Note [édition originale] :
REFUTATA.
Exorditur Impostor mysterium
iniquitatis iis verbis, in quibus nihil, nisi pium prima facie
appareat : si demas pluralitatem illam mundorum suprà rejectam : quæ
tamen non omnibus, neque statim patet : id verò facit, ut fraudem
honestiùs tegat. Observare est in Alcorano, quoties error aliquis, vel
fabula profertur semper illi pias aliquot sententias præmitti : ut omnia
alia suspiceris, quam, quod Mahumetus malignè molitur. Et nihilominùs in
his etiam primis verbis tàm piis, ac magnificis non modica latet
impietas.
Primò, quòd bis Deum
الرحمن الرحيم
Miseratorem, ac
Misericordem prædicet, & mox,
regnantem, seu
Regem diei Judicii illum appellet ;
id facit, opinor, ut diei illius cæteris omnibus formidandæ metum adimat
asseclis suis. Quippe tantam fingit in Deo erga hos misericordiam, ut
Mahumetanos omnes vel pessimos, ac scelestissimos in die Judicii à
Gehenna per intercessiones suas liberandos esse, & in Paradisum
transferendos, miseris persuadeat, dummodò quis, dùm viveret, fidem prorsùs non
abiecerit, sed
كان في قلبه من الايمان مثقال ذرة :
fuerit in corde ejus tantum fidei, quantum
est pondus formiculæ unius ex minimis . Ita enim scribit Ahmed
Thalebiensis in Suram quartam, quæ inscribitur
النساء
de Mulieribus §. 38. Et hoc
Mahumetani omnes certissimè sibi pollicentur.
Secundò : Cùm Mahumetus, ejusque
asseclæ Deum orent, ut ipsos dirigat in viam, seu religionem rectam ;
petimus ab eis, quænam sit hęc via recta. Certè alia esse non potest
præter eam, quam Deus tanquam perfectam, imò perfectissimam ad æternam
salutem obtinendam approbavit, & quam illi secuti sunt, erga quos,
ut ipsi fatentur, beneficentiam suam peculiariter demonstravit. Atqui
hujusmodi via non potest esse, nisi Christiana religio, etiam juxta
Mahumetanorum sententiam, qui docent, veram religionem, quoad
essentialia, & ea, quæ spectant ad æternas veritates, semper eamdem
fuisse : sed in singulis ætatibus, quoad leges, & ritus, semper ad
perfectiorem statum Deum illam evexisse. Neque in hoc nos illis
adversamur : non enim negari potest, ab Adam usque ad Noe religionem
divinam inter homines minùs perfectam fuisse, quàm à Noe usque ad
Abraham. Nullum enim Adæ posteris ante Noe præceptum, vel legem (nisi
naturalem, & ad religionem, Deique cultum necessariam) à Deo
emanasse reperimus : cùm ipsi Noe præceptum de abstinentia à sanguine
impositum fuerit. Ab Abraham item usque ad Moysen statum perfectiorem
per præceptum Circumcisionis (ut alia plura omittam, quæ Mahumetani
Abrahæ data fuisse confingunt) majorem perfectionem, quàm anteà
obtinuit. A Moyse verò usque ad Christum longè perfectior per legem in
Sina traditam apparuit. Ex quo sequitur necessariò, per Euangelium à
Christo promulgatum, religionem multò perfectiorem, quàm esset anteà,
factam fuisse : nisi asserere velimus, Deum in operibus suis à
perfectiori ad imperfectius regredi, quod, saltem in materia religionis,
dici posse non videtur.
