالح ابن عبيد ... الى ثمرد وكان مسكنهم بالحجر
وكانوا اهل قوة وجبروت وكان لهم ملك اسمه جندع وكانت منازلهم اولا بارض كوش من بلاد عالج فاشقلوا
الى هذه الارض لكثرة جبالها ففتحوها واتخذوها مساكن واقبل صالح يدعوهم الى الله مدّة فلا يومن منهم
الا قليل مستضعفون ثم ان كفارهم عاهدوا صالحا على اته ان اتاهم بما يقترحونه عليه ان يخرج لهم من
صخرة معينة ناقة فساءل صالح ربّه في ذلك فخرج من تلك الصخرة ناقة وولدها فصيلا وكانت تخرج ترعى
بالنهار فاذا اقبل الليل جاءت وطافت على دور اهل المدينة وتنادى من احتاج اللبن فليخرج فتروى اهل
المدينة لبنًا وكان في القوم امراة اسمها عنيزة ذات ثروت ولها اربع بنات فزينتهنّ وعرضتهنّ على شخص
يسمى قدار على ان يختار منهن واحدة ويعقر الناقة فاجاب واختار واحدة وخرج وقد اجتمع اليه ثمانبة انف
ساخر فعقروا الناقة فهرب فصيلها الى الجبل فاتبعه القوم وعقروه وتقاسموا لحمه فاهلكهم الله بعد ثلثة
ايام بصيحة من السماء فيها صوت من كل صاعقة فتقطعت قلوبهم فاصبحوا في ديارهم جاثمين وسار صالح الى
فلسطين ثم انتقل الى الحجاز واقام يعبد الله الى ان مات وهو ابن ثمان وخمسين سنة والله اعلم .
Fuit Saleh Propheta quidam filius Obeid,
qui post Hod, & ante Abraham missus fuit à Deo ad Temudęos,
quorum habitatio erat in rupibus. Erant autem viri fortes, &
superbi : erat que illis Rex nomine Genda. Fuit autem primò
habitatio eorum in terra Cus, seu Æthiopiæ ex regione Aales.
Transtulerunt porrò se in hanc terram propter multitudinem montium
ejus, quos excidentes, effecerunt sibi in illis domos. Venit autem
Saleh invitans eos ad cultum unius Dei multo tempore : sed solùm
pauci, & infimæ plebis ex eis crediderunt. Posteà infideles
pepigerunt cum Saleh, se credituros, si fecisset miraculum, quod
postulassent : nimirùm, ut educeret è petra quadam ab ipsis
designanda, camelam. Cùm verò Saleh orasset Deum, eduxit è petra
designata camelam cum pullo ejus jam ablactato. Camela autem illa
exibat interdiù ad pascua : adventante verò nocte redibat, &
circumiens domos Civitatis, clamabat : Si quis eget lacte,
egrediatur : cives verò bibebant ex ea lac quantum volebant. Erat
autem inter eos mulier quædam nomine Aniza, valdè opulenta, quę
habebat quatuor filias ; quas cùm exornasset, exhibuit eas homini
cuidam nomine Cædar, ut acciperet ex illis unam, quam vellet cum
pacto, ut camelam illam occideret. Assensus est ille, & alecta
una ex puellis egressus est cum octo aliis viris, & peremerunt
camelam. Pullum autem in montem fugientem insecuti, similiter
occiderunt, carnem ejus inter se dividentes. Sed post triduum Deus
perdidit illos clamore è Cœlo emisso, in quo erat sonitus omnium
fulminum : & discissa sunt corda eorum, & manè inventi sunt
in domibus suis in genua prostrati. Abiit autem Saleh in
Palestinam ; deinde transtulit sese in Arabiam Petræam, &
perseveravit serviens Deo usque ad mortem ; obiitque, cùm esset
quinquaginta, & octo annorum. Sed Deus hæc meliùs novit.
De hac eadem tàm portentosa camela ita scribit Zamchascerius
فصلّى صالح ودعا ربّه فمخضت الصخرة بمخض الموج بولدها فانصدعت عن ناقة عشرآء جوفآء وبرآء ثم تنجت
ولدًا مثلها في الفطم فمكثت الناقة مع ولدها ترعى الشجر وتشرب الماء وكانت تردّ غبّا فاذا كان يومها
وضعت راسها في البئر فما ترفعه حتى تشرب كل ماء فيها ثم تتنحح فيحلبون ما شاوا حتى تمتالى اوانيهم
فيشربون و يدخرون : قال ابو موسى الاشعرى اتيت ارض ثمود فذرعت مصدر الناقة فوجدته ستين ذراعًا
Oravit Saleh, & precatus est Dominum
suum, & parturivit petra cum mugitu veluti maris fluctuantis :
& discissa peperit camelam gestantem uterum decem mensium totam
pilis obsitam. Deinde peperit pullum similem ipsi jam ablactatum.
Mansit autem Camela cum pullo suo vescens arborum foliis, &
bibens aquam. Redibat autem ad potum alternis diebus : ea verò die,
qua redibat, mergebat caput in puteum, & absorbebat totam aquam
illius, absque eo, quòd caput à puteo interea elevaret. Deinde voce
quadam instar, gemitus emissa, advocabat homines, qui hauriebant ab
ea quantum lactis volebant : itaut impletis vasis suis, biberent,
& lac etiam reservarent : Dixit Abu-Musa Ascearius : Ego veni in
terram Themud, & mensuravi aperturam petræ, unde egressa est
camela, & inveni eam esse sexaginta cubitorum.
LXXXIII.
Sed uxor ejus fuit ex remanentibus ]
Zamchascerius :
وروى انها التفتت فاصابها حجر فماتت
Fertur ipsam retro conversam fuisse, &
interim cecidisse super eam lapidem, & ex illius ictu periisse
: Idem habet Ismael, qui præterea de Lot, & Sodomitarum excidio multa fabulatur, quæ hìc
referre operæ prætium non putavi.
LXXXIV.
Et pluimus super eos pluviam ] Gelal
هو حجارة السجيل اهلكتهم
Hæc fuit pluvia lapidum, seu laterum, qui
excocti erant igne gehennæ, ex quorum ictu perierunt.
LXXXV.
Et ad gentem Madian legavimus fratrem
eorum Scioaib ] Eumdem esse Scioaib, ac Jethro socerum Moysi,
tenent plerique Arabes teste Almacino in historia miscellanea : &
Ismaele Ebn-Aly. Sed Ahmed Ebn-Alhalim in Apologia sua pagina mihi 423.
hoc negat, asserens hanc esse sententiam
طايفة من الجهال
hominum ignorantium
الكساى Cassæus, qui in hoc sentit
eum pluribus, ita scribit de illo :
فولدت له ولدًا اسمه بيون وهو شعيب في نهاية الحسن والجمال ولما كبر اعطاه الله عالما وفقهًا
وحكمةً وكان قليل الكلام دايم الفكر ناحل الجسم قليل اللحم
Et peperit ei (nempè Saanuno uxor
ejus)
puerum, cujus nomen fuit Bojun,
& ipse est Scioaib. Fuit autem Scioaib pulcherrimus, ac
speciosissimus : & cum adolevisset, Deus dedit ei scientiam,
& peritiam, & sapientiam. Erat autem pauciloquus, assidue
cogitabundus, corpore gracilis, & carne macilentus. Hebræi
quidam docent, Jethro ad septem nomina sortitum fuisse.
CIII.
Deinde misimus post eos Moysem ] Mirùm, quàm portentosa de
Moyse fabulentur Arabes, eruta ex Thalmudica cloaca Hebræorum. Pauca ex
Taarich, seu Chronico Ismaelis, summatim, sed fideliter ex Arabico
delibabo.