In hoc Mahumetani ipsi
conveniunt, explicantes mysticè gradationem illam trium Montium, quæ
habetur in Deuteronomio, cap. 13. his verbis :
Dominus de Sinai venit, & de Seir
ortus est nobis : apparuit de Monte Pharan. Ita enim ea
exponit Ahmed filius Abdol-Halimi parte 2. Apolog. contra Christianos :
& est communis expositio Mahumetanorum :
قال كثير من العلماء ان مجيالله من طور سينا انزاله التوراة على موسى من طور سينا كالذي هو من
عند اهل الكتاب وعندنا وكذلك يجب ان يكون اعراقه من ساعير ارض الجليل بقرية تدعا ناصرة: فكذلك يجب
ان يكون استعلانه من جبال فاران انزاله القران على محمد ص وجبال فاران هي جبال مكة: وهو سبحانه ذكر
هذا في التوراة على الترتيب الزماني فذكر انزال التوراة ثم الانجيل ثم القران ومن الكتب نور الله
وهداه : وقال في الاول جاء وظهر : وفي الثاني اشرق وفي الثالث استعلن فكان مجي التوراةمثل طلوع
الفجر اي ماهو اظهر من ذلك ونزول الانجيل مثل اشراق الشمس زاد به النور والهدي واما نزول القران فهو
بمنزلة ظهور الشمس في السماء :
Asserunt multi ex doctoribus, Adventum Dei
ex Monte Sina significare traditionem Pentateuchi factam Moysi in
eodem monte ; ut convenit tàm apud Scripturales, quàm apud nos.
Consequenter dicendum erit, ortum illius è monte Seir innuere
traditionem Euangelii factam Christo : fuit enim Christus ex Seir
terra Galilææ, ex Urbe, quæ vocatur Nazareth. Atque ita dicendum
erit, apparitionem, seu manifestationem ejus ex montibus Pharan
præsignare traditionem Alcorani factam Mahumeto faustæ memoriæ :
Montes enim Pharan sunt montes Meccæ. Ipse porrò Deus ostendit hoc
in Pentateucho per ordinem temporum : primò enim Pentateuchum ipsum
commemorat : deindè Euangelium : postremò Alcoranum, qui tres Libri
sunt lux Dei, & via recta illius. Et primo quidem loco habet
جاء وظهر
venit, & apparuit : secundo
اشرق
ortus est, seu fulguravit : tertio verò
استعلن
manifestavit se, seu apertè patuit.
Adventus quippe Pentateuchi similis fuit adventui Auroræ, vel
diluculi. Euangelii autem descensus fuit, velut solis coruscatio ;
in illo siquidem lux crevit, & directio. At verò Alcorani
traditio fuit velut solis meridianum in Cœlo. Verùm, quidquid
sit de hac Moslemorum expositione, de qua fusiùs tract. in Prodromo,
p. 2. c. 5. vel cæcus videat Euangelicam legem perfectiorem, ac
sanctiorem esse, quàm Alcoranicam : & Alcoranum ita posse Euangelio
comparari, ut auro lutum, & gemmis stercus : ut jam in Prodromo
ostendimus, & in toto hoc opere manifestiùs patebit.
Convincitur itaque Mahumetus
orare Deum, ut dirigat se, ac suos ad Christianam religionem, utpotè
cæteris perfectiorem, & sanctiorem, & cujus professores illi
ipsi sunt, erga quos Deus beneficus fuit, ut ex auctoritate Ebnabbasi
ingenuè fatetur Thalebiensis.
Non ita est (inquiunt) sed orat
Mahumetus, ut Deus se, suosque dirigat ad religionem
الاِسْلَام Eslam. Ita Jahias, &
alii, ut vidimus. Contendunt autem, hanc fuisse religionem, quam
professus est Abraham, & omnes Prophetæ, & docuit, &
observavit ipse Christus cum Apostolis, & Mahumetus renovavit. Sed
recidunt in eumdem scopulum. Nam, cùm semper hæc religio, quoad
essentialia, fuerit eadem, & mutata sit tantùm, quoad
الشرايع i.
Leges, ut ipsi volunt : in Christo
verò, quoad leges, summam acceperit perfectionem : ut per totam quartam
partem Prodromi probavi : non potest Mahumetus citra inconstantiam Deum orare, ut
dirigat se, & suos ad aliam, quàm ad illam.