Moyses (inquit)
filius Amran, missus fuit a Deo ad
Pharaonem Ægypti regem, qui Alvalid appellabatur : cujus pater
Mosaab, jam centum, & septuaginta annos natus, sed adhuc prole
carens, dum pasceret armenta, animadvertit Vaccam peperisse vitulam,
audivitque eandem vaccam dicentem sibi : O Mosaab, ne tristeris :
nascetur enim tibi filius improbus, qui tandem detrudetur in
gehennam. Regressus domum, cum uxore convenit, quæ concepit filium,
qui natus est post mortem patris, nomine Pharao. Hic post varias
rerum vicissitudines factus Rex Ægypti in tantam superbiam elatus
est, ut divinitatem sibi vendicaret. Cùm autem audisset famam
pulchritudinis Asræ, quę erat neptis Amran patris Moysi, accepit eam
in uxorem magna eidem dote collata. Verùm, ubi ab Astrologis
intellexit, puerum Israelitam perditurum esse regnum suum, cępit
omnes Israelitarum pueros vestigare, occiditque ex eis ad
septuaginta millia : pregnantes verò fœminas torquebat, ut abortum
facerent. Concepit interea Mater Moysen, de quo Rex ab Astrologis
admonitus misit obstetrices, quę infantem statim natum necarent.
Mater verò cum clam illis peperisset ; ut infantem occuleret, in
clybano reponebat. Die autem quadam cum domo egressa rediret, vidit
apparitores regios, qui infantes necaturi circumibant, exire è domo
sua. Quamobrem exanimata statim cucurrit ad clybanum, quem vidit
flammis anhelantem (
nam soror
pueri, ignara, ibi eum esse clybanum, lignis injectis incenderat
).
Quamobrem novo metu consternata,
introspiciens, vidit puerum incolumem, & eductum, cum jam
quadraginta dies ætatis ageret, nec tutò posset domi retinere ;
positum in cistula conjecit in Nilum, per cujus alveum cistula
decurrens ingressa est palatium Pharaonis. Cumque eam Asia Pharaonis
uxor invenisset, extractum puerum læta detulit ad maritum. Cum autem
vellet eum Rex occidere, obtinuit precibus Asia, ut vivum sibi
dimitteret. Hæc autem plures illi nutrices advocavit, sed omnes
rejecit puer : donec Calthum ejus soror, matrem illius, regina
annuente, advocavit, à qua lac libens accepit. Jam triennem die
quadam accepit Pharao in sinu : & dum illi blandiretur, &
colluderet, injecit puer manum in barbam illius, attrahens eam.
Indignatus Rex voluit eum occidere : Sed prohibuit Asia, affirmans
pueris audaciam esse sine intellectu. Quod ut facto alio
comprobaret, posuit coram puero prunam, & dactilum. Cum verò
puer ad dactilum manum extenderet, divertit eam Gabriel ad prunam :
quam acceptam ad os admovit, non sine adustione, & fletu. Ex quo
intelligens Pharao pueri simplicitatem, ab ira cessavit.
Refert deinde Mythologus cætera, quæ de Moyse in Pentateucho leguntur,
semper tamen falsi aliquid, vel fabulosi admiscet. Inter quæ sunt :
primò, ex his, quos Moyses secundo rixantes componere voluit, unum
fuisse Hebræum, alterum Ægyptium : cum utrumque Hebræum fuisse certum
sit. Secundò : Jethro spopondisse illi filiam suam cum pacto, ut
pasceret gregem suum octo, vel decem annis, in quo Jacob cum Moyse
confundit : tribuens etiam ipsi Jethro duas filias, ut Labano : tamen
cum septem filias haberet. Tertiò : Moysen, dum pasceret gregem Jethro,
occidisse serpentem magnum, qui regionem totam infestabat. Quartò :
Moysen vidisse rubum ardentem in regressu è Madian in Ægyptum ; cum
illum viderit eo tempore, quo cum Jethro morabatur. Quintò : Cum ignem è
silice noctu excutere frustra conatus esset, vidisse flammam quamdam, ad
quam accurrit, ut ignem inde acciperet : prædictam autem flammam in
lycio, vel in vite accensam fuisse, cum scriptura rubum fuisse affirmet.
Sextò : Apprehendisse virgam in colubrum versam per os ejus : cum ex
Scriptura constet apprehendisse per caudam. Septimò : Manum Moysi è sinu
productam apparuisse lucidam, ut Solem : cum certum sit candorem lepræ
tantùm illam habuisse. Octavò : Pharaonem, cum virgam Moysi in serpentem
versam aspexisset, tanto terrore correptum fuisse, ut fęmoralia
inquinaverit. Nonò : Moysen coram Pharaone protulisse è sinu manum
splendidam, ut Solem, in quam non poterat Pharao oculos intendere. Hoc
autem signum non legimus Moysen coram Pharaone fecisse. Decimò :
Pharaonem voluisse Moysen occidere : Sed Ezechielem ejus Thesaurarium,
qui erat fidelis occultus, illum servasse : proptereà regem indignatum,
Ezechielem ipsum carceri mancipasse, unde à filia regis per dolum fuit
ereptus. Undecimò ; Magos Pharaonis septuaginta millia fuisse ; ex
quibus septuaginta tantùm ad concertandum cum Moyse electi sunt.
Duodecimò : Prædictosa magos à Moyse convictos, in Deum credidisse,
& propterea à rege fuisse interfectos. Decimotertiò : Pharaonem
jussisse extrui turrim adeò excelsam, ut nullus præcedentium regum talem
construxerit : sed jam extructam à Gabriele ictu unius Alæ fuisse
dejectam, non sine strage innumerorum Ægyptiorum. Decimoquartò : Ponit
primum signum factum à Moyse, Diluvium (licet asserat alios falsò ponere
variolas, alios pestem, alios mortem) quod septem dies perseveravit,
& domos omnes, ac plateas ita implevit, ut aqua ad hominum dorsa
perveniret. Decimoquintò : Enumerat alia signa : primò. Locustas.
2. pediculos, vel ricinos, vel tineas, vel mures campestres, vel
pulices. 3. ranas. 4. sanguinem, in quem versæ sunt aquæ.
5. destructionem omnium facultatum, & multorum ex servis, pecoribus,
& arboribus Ægyptiorum, convertendo ea in lapides. 6. truncationem
cursus Nyli, ita ut Ægyptii penè siti perirent. Refert deinde, Gabrielem
Pharaoni apparuisse, & eum ipsius testimonio condemnasse, &
sententiam damnationis in pugillari scripsisse, qua Pharao dignus
demersione declarabatur. Interim cum Pharaonem pœniteret, quòd
Israeliticum populum cum Moyse dimisisset, insecutus est eum
بجمع عظيم قال ابن جريح خرج فرعون ومعه الف الف وخمسماية الف ملك مسور مع كل ملك الف رجل :
cum turba magna. Dixit Ebno-Gerih : Exiit
Pharao, & cum eo millies mille, & sexcenta millia Regum
nobilium : & cum singulis Regibus erant mille viri. Sed,
cùm ad Moysem appropinquasset, ille virga sua mare divisit in duodecim
vias, ut per singulas singulæ tribus transirent. Moyses verò præivit,
& Aaron subsequutus est
Israelem mare transeuntem. At verò Ægyptii subsequuti sunt præeunte
Gabriele, & Michaele post terga sequente. Cùmque jam omnes mare
essent ingressi, ostendit Gabriel Pharaoni sententiam, quam scripserat,
damnationis ipsius. Ille verò agnoscens se mox periturum, dixit :
امنت انه لا اله الا الله الذي امنت به بنوا اسرايل وانا من المسلمين
Credo, nullum alium esse Deum, præter eum,
in quem credunt filii Israel : & ego sum unus ex Moslemis.