Dupliciter respondere possunt
Moslemi. Primò, Mahumetum orare Deum, ut dirigat se, & suos ad
religionem Christianam perfectiorem : nempe ad eam, quam ipse deindè
sibi à Deo traditam docuit per Alcoranum. Secundò, concedi posse, ut
etiam ad Christianam dirigi cupiat ; sed non corruptam, &
depravatam, qualis erat suo tempore, quo jam Christiani à religione vera
aberraverant, quos proptereà vocat hìc
Errantes : sed qualis erat in prima sui institutione,
antequam à Christianis ipsis depravaretur.
Verùm primæ responsioni jam
occurri in tota quarta parte Prodromi ; & iterum occurram in tota
hac mea refutatione, quotiescunque se dederit occasio : ostendens,
Euangelicam Legem esse Alcoranica absque ulla comparatione
excellentiorem : quod sanè longa probatione non indiget : satis enim est
Euangelium, & cæteros Apostolorum Libros Alcorano comparare. Nec
refert quòd plures Christiani improbè, scelestèque vivant ; hoc enim non
legis, sed naturæ corruptæ vitium est. Nihilominùs, si Christiani
Mahumetanis universaliter comparentur, non dubito, quin longè meliores,
& quoad mores illis correctiores reperiendi sint. Vide Prodr.
par. 4. per totum.
Secunda verò responsio facilè
rejicitur, cùm certo certius sit, Christianos religionem sibi à Christo
traditam numquam universaliter deseruisse, licèt aliquæ Nationes ab
eadem defecerint, vel aliqui Novatores falsis eam dogmatibus
depravarint : sed semper illam ad hanc usque diem integram, illibatamque
retinuisse : id, quod ex continuata temporum serie collatis inter se
omnium sæculorum Auctoribus, & Annalium Scriptoribus, manifestissimè
convincitur. Verùm quoniam hoc est unum ex potissimis Mahumetanorum
contra nos argumentis : operæ pretium existimavi, ad illud aliquantò
fusiùs respondere : nonnulla repetens ex iis, quæ circa hoc fusissimè
disserui in Prodrom. par. 3. à cap. 1. usque ad 4. inclusivè.
Si quæramus à Mahumetanis,
quandonam Christiani à religione sua discesserint, aut aberraverint,
nullum sanè certum, ac fixum tempus ostendere poterunt. Coguntur tamen
fateri, neque possunt negare, Christianam religionem usque ad Mahumetum
universaliter perseverasse. Hoc probat, in eorum sententia, vaticinium
illud de tribus Montibus Sina, Seir, & Pharan paulò superius
allatum. Hoc etiam parabola illa, quam apud S. Matth. cap. 20. proposuit
Christus de
Patrefamilias, qui exiit primo
mane conducere operarios in vineam suam . Quam parabolam
Mohammedus filius Ismaelis, cognomine Albocharius, in parte 30.
Alcoranicarum traditionum, refert à Mahumeto Propheta suo ita expositam
fuisse :
اوتي اهل التوراة التوراة فعملوا بها حتى اذا انتصف النهار ثم عجزوا فاعطوا قيراطًا قيراطًا: ثم
اوتي اهل الانجيل الانجيل فعملوا به حتى صلاة العصر ثم عجزوا فاعطوا قيراطًا قيراطًا: ثم اوتيتم
القران فعملتم به حتى غربت الشمس فاعطيتم قيراطين فقال اهل الكتاب هولاء اقلّ منا عملًا واكثر
اجرًا: قال الله هل ظلمتُكُم من حقّكم شياً قالوا لا: قال فهو فضلى اوتيه من اشاء .
Datus fuit Pentateuchus familiæ
Pentateuchi, quæ operata est in eo usque ad meridiem : deindè
delassata est, & singuli ex illa acceperunt denarium. Deindè
datum est Euangelium familiæ Euangelii, & operata est in eo
usque ad horam nonam : deindè delassata est, & singuli ex ea
acceperunt denarium. Tandem datus est vobis Alcoranus, & operati
estis in eo usque ad occasum solis, & accepistis singuli binos
denarios. Quamobrem dixit familia Libri (idest Judæi, &
Christiani.)
Isti minus operati sunt, quàm
nos, & plus mercedis acceperunt. Respondit Deus : Num feci vobis
injuriam, detrahens aliquid de mercede vestra ? Responderunt : Non
Dixit Deus : Hæc est gratia mea, quam dabo, cui mihi adlibuerit.
Si tàm Judæi, quàm Christiani, ex eo, quod operati sunt, mercedem
à Deo receperunt, consequens est, ut benè operati sint, & eorum
religio eo tempore Deo placuerit. Omitto plura alia loca Alcorani, in
quibus Mahumetus Christianam probat, & commendat religionem ; quia
de iis, ubi pertractanda advenerint, agemus. Unum tantùm hìc innuam, qui
habetur Sura 16.
النحل
de Ape, versu 54. his verbis :
وله مافي السموات والارض وله الدين واصعاً:
Et illi (scilicet Deo)
est quidquid in Cœlis, & in terra
reperitur : & illi est religio perseverans : idest, ut
exponit Gelal :
وله الطايفةدايما:
semper habet aliquam gentem, seu nationem
, in qua scilicet cognoscatur, ritèque colatur. Verùm, si religio
Christiana, quemadmodùm Judaica, ante Mahumetum defecisset, nulla eo
temporis intervallo gens fuisset, quæ Deum coleret : & per
consequens religio ejus non fuisset perseverans.
Porrò ex eo etiam comprobatur hæc
veritas, quia eo temporis spatio, quod inter Christum & Mahumetum
intercessit, & appellatur
الفترة
ponunt Mahumetani plures Sanctos Christianos, eosque venerantur : ut S.
Georgium, qui sub Diocletiano, anno Christi circiter trecentesimo, pro
Christiana fide occisus est : SS. Martyres, qui sub Dunaam Judæo, in
ipsa Arabia pro eadem fide igne combusti sunt, de quibus etiam mentio
fit in Alcorano sub nomine
اصحاب الاخدود i.
sociorum foveæ : quia jussu
tyranni in foveas plenas ardentibus prunis conjiciebantur. Prætereà
fuerunt septem Dormientes apud Ephesum, de quibus in Alcorano Sura 18.
الكهف i.
de spelunca, prolixa, licet aliquot
fabulis intermixta, narratio continetur. Hos omnes, & alios Sanctos
Christianos collocat inter Christum, & Mahumetum Masaudius : addit
tamen :
وكانوا مؤمنين موحّدين لا على رأي النصرانية في هذا الوقت:
Et erant fideles, qui credebant in unum
Deum, sed non ex genere Christianorum
hujus temporis. Gratis tamen hoc dicit, ut ex sequentibus
patebit.
Gelaledinus in Suram 57.
الحديد idest
de ferro, §. 28. exponens ea verba :
وجعلنا في قلوب الذين اتبعوه رأفة ورحمة ورهبانة ابتدعوها ماكتبناها عليهم الا ابتغاء رضوان الله
فما بعدها حق رعايتها فأتينا الذين امنوا منهم اجرهم وكثير منهم فاسقون.
Et posuimus in cordibus eorum, qui secuti
sunt eum (scilicet Christum)
pietatem, & misericordiam, & professionem Monasticam, quam
ipsimet instituerunt, absque eo, quòd nos præciperemus eam illis,
tantummodò ob desiderium magis placendi Deo : sed non observaverunt
eam debita ratione. Porrò illis, qui ex eis crediderunt, dedimus
mercedem suam : multi autem ex eis prævaricati sunt : assignat
tempus, quo Christiani non solùm à professione Monastica, sed etiam à
recta Christi fide desciverunt, dùm ita scribit :
تركها كثير منهم وكفروا بدين عيسَى ودخلوا في دين مَلكهِم وبقي على دين عيسَى كثير منهم فامنوا
بنبينا:
Dereliquerunt illam (scilicet vitam
Monasticam)
multi ex ipsis, &
abnegaverunt religionem Jesu, & ingressi sunt in religionem
Imperatoris sui : multi tamen ex ipsis perseveraverunt in fide Jesu,
& crediderunt in Prophetam nostrum. Itaque usque ad
Mahumetum perseveravit saltem in multis germana Christi religio. Quod
verò addit, multos eam abnegasse, & ingressos fuisse in Religionem
Imperatoris, seu Regis sui : primò non convincit, omnes veram Christi
fidem deseruisse, sed tantùm multos. Deindè Christiani neque Regem,
neque Imperatorem habuerunt universaliter ante Constantinum : Tantum
verò abest, ut Christianorum ullus amplexus sit Imperatoris hujus
religionem, ut ipse potiùs ad Christianam transierit. Hoc manifestè
fatentur Chronologi ipsi Mahumetani, inter quos Abu-Mohammed Ebno-Haram,
qui fuit ex genere duodecim primorum Mahumeti asseclarum, ita scribit.