Sed nihilominùs Gabriel dejecit illum in mare, in quo unà cum omnibus
Ægyptiis demersus periit. Refert deindè, quomodò Moyses in montem Synai
ascenderit, ibique Deus alloquutus fuerit eum, illique tradiderit novem
tabulas, in quibus scriptus erat Pentateuchus : & quomodò Samarita
ex aureis mulierum ornamentis vitulum fabricaverit, & immiscuerit in
eo pulverem vestigiorum ungulæ equi Gabrielis, cujus vi mugiebat : &
alia hujusmodi figmenta.
CXXVIII.
Auguria captabant contra Moysen ]
Verti etiam potest
ex Moyse.
Nimirùm, causam malorum suorum Moysi tribuebant, tanquam mali ominis
homini.
CXXX.
Misimus ergo super eos diluvium ] Hujusmodi diluvium, de quo
nihil habent Sacræ literæ, intravit domos Ægyptiorum, tàm copiosum, ut
pertingerent aquę usque ad dorsa, vel etiam ad guttura habitantium in
eis, ut superiùs vidimus ex Gelal.
CXXXVIII.
Et condiximus Moysi triginta noctes.
] Explicat Gelal :
تكلّمه عند انهايها بان يصومها فصامها فلما تمّت انكر خلوف فمه قاستاك فامره الله بعشرة اخرى
ليكلمه بخلوف فمه
ut alloqueremur cum post finem illarum,
cum pacto, ut in iisdem jejunaret. Jejunavit autem in illis Moyses :
sed posteà displicuit ipsi fædus halitus oris sui : curavitque illud
tollere confricatione ejusdem oris. Sed Deus pręcepit ei, ut decem
alias noctes jejunaret, quò posset alloqui eum, non obstante fędo
illo oris halitu. Notandum hìc obiter, Arabes in computo
temporis uti nomine
noctis
comprehendentes cum noctę etiam diem : quemadmodum nos cum dies
enumeramus, etiam noctes cum illis comprehendimus.
CXXXIX.
cùmque gloriosus apparuisset ]
Gelal :
اى اطهر من قدر نوره نصف انملة الخنصر
i. ostendisset de luce sua tantum, quanta
est dimidia extremitas unius digiti minimi.
CXLI.
Et scripsimus illi in tabulis ] Gelal :
وكانت من سدر الجنة او زبرجد او زمرد سبعة او عشرة
Erant autem Tabulæ ex Sedro (arbore)
Paradisi : sive ex Chrysolytho, sive
ex smaragdo : & erant septem, vel decem.
CXLIV.
Vitulum habentem corpus ] i. ut
exponit
لحمًا ودمًا Gel :
carnem, & sanguinem. Quod autem
addit, ipsi fuisse mugitum, exponit idem Auctor
صوت يُسمع
vocem, quæ audiebatur : & addit
انقلب كذلك بوضع التراب الذي اخذه من حافر فرس جبراييل فمه فان اثرة الحياة فيما يوضع به :
Ita autem conversus fuerat per
oppositionem pulveris ungulæ equi Gabrielis in ore ejus
(nimirùm ab eadem ungula excitati vel compressi)
nam ubi is ponebatur, vitæ vestigia
apparebant.
CLI.
Cum autem sustulisset eos terremotus ]. Hos ideo ex terremotu
periisse affirmat Ebn-Abbas
لانهم لم يزايلوا قومهم حين عبدوا العجل
quia non separaverant sese à gente sua,
quandò vitulum adoravit.
CLX.
Et interroga eos de urbe ] Hanc urbem putat Gelal fuisse
ايله
Ailam, quæ est vicina mari rubro,
& alio nomine
Clysma appellatur.
Vide de hujusmodi fabula quæ superiùs dicta sunt in Sura 2.