فرق منهم اصحاب اريوس وكانقسيسا بالاسكندرية ومن قوله التوحيد المجرد وان عيسَى مخلوق وانه كلمة
الله التي بها خلق السموات والارض وكان في زمان قسطنطين الاول باني القسطنطينية اول من تنصر من ملوك
الروم وكان على مذهب اريوس هذا:
Secta fuit ex iis (nempè
Christianis)
asseclarum Arii, qui fuit
Presbyter Alexandrinus, & inter ejus effata fuit Unitas Dei
depurata (à Trinitate Personarum)
& quod Jesus esset creatus, &
Verbum Dei, quo creavit Cœlum, & terram. Fuit autem tempore
Constantini primi fundatoris Urbis Constantinopolitanæ, qui primus
Christianam fidem amplexus est ex Imperatoribus Romanis, &
sectatus est opinionem hujus Arii. Fallitur in hoc ultimo,
confundens Constantinum filium, qui ad partes Arianas transivit, cum
Constantino patre. Nam certum est, Constantinum amplexum fuisse
Christianam fidem Orthodoxam, eamque, saltem per plures annos,
retinuisse : & in Concilio Nicæno Arii condemnationem approbasse.
Fatentur hoc Mahumetani in re Historica magis versati : inter quos
Ismael Ebn-Aly, in c. De Rom. Imperat. hæc habet :
والعشرين سنة مضت من مُلك قسطنطين المذكور اجتمعت ألفان وثمان مايةواربعون اسقفا ثم اختروا منهم
ثلثمايةوثمانية عشر اسقفا فأقاموا دين النصرانية وحرموا اريوس الاسكندري لكونه كان يقول ان المسيح
كان مخلوقا ولقت الاساقفة المذكورون لذي قسطنطين ووضعوا شرايع النصرانية بعد ان لم تكن وكان رئيس
هذه البطارقة بطريق الاسكندرية وهذا الاجتماع هو اول الاجتماعات الستة التي تذكرها الروم في كلامهم
وتسميها القوانين ويعني بهذه الاجتماعات السندوساتفالسندوسات الاول هذا والثاني بقسطنطينة وكان
عدتهم ماية وخمسون اسقفا:
Transacto anno vigesimo Imperii
Constantini prædicti congregati sunt duo millia, octingenti, &
quadraginta Episcopi : deinde elegerunt ex his trecentos, decem,
& octo : & stare fecerunt (idest confirmaverunt, seu
stabilierunt)
religionem Christianam,
& excommunicaverunt Arium Alexandrinum, eo quòd diceret,
Christum esse creatum. Et convenerunt Episcopi prædicti coram
Constantino, & sanxerunt leges Christianitatis (idest
sacros Canones)
quæ anteà non extabant.
Caput autem horum Patriarcharum fuit Patriarcha Alexandrinus. Hoc
verò, Concilium fuit primum sex Conciliorum, quæ Romæi commemorant
in suis sermonibus, & appellant Canones. Et per hæc Concilia
significantur synodi, quarum prima fuit hæc. Secunda autem fuit
Constantinopolitana, centum quinquaginta Episcoporum. Ex hujus
igitur insignis Historici Mahumetani testimonio (cuius, sicut &
aliorum Auctorum Mahumetanorum, quos cito, non omnia errata, præsertim
quæ ad rem meam non pertinent, refutare, nec vacat, nec necessarium est)
habemus : Primò, Constantinum non pertraxisse Christianos ad sectam
suam : Sed ad Christianam religionem ab Idolorum cultu ipsum
pertransisse. Secundò, Patres Concilii Nicæni non mutasse fidem
Christianam : sed eam, quæ jam in toto Orbe communis erat, confirmasse.
Tertiò, Arium, & ejus asseclas, tanquam Christianæ fidei, quæ
Christum Deum verum agnoscebat, violatores, excommunicatos fuisse.
Quartò, Fidem Christianam in hoc Concilio declaratam, &
confirmatam ; ab aliis deinde quinque generalibus Conciliis receptam,
& confirmatam fuisse ; quorum ultimum asserit celebratum fuisse post
Constantinopolitanum tertium
بالمُدن
in Modon, seu potiùs in Urbibus Metropolitanis : in
eoque interfuisse ducentos octoginta novem Episcopos. Sed, quidquid sit
de loco hujus Concilii, videtur incidisse in tempora Mahumeti ; post
cujus ortum celebrata deindè sunt perpetua serie plura alia Concilia
Generalia usque ad hoc nostrum ævum ; in quibus semper eadem Christiana
fides asserta est, damnatis omnibus erroribus, qui adversus eam exorti
fuissent. Hoc constat apertissimè ex iisdem Conciliis, quæ adhuc extant,
veluti linguæ perpetuò loquentes totius Christianitatis.
Respondebunt Mahumetani ; sicut
lex Mosaica cessavit per legem Christi, ita hanc per Mahumeti legem
abolitam fuisse.
Sed nulla hæc est responsio : nam
aliud est lex, aliud fides, & religio, ut Mahumetani ipsi docent.
Lex continet ritus, ceremonias, & sanctiones, quæ possunt non solùm
à Deo, sed etiam à Ministris Dei, ubi ita necesse fuerit, vel Deo ita
placuerit, immutari. At religio, seu fides continet res æternæ
veritatis, & quæ nullo modo possunt variari. Christus nihil
hujusmodi immutavit in Pentateucho, & in religione ; licèt quædam
clariùs explicaverit, vel hactenùs ignota, saltem plerisque,
manifestaverit. At Mahumetus plura spectantia tàm ad veritates æternas,
quàm ad Sacras Historias, quæ ad easdem pertinent veritates, tùm in
Pentateucho, tùm in Euangelio partim negavit, partim mendaciis, ac
figmentis immiscuit.
Objicient prætereà : Multis
hæresibus, ac sectis Christianam religionem discissam, confusamque
fuisse.
Verùm hoc non satis est, ut dici
possit, Christianos à religione sua descivisse ; vel eamdem religionem
periisse. Vide Prodromum part. 3. cap. 23. ubi de hac re ex professo
fusissimè agitur. Alioquin, cùm Mahumetani fateantur, sectam suam plures
scissuras, seu hæreses, quàm religionem Christianam, habuisse : cogentur
etiam fateri, se religionem suam amisisse. Sufficit, ut, si non in tota
gente, saltem in parte illius illibata religio servetur, quæ per certas
notas à corrupta, & falsa possit dignosci. Postremò, etiamsi in
Christiana gente plures sint nationes hæresibus infectæ : fere tamen
omnes, & præsertim Græcæ, & Latinæ, quæ semper Christiani populi
maxima pars, & magis conspicua fuere, in præcipuis fidei mysteriis,
quæ Mahumetus negat, conveniunt : ut in Unitate Dei cum Trinitate
Personarum : in Christi Divinitate, ejusdemque Crucifixione, ac Morte :
in Sacramentis Baptismi, Ordinis, Pœnitentiæ, Eucharistiæ ; & in
aliis hujusmodi : in quibus cum Latinis, & Græcis ab ipso
Apostolorum tempore, cęterę ferè Orbis nationes semper convenere,
hodieque conveniunt : quod argumentum evidentissimum est, Christianos
nunquam à sua religione, saltem quoad potiorem partem, & quoad
fundamentalia dogmata ; quæ Mahumetus negat, deviasse, vel aberrasse.